Documenti di Didattica
Documenti di Professioni
Documenti di Cultura
VENEZIA – SENATO
Deliberazioni miste
Volume 9
ISTITUTO VENETO DI SCIENZE, LETTERE ED ARTI
VENEZIA – SENATO
Deliberazioni miste
a cura di
EDOARDO DEMO
VENEZIA
2007
ISBN 978-88-88143-76-7
Pubblicazione realizzata
con il contributo della Fondazione di Venezia
|1r|
1344
Die IIo marcii
1
Decisione di sottoporre le lettere da Costantinopoli ai savi sugli incidenti
della Tana.
Capta
✠ Quod hee littere de Constantinopoli mittantur sapientibus
Tane, qui eas examinent et videant formam treuguarum et consulant
super eis quod eis videbitur, cum quorum consilio erimus hic et fiet
sicut videbitur, et expediant se usque ad octo dies proximos et quilibet
possit ponere partem.
2
Decisione di sottoporre ai savi per l’Unione contro i Turchi le lettere
pontificie e quelle dalla Romagna relative ai patti con Cervia riguardo al sale.
Capta
✠ Quod iste littere papales et Romandiole super facto pactorum
Cervie occasione salis mittantur sapientibus qui sunt deputati pro factis
unionis1, qui eas examinent et videant omnes litteras et scripturas que
ipsis videbuntur et loquantur cum quibus eis videbitur et dent super eis
suum consilium nobis in scriptis, de quo se expediant usque ad diem
iovis proximum post nonam, cum quo erimus tunc hic et fiet sicut
videbitur. Et quilibet possit ponere partem.
1
segue Tane depennato
4 SENATO MISTI, REG. XXII
3
Risposta all’ambasciatore del siniscalco del re di Francia (Filippo VI)
relativamente all’Unione contro i Turchi, senza prendere alcun impegno.
Capta
✠ Quod respondeatur ambaxatori senescali domini regis Francie
in hec verba:
Expositis sapienter pro parte magnifici domini Petri de Palude
domini Varembonis et senescali serenissimi domini regis Francie et
egregie societatis eiusdem per ducale dominium cum omni sincera
benivolentia respondetur.
Quod litteras et ambaxatam eiusdem domini senescali letanter
recepimus et earum tenor animis nostris admodum gratus occurrit,
intellecto de ordinatione apostolica in predicatione crucis anno
venturo fienda contra Turchos perfidos infideles et ob id prefatum
dominum senescalum et plurimos milites egregios amore sancte fidei et
caritatis studio in necessaria subventione christianitatis transmarine ad
conculcationem ipsius gentis fetide et exaltationem nominis Christi
disposuisse viriliter militare; unde supplicamus Altissimo quatenus
eorum pium propositum prosperetur et augeat, sperantes indubie
quod ex ipsorum laudabili et experta virtute fructus Deo acceptus et
utilissimus fidei ortodoxe proveniet in honorem perpetuum predicti
domini senescali et nobilis societatis ipsius; nos etiam statum fidei et
confusionem infidelium ob Dei reverentiam avidissime procurantes, in
eodem proposito concurrimus, ut demonstravimus per effectum, nam,
sicut manifestum est, nos nostraque comunitas in hoc sancto servicio
amplam oblationem sanctissimo apostolico fecimus in quantum extitit
possibile nobis. Sed cum armata unionis contra Turchos processerit de
ordinatione domini pape, ad aliqua alia specialia honeste
condescendere nequiremus, cum hiis et aliis pulcris verbis que
videbuntur dominio recedendo curialiter a facto.
Non sinceri 9
de non 3
alii de parte
|1v|
1344, indicione XIIa
Die IIo marcii
4
Lettere da inviare a Giovanna d’Angiò, regina di Gerusalemme e Sicilia,
riguardo all’aggressione subita dal vicensole e dai mercanti veneziani a Trani
e al mancato risarcimento dei danni arrecati ai Veneziani a Brindisi.
1344, MARZO 5
|2r|
1344
Die IIo marcii
5
Proroga del termine di partenza delle due galee del viaggio di Costantinopoli,
con una controproposta, non approvata, circa l’eventuale prosecuzione del
viaggio delle medesime sino a Trebisonda.
Kohl 849
6
Disposizioni relative alla partenza delle galee deputate alla difesa del Golfo,
all’invio dell’argento a Cipro e al viaggio di Costantinopoli.
Kohl 850
8 SENATO MISTI, REG. XXII
|2v|
Die quarto marcii, 1344
7-9
Istruzioni a Nicolò Priuli, podestà di Serravalle, in merito a spese per lavori
di manutenzione delle fortificazioni, affitto di terreni e rifornimenti di
derrate; divieto ai podestà di offrire un banchetto allo scadere del mandato.
<7> Capta
✠ Quod concedatur viro nobili ser Nicolao de Priolis potestati
nostro Seravallis quod de denariis introitus superhabundantibus a
libris mille parvorum quas Venetias adducere secum tenetur, que sunt
pro restitutione mutui facti per nostrum comune1 pro laboreriis
murorum, possit expendere usque ad libras trecentas parvorum pro
turribus, balladoriis et aliis laboreriis ibi neccessariis, ut idem potestas
scripsit nobis per litteras suas.
1
comuni nel registro
<8> Capta
✠ Quod scribatur eidem ser Nicolao potestati Seravallis quod
possessiones incultas gastaldiarum nostrarum de quibus nobis
notificavit per litteras suas affictare debeat pro quam maiori pretio et ad
quam minus tempus poterit, non fatiendo tamen aliquam affictationem
ultra tempus decem annorum; et quod scribat postmodum nobis
quibus affictaverit et pro quanto et quod omnes affictationes quas
1344, MARZO 9
<9> Capta
✠ Quod, sicut per gastaldiones canipparum Seravallis, Castri
Regençoli et Feremenige reponitur in castro vinum dictarum
canipparum, ita de cetero reponatur bladum canipparum ipsarum et
quod usque ad tres annos proxime secuturos quilibet potestas noster
Seravallis qui pro tempore fuerit teneatur relinquere libras centum
parvorum pro victualibus pro dicto castro, cum asseratur quod
castrum ipsum male victualibus sit frunitum, et quod, ut removeantur
expense inutiles et omne preiuditium quod posset occurrere
precidatur, convivium quod per potestatem Seravallis in fine sui
regiminis fieri consuevit in dicto castro de cetero tollatur, ita quod nec
in dicto castro nec alibi fieri possit.
10
Decisione di esigere dai mercanti evasori che trafficarono dalle parti della
Tana l’imposta stabilita per finanziare l’ambasciata all’ imperatore Tartaro,
restaurare il caravanserraglio veneziano di Trebisonda e per altre spese.
Kohl 851
Capta
✠ Cum dicatur quod aliqui nostri fideles mercatores portaverunt
hoc anno de suo havere et mercationibus a Pontichopera supra ad
partes Tane et investiverunt et non solverunt illos soldos tresdecim pro
centenario qui ordinati fuerunt exigi pro satisfactione expensarum
ambaxate misse ad imperatorem Usbechum et pro cavasera et aliis
expensis,
capta fuit pars quod predicti nostri fideles qui portaverunt de suo
et investiverunt a Pontichopera supra in partibus Tane teneantur ad
solutionem dictorum soldorum XIII pro centenario de toto eo quod
investiverunt in Tana et in partibus illis et de eo de quo fecissent
mercatum ibidem et mercationes recepissent in Venetiis. Et
committatur extraordinariis quod exigere debeant dictam peccuniam a
predictis, possendo imponere penam et penas et personas ad
sacramentum pro exactione dicte pecunie, et denarios quos exegerint
dent ipsi officiales camere nostre frumenti. Et hec publice
proclamentur.
De non 2
non sinceri 2
alii de parte
10 SENATO MISTI, REG. XXII
|3r|
1344
Die IIIIo marcii
11
Rinvio di ogni decisione a proposito della questione di Cervia.
Capta
✠ Quod ista facta Cervie inducientur usque ad diem sabati
proximum de mane, quo die et hora vocetur istud consilium sub pena
soldorum viginti, ut consilium sit melius congregatum.
12
Autorizzazione a Giovanni Guercio, conestabile equestre a Capodistria, a
recarsi a Venezia o a Ravenna e ivi risiedere per un mese per curarsi un occhio.
