Sei sulla pagina 1di 3

Universit di Roma La Sapienza CORSO DI ALTA FORMAZIONE IN DIRITTO ROMANO AA. 2010-2011 Obbligazioni II Prof.

Riccardo Cardilli

LE OBBLIGAZIONI SOLIDALI

A. Obbligazioni con pluralit di soggetti: parziarie, solidali cumulative e solidali elettive. B. Obbligazioni solidali o solidali elettive. C. Larchetipo dellobbligazione solidale e loportere ex sponsione.
Gai 3,115-117: Pro eo quoque qui promittit solent alii obligari ; quorum alios sponsores, alios fidepromissores, alios fideiussores appellamus./ Sponsor ita interrogatur IDEM DARI SPONDES ?.../ Sponsores quidem et fidepromissores et fideiussores saepe solemus accipere, dum curamus, ut diligentius nobis cautum sit

D. Requisiti dellobbligazione solidale. a) Pluralit di soggetti attivi o passivi. b) Lidentit delloggetto: idem debitum.
D. 45.3.29 Paulus libro 72 ad edictum Si communis servus sic stipulatus sit: "decem illi domino, eadem decem alteri dare spondes?", dicemus duos reos esse stipulandi. D. 45.2.9 Papinianus libro 27 quaestionum 1. Sed si quis in deponendo penes duos paciscatur, ut ab altero culpa quoque praestaretur, verius est non esse duos reos, a quibus inpar suscepta est obligatio. Non idem probandum est, cum duo quoque culpam promisissent, si alteri postea pacto culpa remissa sit, quia posterior conventio, quae in alterius persona intercessit, statum et naturam obligationis, quae duos initio reos fecit, mutare non potest. Quare si socii sint et communis culpa intercessit, etiam alteri pactum cum altero factum proderit.

c) Lunit dellatto: unitas actus.


I.3,16. De duobus reis stipulandi et promittendi. D. 45.2.4 Pomponius libro 24 ad Sabinum. Duo rei promittendi sive ita interrogati "spondetis?" respondeant "spondeo" aut "spondemus", sive ita interrogati "spondes?" respondissent "spondemus", recte obligantur.

E. Fonti della solidariet. a) Sipulatio.


I.3,16 De duobus reis stipulandi et promittendi. Et stipulandi et promittendi duo pluresve rei fieri possunt. stipulandi ita, si post omnium interrogationem promissor respondeat spondeo. ut puta cum duobus separatim stipulantibus ita promissor respondeat utrique vestrum dare spondeo: nam si prius Titio spoponderit, deinde alio interrogante spondeat, alia atque alia erit obligatio nec creduntur duo rei stipulandi esse. duo pluresve rei promittendi ita fiunt: Maevi, quinque aureos dare spondes? Sei, eosdem quinque aureos dare spondes? respondeant singuli separatim spondeo. 1. Ex huiusmodi obligationibus et stipulantibus solidum singulis debetur et promittentes singuli in solidum tenentur. in utraque tamen obligatione una res vertitur: et vel alter debitum accipiendo vel alter solvendo omnium peremit obligationem et omnes liberat. 2. Ex duobus reis promittendi alius pure, alius in diem vel sub condicione obligari potest: nec impedimento erit dies aut condicio, quo minus ab eo qui pure obligatus est petatur.

b) Legatum per damnationem.


D. 30.8 Pomponius libro secundo ad Sabinum 1. Si ita scriptum sit: "Lucius Titius heres meus aut Maevius heres meus decem Seio dato", cum utro velit, Seius aget, ut, si cum uno actum sit et solitum, alter liberetur, quasi si duo rei promittendi in solidum obligati fuissententiarum quid ergo si ab altero partem petierit? Liberum cui erit ab alterutro reliquum petere. Idem erit et si alter partem solvisset.

c) Contratti tutelati da iudicia bonae fidei. c.1. Compravendita.


