Sei sulla pagina 1di 1

Bello Helvetiorum confecto totius fere Galliae legati, principes civitatum, ad Caesarem gratulatum

convenerunt: intellegere sese, tametsi pro veteribus Helvetiorum iniuriis populi Romani ab his poenas bello
repetisset, tamen eam rem non minus ex usu terrae Galliae quam populi Romani accidisse, propterea quod
eo consilio florentissimis rebus domos suas Helvetii reliquissent uti toti Galliae bellum inferrent imperioque
potirentur, locumque domicilio ex magna copia deligerent quem ex omni Gallia oportunissimum ac
fructuosissimum iudicassent, reliquasque civitates stipendiarias haberent. Petierunt uti sibi concilium totius
Galliae in diem certam indicere idque Caesaris facere voluntate liceret: sese habere quasdam res quas ex
communi consensu ab eo petere vellent. Ea re permissa diem concilio constituerunt et iure iurando ne quis
enuntiaret, nisi quibus communi consilio mandatum esset, inter se sanxerunt.

Confecto bello Helvetiorum, legati fere totius Galliae, principes civitatum, convenerunt ad Caesarem
gratulatum: sese intellegere, tametsi pro veteribus iniuriis Helvetiorum populo Romano repetisset ab his
poenas bello, tamen eam rem accidisse ex usu non minus terrae Galliae quam populi Romani propterea quod
Helvetiis, rebus florentissimis, reliquissent suos domus eo consilio uti inferrent bellum toti Galliae et
potirentur imperio et diligerent domicilio ex magna copia locum quem iudicassent oportunissimum ac
fructuosissimum ex omni Gallia, et haberent stipendiarias reliquas civitates. Petierunt uti sibi liceret indicere
in diem certam concilium totius Galliae, et facere id voluntate Caesaris; sese habere quasdam res quas
vellent petere ab eo communi consensu. Ea re permissa constituerunt diem concilio et iure iurando inter
sese sanxerunt ne quis enuntiaret nisi quibus mandatum esset communi consilio.

Finta la guerra degli Elvezi, gli ambasciatori di quasi tutta la Gallia, i capi delle città,andarono da Cesare per
congratularsi: capivano che, anche se a causa delle antiche offese degli Elvezi al popolo romano egli aveva
reclamato da loro il castigo con la guerra, tuttavia tale vittoria era tornata a vantaggio non meno della terra
di Gallia che del popolo romano, perché gli Elvezi, pur in fiorentissime condizioni, avevano lasciato le loro
casa col proposito di portare guerra a tutta la Gallia e di impadronirsi del potere, e di scegliere come sede,
fra tanta abbondanza, il luogo che avrebbero giudicato il più adatto e il più fertile di tutta la Gallia, e di
rendersi tributarie le altre popolazioni della Gallia. Chiesero che fosse loro permesso fissare, in un giorno
stabilito, un assemblea generale di tutta la Gallia, e di fare ciò con il consenso di Casare: avevano alcune
cose che volevano chiedergli di comune accordo. Premessa questa cosa, fissarono il giorno per l’assemblea e
con un giuramento fra di loro si obbligarono che nessuno facesse dichiarazioni, se non quelli a cui, di
comune accordo, era stato dato l’incarico.