Capta
✠ Quod concedatur Iohanni Guerçio conestabilli equestri in
Iustinopoli quod occasione gravitatis quam habet in uno occullo possit
venire et stare Venetiis per unum mensem, perdendo sallarium
secundum usum et formam consillii, vel in Ravena si sibi videbitur.
13
Autorizzazione concessa a Pietro Querini, in procinto di recarsi a Venezia
come ambasciatore dei feudati di Candia, a viaggiare sulle galere.
Capta
✠ Quod concedatur nobilli viro Petro Quirino de Candida
venturo in ambaxatorem ad nostram dominationem pro parte
feudatorum Candide quod ipse vel alliquis alter qui in ambaxatorem
veniret ellevetur cum sua famillia super nostris galleis, si ibunt illuc ubi
erit et voluerit ellevari, et possit conduci sine sinistro alliquo gallearum
quo deponi voluerit usque Venecias, ita quod gallee nullum
impedimentum propterea reccipiant de suo viagio.
] Sapientes Tane
Capta
✠ Quia nundum recepta sunt nova de factis Tane per que procedi
possit in illis cum aliqua claritate,
1344, MARZO 11
15
Proroga del termine assegnato ai savi sulla questione della Tana per riferire
circa le lettere dell’imperatore di Costantinopoli in merito alla questione del
comerclum.
Capta
✠ Quod terminus assignatus sapientibus Tane ad consulendum
super litteris imperatoris Constantinopolitani in facto comercli, qui
terminus complet die martis proxima, prorogetur ab ipsa die martis ad
octo dies ut cum maiori deliberatione et examinatione facti consulere
possint; et si ante erunt expediti, ante veniri possit ad consilium.
|3v|
Die sexto mensis marcii, 1344, indicione XIIa
16
Risposta alle lettere papali sulla questione di Cervia, approvata solo con
esclusione della parte finale
Capta
✠ Alia pars fuit ser Freschi Quirino, ser Andreasii Mauroceno1 et
ser Marci Iustiniano procuratorum sapientum quod eidem domino
summo pontifici responderetur ad litteras suas prefactas in totum ut
supra continetur in parte proxime precedenti usque ad §. Et ista capta
fuit et fuerunt de ista parte ballote
45
de non 2
non sinceri 5
1
ser Andreasii Mauroceno in sopralinea con segno di richiamo
<17> Capta
✠ Quod expediatur nuntius domini legati cum litteris
responsionis nostre, per quas dicatur quod nos respondebimus domino
pape per litteras nostras quas mittemus per nostrum proprium
curssorem. De missione vero responsionis nostre ad litteras ipsius
domini pape fiende secundum partem heri in isto consilio captam
inducietur usque ad VIII dies proximos. Et interim sapientes videant
litteras que venerunt de curia a nostris ambaxatoribus.
1344, MARZO 13
|4r|
Die XVo mensis marcii, 1344
<18>
] Dominus, consiliarii et sapientes
Capta
✠ Quod de missione responsionis nostre ad litteras domini pape
fiende secundum partem pridie in isto consilio captam, inducietur
usque ad octo dies proximos. Et si interim haberentur littere a nostris
ambaxatoribus de curia Romana, ostendantur sapientibus et cum
eorum consilio possit venire ad istud consilium et fiet sicut videbitur.
Omnes de parte
19
Rinvio di ogni decisione sulla questione della Tana.
Capta
✠ Quod ista negotia carceratorum occasione novitatis Tane
indutientur in statu presenti per totum mensem presentem. Et si ante
dictum terminum haberentur alia nova vel claritas in dicto facto per
que videretur illis de collegio venire ad istud consilium, id facere
possint. Et si consilium et cetera.
Non sinceri 2
non 6
alli de parte
20
Autorizzazione a Giovanni Zorzi conte di Curzola a viaggiare sulle galere
della guardia del Golfo.
Kohl 853
Capta
✠ Quod concedatur viro nobili Iohanni Georgio comiti Curçulle
quod levetur super lignis nostris Culfi ituris in proximo usque
Curçullam cum familia et levibus arnesiis suis, non sinistrando
propterea in aliquo armatam.
21
Autorizzazione a Simonetto Dandolo, che va capitano del Pasenatico, di
esportare due cavalli dal Trevigiano.
Capta
✠ Quod concedatur viro nobili Symoneto Dandulo ituro de
14 SENATO MISTI, REG. XXII
22
Autorizzazione a fra’ Michele, vescovo di Chioggia, di rientrare da Creta a
Venezia, viaggiando sulle galere della guardia del Golfo.
Kohl 852
Capta
✠ Quod concedatur reverendo fratri Michaeli ordinis
Predicatorum episcopo Clugiensi, qui est ad presens in Creta, quod
super galeis nostris custodie Culfi levetur cum sua familia et rebus et
conducatur cum eis ad quem proximiorem locum ipse galee versus
Venetias applicabunt.
23
Decisione di scrivere al legato papale in Romagna in favore di Marco Leone
medico fisico.
Capta
✠ Quod in favorem magistri Marci Leonis physici, civis1 fidelis
nostri, qui, sicut nobis fecit exponi, a quibusdam civibus Tridenti
molestatur de quodam prioratu Sancte Marie de Vespeibus, de quo per
dominum summum pontificem positus fuit in tenutam, scribantur
littere recomendationis domino legato Romandiole in forma que
videbitur, sicut nobis fecit humiliter supplicari.
1
segue et fideles depennato
24
Proposta, non approvata, di nominare per grazia Giacomo Carnelli officiale
a Conegliano per la questione di Cavolano.
<25>
] Consilium sapientum Tane pro responsione nobis facta per
imperatorem Constantinopolitanum de comerclo quod facit exigi a
nostris pro frumento quod conducitur de partibus Fogie
] Sapientes: ser Marcus Lauredano, ser Symonetus Dandulo, ser
Bisinus Contareno, ser Petrus Gradonico filius quondam domini ducis
Capta
✠ Quod scribatur domino imperatori Constantinopolitano in hac
forma:
Responsio per imperiales litteras nobis facta de comerclo quod
indebite per officiales vestros extorquetur a nostris de frumento nato in
partibus Turchie intulit animis nostris causam multiplicem admirrandi.
Sperabamus siquidem indubie huiusmodi manifestam gravitatem et
treuguarum continentie expresse contrariam fore amodo debite
reformatam, quod vestra maiestas recusare videtur allegando1 quasdam
rationes que, salva imperiali dignitate, veritati rei nullactenus
contradicunt. Clarissime namque treugue loquuntur quod nostri
libertatem habent extrahendi et conducendi frumentum et omne aliud
bladum de partibus imperii vestri, excepto frumento nato in imperio,
libere et absolute absque datio, comerclo vel alia gravitate, unde
manifestum est quod frumentum conductum de partibus Turchie
potest per nostros libere extrahi. Quod autem partes unde frumentum
predictum conducitur non intelligantur sub dominio imperii vestri,
ipsa evidentia facti docet, nam si aliter intelligeretur, nullum dubium
est quin omnino teneremini nostris fidelibus satisfacere pro damnis sibi
illatis et inferrendis nedum per vestros subditos, ut scribitis, quin ymo
16 SENATO MISTI, REG. XXII
<26>
✠ Quod baiulus noster iturus Constantinopolim et quilibet alius
qui videbitur dominio informetur de novitatibus que fiunt nostris per
imperatorem Constantinopolitanum tam in facto comercli quod facit
exigi a nostris de frumento quod conducitur de partibus Fogie quam
eciam de prohibitione nuper facta per imperium ut nullus audeat
vinum vendere ad tabernam. Et eidem committatur quod aggravet
predicta domino imperatori et instanter procuret remotionem dicti
comercli et restitutionem eius quod inde solutum fuisset, et quod nostri
vendere vinum possint, non obstante dicta prohibitione, sicut et
quando pro honore nostro et bono agendorum sue providentie
videbitur expedire.
De non 9
non sinceri 10
alii de parte
] Sapientes Tane
Capta
✠ Quia in obscuris et dubiis exigitur diligentia maior et, sicut
manifestum est, hec negocia Tane ponderosa et incerta sunt et per ea
que habita sunt ab isto qui venit pridie de Carcovia distante, ut dicitur,
a Leo per sex dietas sperandum sit quod in brevi habebuntur nova per
viam de lo Leo a nunciis nostris vel etiam de partibus Constantinopolis
per redditum galee Ianuensium, que detulit arma in Gafa,
vadit pars quod1 pro meliori negotiorum terminus ipsorum
negotiorum Tane prorogetur adhuc per totum presentem mensem
marcii; et si ante habebuntur nova, ante venietur ad istud consilium ad
providendum sicut videbitur. Et si consilium et cetera.