D. 19.2.47 Marcellus libro sexto digestorum Cum apparebit emptorem conductoremve pluribus vendentem vel locantem singulorum in solidum intuitum personam, ita demum ad praestationem partis singuli sunt compellendi, si constabit esse omnes solvendo: quamquam fortasse iustius sit etiam, si solvendo omnes erunt, electionem conveniendi quem velit non auferendam actori, si actiones suas adversus ceteros praestare non recuset.

c.2. Locazione-conduzione. D. 19,2,13,9 Ulpianus libro 32 ad edictum


9. Duo rei locationis in solidum esse possunt.

c.3. Mandato.
D. 17,1,60,2 Scaevola libro primo responso rum. 2. Duobus quis mandavit negotiorum administrationem: quasitum est, an unusquisque mandati iudicio in solidum teneatur. Respondi unumquemque pro solido conveniri debere, dummodo ab utroque non amplius debito exigatur.

c.4. Deposito.
D. 45.2.9 Papinianus libro 27 quaestionum pr. Eandem rem apud duos pariter deposui utriusque fidem in solidum secutus, vel eandem rem duobus similiter commodavi: fiunt duo rei promittendi, quia non tantum verbis stipulationis, sed et ceteris contractibus, veluti emptione venditione, locatione conductione, deposito, commodato testamento, ut puta si pluribus heredibus institutis testator dixit: "Titius et Maevius Sempronio decem dato".

d) Argentarii socii.
Auct. ad Herennium 2,19 Consuetudine ius est id, quod sine lege aeque ac si legitimum sit, usitatum est genus id quod argentario tuleris expensum, ab socio eius recte petere possis. Il diritto in base alla consuetudine quello, che viene utilizzato senza una legge, come se sia legittimo, e di questo genere che quanto hai scritto dovuto da un banchiere, tu possa giustamente chiederlo al suo socio.

D. 2.14.25 Paulus libro tertio ad edictum pr. Idem in duobus reis promittendi et duobus argentariis sociis.

F. Il problema della distinzione tra obbligazione correale e obbligazione solidale.


D. 45.1.116 Papinianus libro quarto quaestionum Decem stipulatus a Titio postea, quanto minus ab eo consequi posses, si a Maevio stipularis, sine dubio Maevius universi periculum potest subire. Sed et si decem petieris a Titio, Maevius non erit solutus, nisi iudicatum Titius fecerit. Paulus notat: non enim sunt duo rei Maevius et Titius eiusdem obligationis, sed Maevius sub condicione debet, si a Titio exigi non poterit: igitur nec Titio convento Maevius liberatur (qui an debiturus sit, incertum est) et solvente Titio non liberatur Maevius (qui nec tenebatur), cum condicio stipulationis deficit, nec Maevius pendente stipulationis condicione recte potest conveniri: a Maevio enim ante Titium excussum non recte petetur. C. 8.40.28 Imperator Justinianus. Generaliter sancimus, quemadmodum in mandatoribus statutum est, ut contestatione contra unum ex his facta alter non liberetur, ita et in fideiussoribus observari. 1. Invenimus enim et in fideiussorum cautionibus plerumque ex pacto huiusmodi causae esse prospectum, et ideo generali lege sancimus nullo modo electione unius ex fideiussoribus vel ipsius rei alterum liberari, vel ipsum reum fideiussoribus vel uno ex his electo liberationem mereri, nisi satisfiat creditori, sed manere ius integrum, donec in solidum ei pecuniae persolvantur vel alio modo satis ei fiat. 2. Idemque in duobus reis promittendi constituimus, ex unius rei electione praeiudicium creditori adversus alium fieri non concedentes, sed remanere et ipsi creditori actiones integras et personales et hypothecarias, donec per omnia ei satisfiat. 3. Si enim pactis conventis hoc fieri conceditur et in usu quotidiano semper hoc versari adspicimus, quare non ipsa legis auctoritate hoc permittatur, ut nec simplicitas suscipientium contractus ex quacumque parte possit ius creditoris mutilare? * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. XV K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>

G. Modi di estinzione dellobbligazione solidale. H. Il diritto di regresso. I. Sulla prevalenza della solidariet o della parziariet nellobbligazione con pluralit di soggetti. L. Le obbligazioni solidali nella legislazione italiana.
Codice civile di 1865: Art. 1188. Lobbligazione in solido non si presume ma debbessere stipulata espressamente. Questa regola non cessa, fuorch ne casi nei quali lobbligazione in solido ha luogo di diritto in forza di legge. Codice civile di 1942: Art. 1294 Solidariet tra condebitori I condebitori sono tenuti in solido, se dalla legge o dal titolo non risulta diversamente.

M. Le obbligazioni solidali nel codice civile boliviano di 1976.


Artculo 435.- (EXISTENCIA DE LA MANCOMUNIDAD SOLIDARIA) Salvo convenio expreso la mancomunidad solidaria no existe sino en los casos establecidos por la Ley.

Potrebbero piacerti anche