Sei sulla pagina 1di 11

PRIMA DE FERIA III ( MARTES )

1 ª SEMANA DE ADVIENTO

1
PRIMA DE FERIA III (MARTES) – 1ª SEMANA DE ADVIENTO

Hymnus

Tono de ferias y fiestas simples

2
PRIMA DE FERIA III (MARTES) – 1ª SEMANA DE ADVIENTO

3
PRIMA DE FERIA III (MARTES) – 1ª SEMANA DE ADVIENTO

24-I

1. Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: * Deus meus, in te confído, non erubéscam.

2. Neque irrídeant me inimíci mei: * étenim univérsi, qui sústinent te, non confundéntur.

3. Confundántur omnes iníqua agéntes * supervácue.

4. Vias tuas, Dómine, demónstra mihi * et sémitas tuas édoce me.

5. Dírige me in veritáte tua, et doce me: * quia tu es, Deus, Salvátor meus, et te sustínui tota die.

6. Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, * et misericordiárum tuárum, quæ a sǽculo


sunt.

7. Delícta juventútis meæ, * et ignorántias meas ne memíneris.

8. Secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu, * propter bonitátem tuam, Dómine.

9. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

10. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

4
PRIMA DE FERIA III (MARTES) – 1ª SEMANA DE ADVIENTO

24-II

1. Dulcis et rectus Dóminus: * propter hoc legem dabit delinquéntibus in via.

2. Díriget mansuétos in judício: * docébit mites vias suas.

3. Univérsæ viæ Dómini, misericórdia et véritas, * requiréntibus testaméntum ejus et


testimónia ejus.

4. Propter nomen tuum, Dómine, propitiáberis peccáto meo: * multum est enim.

5. Quis est homo qui timet Dóminum? * legem státuit ei in via, quam elégit.

6. Anima ejus in bonis demorábitur: * et semen ejus hereditábit terram.

7. Firmaméntum est Dóminus timéntibus eum: * et testaméntum ipsíus ut manifestétur illis.

8. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

9. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

5
PRIMA DE FERIA III (MARTES) – 1ª SEMANA DE ADVIENTO

24-III

1. Óculi mei semper ad Dóminum: * quóniam ipse evéllet de láqueo pedes meos.

2. Réspice in me, et miserére mei: * quia únicus et pauper sum ego.

3. Tribulatiónes cordis mei multiplicátæ sunt: * de necessitátibus meis érue me.

4. Vide humilitátem meam, et labórem meum: * et dimítte univérsa delícta mea.

5. Réspice inimícos meos quóniam multiplicáti sunt: * et ódio iníquo odérunt me.

6. Custódi ánimam meam, et érue me: * non erubéscam quóniam sperávi in te.

7. Innocéntes et recti adhæsérunt mihi: * quia sustínui te.

8. Líbera, Deus, Israël: * ex ómnibus tribulatiónibus suis.

9. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

10. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

6
PRIMA DE FERIA III (MARTES) – 1ª SEMANA DE ADVIENTO

Capitulum
Regi sæculórum immortáli et invisíbili, † soli Deo honor et glória * in sǽcula sæculórum. Amen.

Responsorium breve

v Exsúrge, Christe, ádjuva nos.


r Et líbera nos propter nomen tuum.

7
PRIMA DE FERIA III (MARTES) – 1ª SEMANA DE ADVIENTO

v Dóminus vo- bí- scum. v Dómine exáudi oratiónem meam.


r Et cum spíritu tu- o. r Et clamor meus ad te véniat.

Oratio
Orémus. Dómine Deus omnípotens, qui ad princípium hujus diéi nos
perveníre fecísti: † tua nos hódie salva virtúte; ut in hac die ad nullum
declinémus peccátum, sed semper ad tuam justítiam faciéndam nostra
procédant elóquia, * dirigántur cogitatiónes et ópera. Per Dóminum
nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: † qui tecum vivit et regnat in unitáte
Spíritus Sancti, Deus, * per ómnia sǽcula sæculórum. r Amen.

v Dóminus vo- bí- scum. v Dómine exáudi oratiónem meam.


r Et cum spíritu tu- o. r Et clamor meus ad te véniat.

Benedicamus

Cantor:

8
PRIMA DE FERIA III (MARTES) – 1ª SEMANA DE ADVIENTO

Martyrologium (anticip.)
Prídie Kaléndas Decémbris Luna sexta Anno Dómini duo milia viginti duo.
Apud Patras, in Achája, natális sancti Item sanctæ Justínæ, Vírginis et Mártyris.
Andréæ Apóstoli, qui in Thrácia et Scýthia Romæ sancti Constántii Confessóris, qui,
sacrum Christi Evangélium prædicávit. Is, fórtiter Pelagiánis resistens, ab eórum
ab Ægéa Procónsule comprehénsus, factióne pértulit multa, quæ illum sanctis
primum in cárcere clausus est, deínde Confessóribus sociárunt.
gravíssime cæsus, ad últimum suspénsus in
cruce, in ea pópulum docens bíduo Apud Sántonas, in Gállia, sancti Trojáni
supervíxit; et, rogáto Dómino ne eum Epíscopi, magnæ sanctitátis viri, qui,
síneret de cruce depóni, circúmdatus est sepúltus in terris, se in cælis vívere multis
magno splendóre de cælo, et, abscedénte virtútibus maniféstat.
póstmodum lúmine, emísit spíritum. In Palæstína beáti Zósimi Confessóris, qui,
Romæ pássio sanctórum Cástuli et sub Justíno Imperatóre, sanctitáte et
Euprépitis. miráculis fuit insígnis.
Constantinópoli sanctæ Mauræ, Vírginis et
Mártyris.

v Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum


Vírginum.
v Pretiósa in conspéctu Dó- mi- ni.
r Mors sanctórum e- jus.

r
Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, † ut nos
mereámur ab eo adjuvári et salvári, * qui vivit et regnat in sǽcula
sæculórum. r Amen.

Offertorio diei

Tres veces: v Deus in adjutórium meum inténde. r Dómine ad adjuvándum me festína.


v Glória Pátri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
r Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
9
PRIMA DE FERIA III (MARTES) – 1ª SEMANA DE ADVIENTO

[Secreto: Qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum:


advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo
et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie:
et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus
debitóribus nostris:] v Et ne nos indúcas in tentatiónem:

v Réspice in servos tuos, Dómine, et in ópera tua, * et dírige fílios eórum.


r Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, † et ópera mánuum nostrárum dírige super nos, *
et opus mánuum nostrárum dírige.
v Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
r Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
r
Orémus. Dirígere et sanctificáre, régere et gubernáre dignáre, Dómine
Deus, Rex cæli et terræ, hódie corda et córpora nostra, † sensus, sermónes
et actus nostros in lege tua, et in opéribus mandatórum tuórum: * ut hic et
in ætérnum, te auxiliánte, salvi et líberi esse mereámur, Salvátor mundi:
Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum. r Amen.
Lectio brevis
Bened. Dies et actus nostros *
in sua pace dispónat Dóminus
omnípotens. r Amen.

Is. 33, 2: Dómine, miserére nostri: ’ te enim exspectávimus: † esto brácchium nóstrum in mane, *
et salus nostra in témpore tribulatiónis. v Tu autem, Dómine, ’ miserére nobis. r Deo grátias.
10
PRIMA DE FERIA III (MARTES) – 1ª SEMANA DE ADVIENTO

Bened. Dóminus nos benedícat, † et ab omni malo deféndat, * et ad vitam


perdúcat ætérnam. v Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in
pace. r Amen.

Antífona mariana

www.verbumgloriae.es

11

Potrebbero piacerti anche