1
in interlinea.
18 SENATO MISTI, REG. XXII
28
Proroga della partenza delle due galere che devono portare l’argento a Cipro
e di quelle di Costantinopoli.
Kohl 856
29
Concessione della cittadinanza a Çanulo da Reggio, abitante a Venezia nella
contrada di S. Polo.
Capta
✠ Quod fiat privilegium de annis quindecim Çanuli de Regio
habitatori Venetiarum in contrata Sancti Pauli, cum de dicto tempore
probaverit plenarie provisoribus nostri comunis.
30
Proroga dell’incarico ai savi sui nuovi dazi.
Capta
✠ Quod terminus sapientum daciorum novorum elongetur per
totum mensem presentem.
Capta
✠ Cum ab ambaxatoribus nostris qui sunt in curia Romana aliqua
alia responsio nundum sit recepta,
vadit pars quod de responsione facienda domino pape ad litteras
suas, secundum quod pridie in hoc consilio captum fuit, indutietur
usque ad octo dies proximos. Et si interim reciperentur littere
responsionis ab eisdem, ostendantur sapientibus et cum eorum consilio
possit veniri huc et fieri et terminari sicut videbitur.
Non 1
non sinceri 0
omnes alii de parte
|5v|
Die XXIIo marcii, 1344, indicione XIIa
32
Decisione di investire gli avogadori di comun della questione riguardante il
testamento di Tolberto da Camino, in alternativa all’elezione di una
commissione di savi, proposta, quest’ultima, non approvata.
] Dominus et consiliarii
Capta
✠ Cum alias electi fuerint per istud consilium sapientes pro
questionibus quas movent domina Samaritana et filie quondam domini
Tolberti dominis Riçardo et Gerardo de Camino occasione testamenti
quod producunt ipsi de Camino, quod ipse domine dicunt non bene
factum, et ipsi sapientes examinaverint per bonum tempus, sed nichil
diffinitum fuerit, et nunc ipse domine instent quod fiat eis ratio, quia
non habent alium dominum superiorem,
vadit pars quod dictum factum et questiones comittantur
advocatoribus comunis quod audiant et examinent iura partium in
facto dicti testamenti et examinent etiam partes alias captas pro dictis
factis, procedendo in dicta examinatione secundum continentias
partium in isto consilio captarum et possendo imponere penam et
pennas et personas ad sacramentum et alia facere que fuerint
neccessaria pro inquisitione pleniori dicti facti, et cum eo quod
invenerint et fecerint et cum suo consilio venietur ad istud consilium et
fiet sicut videbitur, et habeant terminum duorum mensium expediendi
factum. Et si consilium est contra et cetera.
47
Die 22 martii
33-39
Disposizioni relative al pagamento del debito accumulato da alcune persone
di Creta nei confronti della camera del frumento. Una delle parti viene
approvata con una modifica.
Kohl 857 e 858 (33), 859 (34), 860 (35), 861 (36), 862 (37), 863 (38-39), 864 (39)
<33>
] Ser Dardi Mauroceno, ser Nicolaus Belegno, ser Nicoletus Faletro
sapientes
✠ Cum per comune nostrum mutuata foret per gratiam certa
quantitas pecunie infrascriptis de insula nostra Crete, pro qua pecunia
dare tenebantur furmentum nostro comuni prout inferius continetur,
et non videamur venire posse ad finem debitam solucionis prefacte
quod in gravi damno et preiudicio nostri comunis evidenter dinoscitur
redundare, ideo habito coloquio cum officialibus camere nostre
furmenti visisque et examinatis quaternis dicte camere in quibus
continentur per singulum omnes debitores et eorum debita, consulunt
sapientes prout inferius continetur.
Videlicet1 primo invenitur debitum ser Georgii Calergi qui a
nostro comuni recepit in 1336 octubris yperpera VIIIM pro quibus
dare debebat furmentum in terminis annorum V ad rationem
yperperorum XVIII C mensurarum.
Invenitur enim quod solvit camere nostre furmenti yperpera
VIIMCVI.
1344, MARZO 21
|7r|
<34>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Quare concorditer videtur sapientibus, consciderando eorum
debilem et strictam condicionem ad quam sunt ^reducti& ocasione
novitatum insule et ut eis tribuatur bona causa sucunbendi semper
preceptis ducalis dominii, ^quod& eis fiat gratia quod solvere tantum
debeant capitale et prode usque ad diem presentem et a pena in quam
incucurerunt libere absolvantur. Quam pecuniam solvere teneantur in
tribus pagis, incipiendo solvere a mense octubris proxime venturo usque
ad unum anum tertium capitalis cum prode omnium1 denariorum
temporis elapsi usque ad tempus prime solucionis et sic subsequenter
de anno in annum prode et capitale. Et si contrafacerent quod non
solverent per aliquem dictorum terminorum incurant penam quarti eius
quod restarent ad solvendum tam prodis quam capitalis, de qua eis non
valeat fieri gratia nisi per VI consiliarios, III capita de XL et III partes
consilii rogatorum. Et hoc scribatur nostris rectoribus quod teneantur
excutere omnia debita suprascripta, que si solvere recusarent, rectores
nostri constringant principales et plezios tam realiter quam personaliter
et taliter quod comune nostrum perveniat ad finem debitam solucionis
prefacte, habentes tertium penarum in quibus incurerent et comune duas
partes. Et ordinetur officialibus camere nostre furmenti quod debeant
scribere rationes omnium per singulum et eas illuc mittere et dominatio
scribat dictis rectoribus quod exigant dictam pecuniam, eis mandando
in preceptis ad sui libitum voluntatis.
1
corretto da omnes
1344, MARZO 23
<35>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Cum ser Peraçius Gradonico dare teneatur comuni nostro
secundum quod apparet camere nostre furmenti yperpera MVII
grossum I parvos XI, que dicunt officiales esse medium capitale et
medium pena, unde, examinata eius stricta et debili condicione et eius
bono portamento quod fecit tempore guere, consulunt sapientes quod
dicto ser Peraçio fiat gratia quod a pena in quam incucurit libere
absolvatur, sed solum solvere debeat capitale et prode secundum usum
camere nostre furmenti de tempore quo tenuerit dictos denarios, in hoc
modo scilicet quod per totum mensem octubris proximum solvere
debeat nostris rectoribus yperpera C grossos VI parvos XXII cum toto
prode temporis elapsi usque ad illud tempus prime solucionis et
yperpera CC1 ab octubri proximo usque ad unum annum cum prode et
yperpera IIC alio anno sequenti cum prode, ut dictum est, et teneatur
solvere sub pena quarti, cuius pene rector habeat tertium et comune
duas partes, nec ei valeat fieri gratia nisi per VI consiliarios, III capita
de XL et III partes consilii rogatorum. Et scribatur nostris rectoribus
quod, si dictus ser Peraçius solvere recusaret prout dictum est,
constringere debeant principalem et plezium tam realiter quam
personaliter et taliter quod comune nostrum perveniat ad debitam
solucionem.
1
CC in interlinea con segno di richiamo.
|7v|
Dicta die
<36>
Denarii capare dati pheudatis Canee
Invenimus quod dona Ançoleria Venerio dare debet yperpera
LXXII, medium capitale et medium pena.
Insuper invenitur quod ser Thomas de Canali dare debet per
modum supradictum yperpera LXXXX.
Item ser Ançelus Contareno dare debet per suprascriptum
modum yperpera CIIII grossos IIII parvos XXVI.
Item ser Bertuçius de Molino dare debet per simillem modum
yperpera XXVII.
