Sei sulla pagina 1di 2

ESERCIZIO DI COMPRENSIONE E ANALISI DEL TESTO LATINO

La giovinezza di Caio Giulio Cesare (da Svetonio, Div.Iul.1ss)


Annum agens sextum decimum patrem amisit; sequentibusque consulibus flamen
Dialis destinatus dimissa Cossutia, quae familia equestri sed admodum dives
praetextato desponsata fuerat, Corneliam Cinnae quater consulis filiam duxit uxorem,
ex qua illi mox Iulia nata est; neque ut repudiaret compelli a dictatore Sulla ullo modo
potuit. Quare et sacerdotio et uxoris dote et gentilicis hereditatibus multatus
diversarum partium habebatur, ut etiam discedere e medio et quamquam morbo
quartanae adgravante prope per singulas noctes commutare latebras cogeretur seque
ab inquisitoribus pecunia redimeret, donec per virgines Vestales perque Mamercum
Aemilium et Aurelium Cottam propinquos et adfines suos veniam impetravit. Stipendia
prima in Asia fecit Marci Thermi praetoris contubernio; a quo ad accersendam classem
in Bithyniam missus desedit apud Nicomeden. Meruit et sub Servilio Isaurico in Cilicia,
sed brevi tempore. Nam Sullae morte comperta, simul spe novae dissensionis, quae
per Marcum Lepidum movebatur, Romam propere redit. Ceterum composita seditione
civili Cornelium Dolabellam consularem et triumphalem repetundarum postulavit;
absolutoque Rhodum secedere statuit, et ad declinandam invidiam et ut per otium ac
requiem Apollonio Moloni clarissimo tunc dicendi magistro operam daret. Huc dum
hibernis iam mensibus traicit, circa Pharmacussam insulam a praedonibus captus est
mansitque apud eos non sine summa indignatione prope quadraginta dies cum uno
medico et cubicularis duobus. Nam comites servosque ceteros initio statim ad
expediendas pecunias, quibus redimeretur, dimiserat. Numeratis deinde quinquaginta
talentis expositus in litore non distulit quin e vestigio classe deducta persequeretur
abeuntis ac redactos in potestatem supplicio, quod saepe illis minatus inter iocum
fuerat, adficeret.
Comprensione e analisi
1) A quanti anni Cesare perse il padre?
2) Con laiuto del dizionario definisci la carica di flamen Dialis.
3) Qual il significato preciso di desponsata?
4) Per quale ragione Cesare lascia Cossuzia e sposa Cornelia?
5) Quante volte era stato console Cinna?
6) Quale fu latteggiamento del dittatore Silla verso Cornelia?
7) Quando e perch si scatena la persecuzione sillana?
8) Individua tutti gli ablativi assoluti presenti nel brano.
9) Da quale disagio fisico accompagnata la persecuzione?
10)
Elenca in ordine cronologico le prime attivit militari di Cesare.
11)
Ricostruisci le mappe lessicali relative alla *famiglia e alla *attivit
giudiziaria.
12)
Ad arcessendam classem un gerundivo finale, riscrivi la preposizione in
tutti i modi a te noti.
13)
Per quale ragione Cesare intenta causa contro Dolabella?
14)
Quale esito ha il processo?
15)
Dove si trova Rodi?
16)
Fa una ricerca su Apollonio Molone.
17)
Per quale ragione Cesare si reca presso Apollonio Molone?
18)
Sottolinea i gerundivi e cerchia i gerundi presenti nel brano.
19)
Dove viene rapito Cesare e da chi?
20)
Quanti giorni dura il rapimento.
21)
Quale riscatto viene pagato.
22)
Che fine fanno i rapitori.

23)
Abeuntis vale abeuntes (acc.plur.), traduci il participio e indica a chi si
riferisce.
24)
Traduci e spiega il costrutto adficere supplicio.
25)
Che si intende nel testo per inter iocum?