] Omnes sapientes
Capta
✠ Quare videtur sapientibus quod a pena in quam incucurerunt
24 SENATO MISTI, REG. XXII
<37>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Cum ser Hermolaus Acotanto olim comerclerius Crete notum
fecerit camere nostre furmenti se dedise et asignase universsitati
pheudatorum Canee yperpera IIIIMLXVI÷ pro capara occasione
furmenti et interogatus sit si sciret quibus dediset istos denarios, qui
vero respondit quod sibi non esset menti, cum careat quaterno suo qui
remansit eius sucessori, ideo ne aliquid preiudicare possit comuni
nostro, consulunt sapientes quod scribatur duche et consiliariis Crete
quod inquiri et examinari faciant quaternum dicti ser Hermolay et1 per
singulum omnes debitores et eorum debita et ab eis excutere vel facere
excuti debitum supradictum. Sed si ducha et consiliarii Crete
invenirent aliquod radegum in dicto quaterno, scilicet minus quantitate
ea que dicta est superius, quod scribere debeant dominationi
particulariter omnes debitores cum eorum debitis et deffectum quem
invenirent, ut hinc possint videri rationes cum dicto ser Hermolao et
dominatio possit providere in hoc casu prout sibi videtur. Et
committatur duche et consiliariis Crete quod quamtitius poterunt scire
faciant debitoribus omnibus pro supradicto debito quod teneantur
solvere per modum infrascriptum, videlicet quod debitores ab
yperperis C infra fiat gratia quod debeant solvere nostris rectoribus
solum capitale usque per totum mensem octubris proximum et
debitores ab yperperis C supra teneantur solvise capitale a mense
octubris proximo usque ad unum annum, cum condicione quod
teneantur solvise prode temporis preteriti et quod preteriret usque ad
dictum terminum |8r| secundum consuetudinem camere nostre
furmenti. Insuper fiat gratia debitoribus a yperperis C supra quod, si
per totum mensem octubris proximum solvere vellent totum capitale,
a prode libere absolvantur et teneantur solvise nostris rectoribus sub
pena quarti. Que omnia debita si solvere recusarent prout dictum est,
rectores nostri exigere teneantur capitale et penam in quibus
1344, MARZO 25
<38>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Cum ser Çanachi Donno teneatur nostro comuni in yperperis
XXXV pro pena in quam incucurit, ideo, habito respectu ad eius
debilem condicionem, consulunt sapientes quod a dicta pena libere
absolvatur.
<39>
] Ser Dardi Mauroceno, ser Nicolaus Bellegno sapientes
Cum ser Georgio Kalergi et omnibus aliis suprascriptis fiat magna
gratia in absolvendo1 eos a pena in quam incucurerunt comuni nostro
et quod per terminos solvere debeant, prout superius continetur, sed2
non esset conveniens quod comune nostrum causa eis faciendi gratiam
damnu^m& aliquod pati posset, quare, cum de imprestitu quod sibi
factum fuit dare debebant bonam plezariam, quod creditur quod per
nostros rectores sic fuerit observatum, unde habito respectu ad tempus
quod est excursum et ad tempus quod potest excurere secundum quod
eis fit gratia, scilicet quod per terminos solvere debeant, prout supra
dictum est, et condiciones pleziorum et principalium de levi possent
peiorase vel deinceps possent peiorare taliter quod comune nostrum
non esset securum eius capitalis et prodis, ideo ad evitandum quod
comune nulum damnum pati3 possit, consulunt sapientes, excepto ser
Nicolao Faletro, quod rector studeat suo posse renovare et
reasummere alias plezarias cum illis quas habent ad presens. Quas si
dare non poterunt, rector teneatur transcire ultra cum primis quam
melius potest, ut hoc haberi possit cum quam pautiori honere eorum
quam potest, causa deveniendi melius in illo comunis exigendo per
terminos ab eis prout dictum est.
1
segue has duas depennato 2
s su i 3
segue ss depennato
Capta
✠ Ser Nicolaus Faletro vult totum ut supra, salvo ubi dicit «quod
26 SENATO MISTI, REG. XXII
rector studeat |8v| suo posse alias plezarias, quas si dare non poterunt,
rector teneatur transcire ultra cum primis quam melius potest», vult ser
Nicolaus Faletro quod omnes debitores suprascripti debeant renovare
omnes suas plezarias usque per totum mensem octubris proximum,
salvo quod si viderentur bone et suficientes nostris rectoribus, eas
possint aceptare, quod si facere non possint, teneantur solvise per
totum mensem decembris proximum totum capitale et prode
secundum quod solvit camera nostra furmenti sub pena quarti, de qua
pena eis non valeat fieri gratia nisi per VI consiliarios, III capita de XL
et III partes consilii rogatorum, habentibus dictis nostris rectoribus
tertium eius quod exigerent et comune duas partes. Et hoc scribatur
nostris rectoribus quod teneantur observare prout dictum est,
debentes constringere principales et plezios tam realiter quam
personaliter et taliter quod comune nostrum melius pervenire valeat ad
solucionem debiti prelibati.
De non 2
non sinceri 4- 3- 2- 2
de parte ser Nicolai Faletro 27-27-29-30
de parte aliorum sapientum 26-28-28-27
Dicto die
40
Mancata decisione dell’appello contro la sentenza del podestà di Treviso nella
causa tra Giacomo de Lista e Roberto da Nervesa.
Capta
✠ Quod de responsione facienda domino pape ad litteras suas,
1344, MARZO 27
43
Decisione di inviare un notaio di curia (Raffaino Caresini) al patriarca di
Aquileia (Bertrando de St-Geniès) per protestare contro l’incursione subita
dagli abitanti di Cavolano da parte dei Sacilesi e istruzioni allo stesso.
44
Proroga dei termini di rientro delle navi andate a Creta, Negroponte,
Tessalonica (Salonicco) e altre località entro tali limiti, autorizzate a caricare
mercanzie sovrabbondanti sulle galere.
Kohl 865
Capta
✠ Quod sicut terminus navigiorum Crete, Nigropontis et
Tesalonice recedendi inde cum mercationibus est per totum mensem
aprillis, sic elongetur et esse debeat pro isto anno per totum mensem
maii et similliter intelligatur de navigiis recedentibus a terris et locis que
sunt citra dictas partes, cum condicione tamen quod illa mercimonia
1344, MARZO 31
45
Conferma quadriennale di esenzioni daziarie al comune di Fabriano.
Capta
✠ Quod ad supplicationem regiminum priorum artium, consilii et
comunis Frabriani1 nobis humiliter factam, qui a nobis certam
franchisiam2 solliti sunt habere et habuerunt ad certum tempus, quod
nunc expirat sive complet, concedatur eis secundum consilium
nostrorum provisorum dicta franchisia usque ad quatuor annos, prout
a nobis benigne postularunt, sub forma et ordine consuetis.
1
così nel registro 2
segue et consueti f sunt depennato
46
Grazia concessa per i suoi meriti a Tommaso di Giacomo Foscolo, feudato di
Creta, cui viene condonato il mancato adempimento dell’obbligo di
guarnigione nel periodo della sua venuta a Venezia.
Kohl 866
Capta
✠ Cum Thomas Fusculo filius quondam Iacobi Fusculo Sancte
Margarite, pheudatus insule nostre Crete, per suam petitionem nobis
nuper exposuerit quod habet in dicta insula mediam serventeriam que
est de ratione conçontarum, apud quam suam serventeriam addite sibi
fuerunt due alie serventerie cum dimidia que sunt specialium
personarum, pro quibus omnibus serventariis iniunctum fuit sibi quod
deberet tenere unum equum et guarnitionem facere, et sic annis
duobus continue fecit guarnitionem cum equo sufficiente et persona
sua et tempore guerre nuper in dicta nostra insula suborte continue fuit
cum dicto equo suo et persona in quibuscumque agendis et cavalcatis
que fiebant contra nostros rebelles, honorem dominationis
Veneciarum et mortem dictorum rebellium possetenus procurando,
pro qua quidem guerra multa damna substulit, eo presertim quia
redditus suos cuntos amisit, quia sue serventerie assignate fuerunt extra
32 SENATO MISTI, REG. XXII
Die eodem
47
Ordine di imbarco all’equipaggio assoldato per la galera di Çanulo Sanudo
che va alla crociata.
Capta
✠ Quod cridetur publice quod illi qui aceperunt soldum super
galea domini Çanuli Sanuto, que vadit pro unione, debeant se
recoligere et sequi viagium et quod domini de nocte debeant exigere a
falitis dicte galee, qui sunt XXV, sicut faciunt pro galeis comunis.
Die eodem
48
Autorizzazione a Marco Soranzo, podestà di Asolo, a spendere fino a 50 lire
di piccoli a carico del comune di Treviso per costruire una nuova ala
dell’edificio in cui risiede.
Capta
✠ Quod concedatur de gratia nobili viro Marco Superancio
1344, MARZO 33
potestati Asili quod, cum hospitia castri Asili sint insuficientia eidem
pro^p&ter magnitudinem sue familie, possit facere hedificari et laborari
apud1 cochinam dicti castri unum hospicium, in quo2 expendere valeat
libras quinquaginta parvorum de denariis comunis Tarvixii, et
propterea rescribatur potestati Tarvixii quod dicto potestati mittat
pecuniam antedictam.
1
segue coh depennato. 2
segue p depennato.
Capta
✠ Quod mandetur comiti None et aliis comitibus Sclavonie quod
ad peticionem comitis nostri Iadre quod quemdam notarium dicti
comitis, qui fuit culpabilis in faciendo frangi carceres Iadre et in
faciendo aufugere carceratos, debeant dare vel mittere ipsi comiti Iadre
sub bona custodia, ut possit facere quod est iustum, cum istud malum
sit pessimum. Et cupiamus quod comes noster sciat veritatem et per
eam possit facere quod spectat ad iustitiam et honorem nostrum.
50
Proroga del mandato a tutti i savi in scadenza.
Capta
✠ Quod terminus omnium sapientum qui nunc expirat ellongetur
per totum mensem aprilis proxime ve^n&turum.
51
Proroga del mandato ai savi sopra i nuovi dazi.
Kohl 868
Capta
Quod terminus sapientum super daciis novis prorogetur usque
per totum mensem aprilis proxime venturum. Verum quia ipsa dacia
nova expirant in proximo, debeant nichilominus ipsa remanere et esse
in statu presenti1.
1
la parte segue e corregge ✠ Quod terminus ellongetur sapientibus super daciis novis
34 SENATO MISTI, REG. XXII
usque per totum mensem aprilis proxime venturum, nichilominus, quia ipsa dacia per
totum mensem presentem expirant, exigentur ipsa dacia donec ipsi depennato
|11r|
Die XXVIIII mensis marcii, 1344
52
Istruzioni agli ambasciatori al papa (Clemente VI) ad Avignone, relative alla
richiesta di poter riprendere per gratiam, a tempo determinato, il viaggio di
Alessandria, in deroga al divieto pontificio di commercio con i Saraceni; con
una proposta di variante non approvata.
] Capita de XL
Cum ista negotia sint multum cara et possint redundare in
maximum honorem et utilitatem dominii obtinendo intentionem
nostram et propterea non sit respiciendum ad expensas, cum
ambaxatores sint tales qui promittent et expendent quam minus
poterunt,
vadit pars quod, sicut dicitur in parte sapientum quod nostri
ambaxatores pro X galeis et X navibus possint expendere florenos XM,
ita pro quinque annis et usque ad tres annos, si melius obtinere non
possent, possint promittere usque ad florenos XVm quam melius
poterunt. Et sicut ibidem dicunt sapientes quod finaliter possint
acceptare gratiam de sex galeis et quatuor navibus et non minus, ita
dicatur, ne factum in totum pereat, quod finaliter, si melius non
poterunt facere, possint obtinere de quatuor galeis et tribus navibus
possendo expendere seu promittere usque ad Xm florenos et inde infra,
sicut melius poterunt et eis videbitur, obtinendo pro quinque annis vel
tribus, ita quod non sint pautiores tribus annis.
18
|12v|
1344
Die XXVIIII martii
53
Proposta, non approvata, di ampliare la giurisdizione penale di prima istanza
del conte, giudici e consiglio di Pago, come richiesto dagli ambasciatori di quel
comune (cfr. ni 66-71).
<54> Capta
✠ Quod cum Petracha Contareno quondam ser Sclavi, Marinus
Superancio Sancte Marine, Andreas de Parma et Abraminus de
Cremona, ambo sansarii in La Tana, et Montinus olim famulus ser
Gratiani Georgio fuerint nominati et culpati in facto excessus commissi
in La Tana in personas illorum Saracenorum qui fuerunt interfecti in La
Tana in domo eorum habitationis, ut audistis, et predicti per ducale
dominium et per advocatores comunis, quibus fuit commissum dictum
negotium inquirendum, requisiti pluries fuerint et circati et nequeant
reperiri,
vadit pars, ut dictum negotium possit fine debito expediri, quod
1344, MARZO 39
predicti clamentur super scalis Rivoalti quod infra octo dies proxime
venturos coram ducali dominio seu dictis advocatoribus personaliter
^debeant& comparere ad excusandum se de oppositis contra eos et
quemlibet ipsorum, alioquin elapso termino venietur huc et fiet sicut
videbitur, eorum absencia non obstante.
53
non 5
non sinceri 8
<55> Capta
✠ Quod cum Guido Avonal filius ser Marci contumax et qui pro
quodam homicidio, ut dicitur, alias in Venetiis commisso iam diu non
audet Venetiis comparere, nominatus fuerit et culpatus in facto dicti
excessus commissi in La Tana una cum suprascriptis et per ducale
dominium et advocatores comunis pluries requisitus fuerit et circatus,
ut supra de aliis dictum est, et se reperiri non permittat,
vadit pars quod, quia occasione dicti homicidii in Venetiis
commissi comparere non audet, idem Guido coram potestate nostro
Tarvisii infra octo dies proxime venturos debeat personaliter
comparere ad se excusandum de oppositis contra eum in facto dicti
excessus, primo facto, scilicet homicidii in Venetiis commissi pro quo
bannitus est, sibi in aliquo non preiudicante in hoc casu, alioquin
elapso termino venietur huc et fiet sicut videbitur, eius absencia et
contumacia non obstante.
49
non 9
non sinceri 8
<56> Capta
✠ Quod terminus collegii pro factis Tane elongetur per totum
mensem aprilis proxime venturum cum libertate et condicionibus
consuetis. Et si consilium et cetera.
63
non 1
non sinceri 2
57
Decisione di eleggere tre savi per esaminare sulle questioni in corso tra gli
abitanti di Pago e di Arbe.
Kohl 869
40 SENATO MISTI, REG. XXII
Capta.
✠ Cum illi de Arbo ad petitionem hominum Pagi pro certis
questionibus vocati sint et conveniat dare utrique parti expeditionem,
vadit pars quod eligantur per electionem tres sapientes, qui
audiant et examinent iura partium et dent nobis suum consilium in
scriptis, cum quo erimus hic et fiet sicut videbitur, et quilibet possit
ponere partem. Et habeant terminum per totum mensem aprilis et ante
possint venire ad consilium, si fuerint expediti.
<58>
] Dominus; consiliarii: ser Leonardus Mocenigo, ser Iohannes
Gradenigo, ser Nicolaus Venerio, ser Nicolaus Barbo; capita: ser
Iohannes Sanuto, ser Petrus Geno
Capta
✠ Quod terminus recessus duarum galearum que debent portare
argentum in Ciprum et illarum duarum que debent ire in
Constantinopollim, qui complet die VIII mensis aprilis proximi,
prorogetur adhuc usque ad dies XXV mensis eiusdem et sit iste
terminus peremptorius et non possit eisdem galeis terminus ulterius
modo aliquo vel ingenio prorogari sub pena librarum CC pro quolibet
consiliario et capite et alio qui poneret vel consentiret poni partem in
contrarium et comittatur dicta pena exigenda advocatoribus comunis,
de qua habeant partem quam habent de aliis penis officio suo
commissis, cum conditione quod die mercurii post Pasca Resuretionis
dominice, qui erit VII mensis aprilis predicti, post prandium sapientes
teneantur venire ad istud conscilium cum opinionibus suis et ante, si
ante habebuntur nova, et providere, si videbitur isti consilio, de
mittendo ambaxatores vel provisores ad partes Maris Maioris ad
procurandum liberationem personarum et restitucionem haveris
nostrorum et ad tractandum de compositione et concordio cum
1344, MARZO-APRILE 41
capta
✠ vel supersedendo de mittendo dictam ambaxatam pro modo.
64
non sinceri 5
de non 2
60
Caduta la proposta di armare due galere per portare la regina d’Ungheria
(Elisabetta d’Angiò) dalla Puglia alla Slavonia, come da sua richiesta, ordini
al riguardo al capitano del Golfo.
Kohl 870
] Dominus et consiliarii
Quod pro honore nostro complaceatur domine regine Hungarie
ad requisitionem quam nobis fecit per litteras et ambaxatores suos
armando duas galeas per unum mensem, que vadant ad levandum
ipsam dominam reginam in partibus Apulee et portent ad partes
Sclavonie, quia de hoc complacebimus etiam domino regi Hungarie et
regi Apulee filiis suis.
32
|13v|
1344, die 12 aprilis
61
Decisione di scrivere ad alcuni cardinali a favore dell’abate di San Nicolò di
Lido per una questione relativa alla sua abbazia.
Capta
✠ Quod possint litere mitti aliquibus cardinalibus in favorem
abbatis Sancti Nicolay de Litore, qui habet questionem in curia pro
abbatia.
62
Autorizzazione a tale conte Paolo di Ungheria a esportare un cavallo da
Mestre e territorio.
Kohl 871
Capta
✠ Quod concedatur licencia cuidam comiti Paulo de Hungaria
extrahendi de Mestre et Mestrina unum equum sive palafrenum
libere.
63-64
Ordine all’imbarcazione della guardia d’Istria di condurre da Caorle a Traù
il nuovo conte Pietro Memmo, riportando indietro il predecessore Nicolò
Barbarigo.
Kohl 871
<63> Capta
✠ Quod comes Tragurii ser Petrus Memmo debeat levari cum
ligno Istrie in Caprulis cum sua familia et levibus arnesiis et conduci
Tragurium, computando hanc1 viam in via quam debet facere Nonam
semel in mense.
1
corretto su hacm, con -m depennato.
<64> Capta
✠ Quod dictum lignum reconducat Caprulas ser Nicolaum
Barbadico ibidem comitem simili modo, non faciendo in Tragurio
moram.
44 SENATO MISTI, REG. XXII
65
Decisione di eleggere tre savi sugli sconfinamenti dei Padovani a Sant’Ilario.
Die eodem
66-71
Disposizioni relative alle questioni pendenti tra gli abitanti di Pago e quelli
di Zara, riferite dagli ambasciatori di ciascuno dei due comuni (cfr. no 53).
Kohl 872
<66>
] Ser Leonardus Mocenigo, ser Marcus Celsi, ser Marcus Bragadino
Vissis, auditis et examinatis querellis ducali dominio porectis per
ambaxatores comunis Pagi contra comune Iadre et responsionibus
factis super ipsis querellis per ambaxatores comunis Iadre iuribusque
parcium et alegacionibus ipsarum plene intellectis, consulunt
sapientes, ut infra continetur.
<68>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Item cum comes et iudices Iadre mitere^n&t comiti et iudicibus
Pagi quod sigilarent cum sigilo comunis Pagi aliquas copias
scripturarum et per consilium Pagi foret captum et facta quedam
reformacio quod sigilum comunis Pagi non poneretur super aliqua
scriptura sine consensu et voluntate comitis, iudicum et consilii Pagi et
dubium ^h&abeatur qualiter dicta reformacio facta fuit, cum
ambaxatores Pagi asserant in suis alegacionibus quod quilibet existens
46 SENATO MISTI, REG. XXII
Eodem die
<69>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Intellectis exposicionibus factis per ambaxatores comunis
Iadre propter quas videntur Iadratini gravari, ut in ipsis continetur,
consulunt sapientes quod, conscideratis terminacionibus et
diffinicionibus ordinate factis per consilium rogatorum, et sic
vadit pars quod super primo capitulo continente de facto
buletarum pro nunc nulla fiat novitas nec fieri debeat.
<70>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Super IIo capitulo continente de pena missetarum et cetera,
omnibus diligenter inspectis, consulunt sapientes et sic
vadit pars quod de predictis nulla fiat novitas, cum super hiis per
consilium rogatorum legitime sit determinatum et difinitum.
|14v|
1344, die 12 aprilis
<71>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Super IIIo capitulo continente de casela in qua servantur
scripture et cetera, cum cancellaria comunis Pagi sit extra comitatum,
1344, APRILE 47
Die XV aprilis
72
Reiterata delega al consiglio da formarsi a Costantinopoli all’arrivo delle
galere della decisione se proseguire o meno il viaggio di Trebisonda e
disposizioni relative.
Kohl 873
Nota quod die XXVI aprilis XIIe indicionis, MCCCXLIIIIo, missa fuit
prescripta pars de verbo ad verbum ser Iohanni Gradonico baiulo
Constantipoli et suis consiliariis et per similem modum ser Marco
Fuscareno qui ibat baiulus Constantinopolis cum galeis et suis
consiliariis.
1
et deinde ... Constantinopoli sul margine sinistro con segno di richiamo 2
Ciprum
in interlinea su Constantinopolim depennato 3
segue 4 depennato
|15r|
1344
Die XV aprilis
73
Proposta, non approvata, di autorizzare le galere di Trebisonda e di Cipro a
imbarcare al ritorno i mercanti con l’oro e l’havere capselle.
Kohl 874
1344, APRILE 49
] Omnes sapientes
Quod due galee iture Constantinopolim, si ibunt in
Trapessundam vel ad illas partes, possint in suo redditu levare
mercatores cum auro et havere capselle. Et similiter alie due galee iture
in Ciprum possint etiam in suo redditu levare mercatores cum auro et
havere capselle. Et dicte due manus galearum debeant portare
mercatores cum auro et havere capselle quos et que levabunt sicut et
usque quo fuerit ordinatum per istud consilium, solvendo pro utroque
viagio naulum debitum comunis.
47-47
capta
✠ de non 50-54
non sinceri 6- 2
74
Ordine al capitano del Golfo di scortare le due galee che portano l’argento a
Cipro, insieme eventualmente alle altre due dirette a Costantinopoli.
Kohl 874
] Omnes sapientes
Capta
✠ Quod capitaneus Culphi teneatur cum suis galeis armate
sociare duas galeas que portabunt argentum in Ciprum usque in
Famagostam. Et quando quatuor galee que nunc recessure sunt se
invenerint cum capitaneo predicto, sicut ordinatum est, si videretur
ipsi capitaneo yminere periculum in dividendo ipsas galeas, sit in
libertate ipsius capitanei retinere etiam secum illas duas galeas que ire
debent in Constantinopolim sicut et quousque sibi videbitur pro bono
et securitate armatarum.
De non 0
Non sinceri 2
75
Decisione di delegare al bailo e consiglieri di Costantinopoli la riscossione dei
diritti del comune sulle mercanzie portate a Trebisonda, già spettante al bailo
in quella sede; mentre cade la proposta di facilitazioni per le merci rimaste
colà invendute.
Kohl 875
] Capita
Quia, sicut notorium est, nostri mercatores propter varias
condictiones occursas hoc anno pervenerunt ad strictam condictionem
in facto mercationum et de eis condolendum est intuitu pietatis,
vadit pars quod, si mercatores qui ibunt in Trapessundam vel in
illas partes, illi videlicet qui remanserunt in Constantinopoli, non
venderent mercationes quas portabunt in Trapessunda vel in illis
partibus, debeant baiulus et consiliarii ordinate scribi facere in
Constantinopoli totum illud quod dicti mercatores tenebuntur nostro
comuni pro huiusmodi mercationibus non venditis pro nabulo et
quocumque recto nostri comunis et illud significare dominationi. Qui
mercatores infra unum mensem postquam galee predicte applicuerint
Venetias teneantur solvisse naulum et rectum nostri comunis camere
extraordinariorum, sicut significatum fuerit per dictos baiulum et
consiliarios, sub pena quarti1 exigenda per ipsos extraordinarios, de
qua extraordinarii habeant dimidietatem et reliquum sit comunis.
29
non sinceri 1- 9- 8- 6- 4
de non 32-47-46-47-49
1
segue possendo propterea depennato
|15v|
1344
Die XVo aprilis
76
Decisione di nominare i patroni delle due galere inviate a Costantinopoli
eventuali ambasciatori presso l’imperatore di Trebisonda (Zanibeco) e
istruzioni loro impartite.
Kohl 876
77
Delega al doge, alla signoria e ai savi di provvedere agli adempimenti
necessari per le galere di Cipro e di Romania.
Capta
✠ Quod pro expedictione istarum quatuor galearum iturarum in
Ciprum et Romaniam dominus dux, consiliarii et capita de XL et
sapientes habeant libertatem faciendi fieri proclamationes et banna et
imponendi penam et pennas et quelibet alia faciendi et ordinandi que
neccessaria fuerint et opportuna, prout eis vel maiori parti eorum
videbitur.
19 aprilis
78
Autorizzazione a Guglielmo de Steno, tedesco, stipendiario del Pasenatico, a
recarsi in Germania per la morte del padre.
Kohl 877
Capta
✠ Quod Guilelmus de Steno Teothonicus stipendiarius noster in
52 SENATO MISTI, REG. XXII
79
Decisione di sospendere l’invio della risposta alle lettere del papa, in attesa di
notizie definitive dagli ambasciatori in curia.
Capta
✠ Quod de mittendo responsionem domino pape ad litteras suas,
ut pridie hic captum fuit, supersedeatur donec habebitur responsio
finalis ambaxatorum nostrorum; verum si interim haberentur talia
quod videretur domino, consiliariis et sapientibus, possit veniri ad
istud consilium et fieri sicut videbitur.
|16r|
1344, die XVIIII mensis aprilis
80-95
Disposizioni impartite al podestà di Capodistria concernenti il
prosciugamento di una palude, la guarnigione posta a difesa del castello e
della città, la guardia del palazzo, l’invio di nuovo materiale bellico, i
rifornimenti alimentari e l’imposizione di un dazio sul vino prodotto; con due
proposte di cassazione di soldati non approvate.
Kohl 878 (80-84), 879 (85-95)
<80> Capta
✠ Visis et examinatis provisionibus potestatis Iustinopolis ac
provisorum ad partes illas transmissorum et super hiis deliberatione
prehabita diligenti, consulunt rectores, videlicet ser Philippus
Barbadico, ser Petrus de Canali, ser Frescus Quirino et ser Marcus
Iustiniano procurator: Et primo ad factum paludis qui1 cavari debet
quod, habito respectu quod cavacio ipsius paludis requirit magnas
expensas et ad moliciem eius et nescitur si cava predicta fieri posset
secundum consilium predictorum potestatis et provisorum, quod
committatur ser Petro de Canali ituro potestati Iustinopolis quod in
recessu suo ad partes illas dehinc secum ducere debeat aliquos
magistros in talibus peritos et expertos, qui debeant videre et
examinare diligenter factum cave predicte si fieri poterit sicut
consulunt dicti potestas et provisores vel aliter. Et quicquid
providebitur in dicto facto ipse potestas solicite nobis scribere debeat
et suum consilium superinde, scribendo etiam quantum2 constare^t&
cava predicta, et cum sua provisione et consilio venietur huc et fiet sicut
videbitur.
1344, APRILE 53
Non sinceri 1
de non 1
alii de parte
1
così nel testo 2
segue quantum ripetuto
<81> Capta
✠ Cum castrum Iustinopolis hedificatum sit pro obstaculo
civitatis et neccesse sit de bona custodia provideri et, ut habetur,
homines et stipendiarii qui ibi ad custodiam commorantur pro maiori
parte non sint suficientes et modicum valeant et non sint balisterii,
capta fuit pars quod ad custodiam castri predicti deputentur et
ponantur viginti sex boni et probi stipendiarii cum salario librarum V
parvorum in mense pro quolibet, accipiendo balistarios quamplures
poterunt, qui sciant bene operari et tirare balistam et sint ab annis XXV
supra et a XL infra, cassando predictos non suficientes, et non possint
aliqui morari nec habere stipendium in dicto castro qui habeant ultra
annos XL et pauciores XXV aliquo modo vel ingenio et non possit
aliquis eorum facere cambium cum aliquo soldato commorante extra
castrum; et hec addantur in commissione potestatis Iustinopolis
presentis et futurorum, quod debeant inviolabiliter observare.
Non sinceri 4
de non 3
alii de parte
<82> Capta
✠ Et quia ordo datus in tenendo certam quantitatem biscoti in
castro predicto, de mutando ipsum ad beneplacitum castelanorum
cum illo quod capitanei ligni Ystrie portant de Veneciis et cetera, et
dictus ordo non observetur,
capta fuit pars quod in dicto castro deponi et salvari debeant
continue sachi triginta boni biscoti et addatur in commissione
castelanorum presencium et futurorum quod omnibus tribus mensibus
ad minus teneantur et debeant predictum biscotum cambire cum illo
quod1 portabit capitaneus dicti ligni Istrie in suo ligno, si fuerit melius
biscotum illo quod habebunt in castro; et addatur in commissione
capitanei riparie Ystrie quod ad omnem requisitonem dictorum
castellanorum prefatum biscotum accipere debeant, dando tantum de
illo ligni sui, si melius fuerit illo castri, pro cambio; et committatur
etiam pagatoribus armamenti quod predicta debeant facere
inviolabiliter observari, comittendo potestati Iustinopolis quod, si
locus ubi reponitur dictum biscotum non esset sufficiens, quod debeat
54 SENATO MISTI, REG. XXII
<83> Capta
✠ Et quia sunt in dicto castro alique spingarde sive baliste a torno
quarum sitamentum est totaliter devastatum,
capta fuit pars quod sitamentum predictum cambiri debeat et
quod mittantur etiam illuc veretoni pro balistis a pede, etiam falsatores
qui habentur ibi non sunt alicuius operationis, et insuper quod
mittantur illuc XX pavesii.
Non 1
non sinceri 0
alii de parte
<84> Capta
✠ Cum faciat pro honore nostro et conservatione civitatis
Iustinopolis quod habeantur boni et probi conestabiles et capita
banderiarum equitum ad custodiam civitatis predicte et, ut habetur
notorie, illi quatuor conestabiles equitum qui sunt ibi ad nostrum
stipendium, videlicet ser Paulucius, ser Paduanus, ser Truffa et
Iohannes Guercius de Ravenna, adeo sunt impotentes propter
maximam senectutem et debilitatem eorum quod ad faciendum ea que1
requiruntur ad factum conestabelarie tam morando in civitate quam
foris non possunt servire nec intendere sicut expediret, quod non est
tollerandum,
capta fuit pars quod predicti quatuor conestabiles capssari
debeant, accipiendo quam cicius fieri poterit alios quatuor loco eorum
bonos et sufficientes, faciendo ipsos iuxta solitum, non possendo
accipere aliquos de illis qui ad presens sunt et habent stipendium in
Iustinopoli. Verum considerata ipsorum conestabilium capssandorum
magna fidelitate, quam habuerunt et habent erga dominationem, et
bona dispositione sua et pro dando aliis loco eorum venturis causam
fidelitatis et bene agendi, considerando etiam quod ipsi sunt2 homines
boni consilii et experti in factis guerre, quod cuilibet ipsorum
provideatur et dentur libre viginti duas3 parvorum in mense cum
condicione quod teneantur habere et tenere ad servicium comunis in
Iustinopoli unum bonum et sufficientem equum ab armis cum uno
1344, APRILE 55
|16v|
Die XVIIII aprilis.
<85> Capta
✠ Quod quidam Varnerius Teothonicus stipendiarius ab equo in
Iustinopoli de banderia ser Paulucii conestabilis, qui non est suficiens
ad ipsum stipendium, cassetur.
Non sinceri 1
de non 2
alii de parte
<86> Capta
✠ Quod Ibaldinus de Mantua stipendiarius ab equo de banderia
supradicta, qui non est suficiens, ut habetur, similiter cassetur.
Non sinceri 0
non 2
alii de parte
<87> Capta
✠ Quod Iohannes de Tarvisio de banderia ser Paduani
conestabilis, qui etiam non est sufficiens ad ipsum stipendium,
cassetur.
Non sinceri 1
non 0
alii de parte
<88> Capta
✠ Quod Berthonus de Cremona de banderia ser Truffe
conestabilis, qui non est sufficiens, cassetur similiter a soldo.
Non 1
non sinceri 0
alii de parte
56 SENATO MISTI, REG. XXII
<89>
Quod ser Borçius de banderia ser Paduani conestabilis, qui non
est sufficiens, ut habetur, cassetur similiter.
26
capta
✠ non 35
non sinceri 6
<90>
Capta
✠ Quod novem equi stipendiariorum nostrorum Iustinopolis, qui
non fuerunt reperti sufficientes ad monstram, sicut scripserunt nostri
provisores illuc missi, cassentur et ponantur alii suficientes loco eorum.
<91> Capta
✠ Quod Thomas a Moneta conestabilis peditum in Iustinopoli,
qui, sicut habetur per litteras nostri potestatis et provisorum, est homo
inordinate vite et devastat se a vino, cassetur et provideatur de aliquo
suficienti et bono loco sui.
Non sinceri 6
non 5
alii de parte
<92>
Quod Nicolletus Lombardo conestabilis peditum in dicta terra,
qui etiam, ut habetur, est inordinate vite et devastat se a vino, similiter
cassetur et ponatur alius bonus et suficiens loco sui.
16
capta
✠ non 42
non sinceri 7
<93> Capta
✠ Cum triginta pedites ad nostrum stipendium Iustinopolis
commorantes inter ceteros, ut scripserunt nobis noster potestas et
provisores illuc missi, non sint sufficientes ad ipsum stipendium
propter manifestam impotenciam suam, quia senes sunt, et de dictis
XXX sint tres qui operantur et faciunt aliquas artes neccessarias
stipendiariis deinde, sine quibus artibus comode fieri non posset,
capta fuit pars quod XXVII de ipsis XXX cassentur et ponantur
alii sufficientes et boni loco ipsorum, remanentibus firmis illis tribus
qui operantur artes predictas sic neccessarias, ut habetur.
1344, APRILE 57
Non 1
non sinceri 1
alii de parte
<94> Capta
✠ Et quia ad custodiam palacii Iustinopolis sunt XXII
stipendiarii a pede ultra alium numerum peditum qui habent de salario
libras IIII÷ parvorum in mense, de quibus XXII soldatis unam postam1
habet presbiter, quem potestas secum illuc ducit, aliam habet
subtusscribanus et duas alias postas habet de gratia a dominatione
quidam Ugo Grasso, qui amisit unam manum in servicium comunis
Venetiarum, ita quod remanent tantum XVIII soldati ad ipsam
custodiam palacii,
capta fuit pars quod pro maiori custodia palacii nec non pro
honore potestatis, cum ipsi stipendiarii non sint suficientes neque boni,
quod ipsi cassentur et quod potestates qui de cetero ibunt Iustinopolim
teneantur et debeant secum ducere ad ipsum regimen loco ipsorum
stipendiariorum berverios XVIII sufficientes et bonos, inductos una
tunicha pro quolibet unius coloris et manerii, furnitos armis oportunis,
et ut reperiantur boni, quilibet ipsorum habere debeat pro soldo in
mense libras quinque parvorum; et teneantur custodire palacium et alia
facere que alii faciebant et eis per potestatem imponentur et qui fuerint
et steterint uno anno non possint reasumi nec esse alio anno sequenti.
Non 7
non sinceri 3
alii de parte
1
corretto da potetam
|17r|
Die XVIIII mensis aprilis
<95> Capta
✠ Cum comune nostrum Venetiarum sustinuerit et sustineat
maximas expensas occasione civitatis Iustinopolis et etiam pro cava
que fieri debet pro amunitione paludis circa civitatem et castrum
Iustinopolis existentis, pro aleviatione expensarum predictarum
capta fuit pars quod de qualibet urna vini quod nascitur in
districtu Iustinopolis tam de illo quod intrabit civitatem quam de alio
quod remanebit in villis sui districtus solvi debeat unus dodesinus,
quod dacium durare debeat usque ad beneplacitum nostrum, et sic
scribatur et committatur nostro potestati deinde et futuris.
58 SENATO MISTI, REG. XXII
Non 2
non sinceri 2
alii de parte
] Missa potestati
96
Ordine al capitano del Pasenatico di sostituire alcuni cavalli non più atti al
servizio.
Kohl 879
Capta
✠ Cum capitaneus noster Paisanatici et provisores nostri illuc missi,
visa monstra nostrorum stipendiariorum equitum, scribant nobis quod
invenerunt tres equos non suficientes et XXI roncenos tristes et debiles,
capta fuit pars quod dicti tres equi et ronceni cassari debeant, et
poni alii suficientes loco eorum; et sic scribatur nostro capitaneo
Paisanatici supradicto.
97
Proposta, non approvata, di scioglimento della squadra di fanti in servizio a
Valle d’Istria.
Kohl 879
98
Ordine di rientro a Venezia ai provveditori inviati in Istria, essendo conclusa
la loro missione.
Kohl 879
Capta
✠ Quod scribatur et mandetur nostris provisoribus predictis
quod Venetias revertantur, quia mora sua non est in ipsis partibus
ulterius fructuosa.
1344, APRILE 59
99-100
Disposizioni al bailo e ai consiglieri di Negroponte relativamente al dazio
della messeteria, recentemente appaltato, e alla sostituzione del defunto
cancelliere del maleficio nelle varie mansioni esercitate.
Kohl 880
<99> Capta
✠ Visis et examinatis litteris baiuli et consiliariorum Nigropontis
continentibus inter cetera de ordine per ipsos noviter facto quod
quilibet misseta teneatur et debeat facere scribi in cancellaria
Nigropontis omnia mercata que fecerint, solvendo sterlinum unum pro
quolibet mercato et cetera,
capta fuit pars quod, cum dictus ordo non posset comode
removeri, habito respectu quod missetaria vendita fuit per ipsum
baiulum cum conditione supradicta et quod presencialiter subtrahere
non posset absque manifesto damno comunis et illorum qui emerunt
eam, qui nollent illam ^restituere& pro dicto precio, quod ordo prefatus
durare debeat usque ad terminum venditionis facte de ipsa missetaria,
sed completo dicto termino removeri debeat totaliter et cessare, cum sit
preiudicialis et gravis mercatoribus nostris in illis partibus
conversantibus, et quod primus ordo antiquus factus super hoc servari
debeat, sicut hactenus servabatur, et sic scribatur et mandetur eisdem
baiulo et consiliariis quod debeant inviolabiliter observare. Verum
interim, ordine predicto durante de novo facto, cancellarii sive scribani
pro quolibet mercato quod scribent a X yperperis supra usque ad XX
accipere et habere debeant unum tornensem pro parte et a XX
yperperis supra usque ad centum duos tornenses et a C yperperis supra
sterlinum unum pro parte et non ultra. Et baiulus et consiliarii predicti
precipere debeant cancellariis seu scribanis suis quod sub debito
sacramenti non debeant ostendere quaternos in quibus scribent ipsa
mercata absque expressa licencia et mandato eorum et quod ipse
baiulus et consiliarii teneantur facere ostendi mercata ipsa
principalibus quos tanget negocium, ab1 ipsis hoc requirentibus.
Non 1
non sinceri 1
alii de parte
<100> Capta
✠ Cum ser Theodosius sit defunctus, qui erat cancellarius in
maleficiis, erat etiam advocatus et interpes et habebat pro hiis officiis a
comuni yperpera CC in anno, et, ut habetur, ipsa officia sunt tante
utilitatis per se quod absque aliquo salario comunis fieri possint,
propter quod persone suficientes sine aliquo salario volentes ipsa
officia reperiri deberent,
capta fuit pars quod scribatur baiulo et consiliariis Nigropontis,
dando eis libertatem inveniendi et deputandi unam personam
suficientem et plures ad ipsa officia exercenda, sicut eis melius
videbitur pro honore et bono nostri comunis, h^abe&ntes etiam
arbitrium possendi constituere unam et plures personas ad avogariam
Nigropontis, non possendo dictis personis ad ipsa officia deputandis
dare aliquod salarium nisi tantum domum pro sua habitacione.
Non sinceri 2
non 2
alii de parte
] Ut supra missa.
|17v|
1344, die 22 aprilis
101
Istruzioni al podestà di Treviso per la graduale estinzione del debito contratto
da quel comune verso Venezia.
Capta
✠ Cum comune Tarvisii teneatur nobis in ducatis ultra XXVIM,
quos concessimus et expendimus ab inicio hucusque in suis expensis
pro ipso comuni, et nichil restitutum sit nostro comuni predicto et nunc
possit provideri de recuperatione dicte peccunie,
vadit pars quod iniungatur in commissione presentis potestatis et
futurorum quod teneantur omni anno mittere vel ducere secum
ducatos IIM, quousque fuerit dictum debitum persolutum, hac etiam
conditione quod potestates predicti teneantur per XV dies ante finem
suorum regiminum significare nobis quantitatem peccunie que
superfuerit ab expensis, ut per nos possit ordinari si videretur de pluri,
sicut videbitur.
102
Regolazione dei dazi sull’estrazione di cavalli da Treviso e distretto ed
esenzioni concesse ai rettori.
Capta
✠ Quod aliquis equus de tribus annis vel inde infra non possint1
extrahi de Tarvisio vel Trivisana; verum equi a tribus annis supra
extrahi possint per quemlibet, solvendo ad extrahendum solidos duos
pro libra ultra dacium antiquum bestiarum vivarum, quod est de
denariis sex pro libra, quod solvitur de bestiis que venduntur in
Tarvisio et Trivisana, quod dacium antiquum remaneat in suo statu,
intelligendo quod nostri rectores Tarvisii et Trivisane sint exempti a
dicto dacio solidorum duorum pro libra pro equis quos ibi emerent et
tenerent in suis regiminibus, quos finitis dicti regiminibus possint
extrahere absque solutione dacii memorati, dummodo dictos equos
habuerint et tenuerint continue in dictis regiminibus ad minus
mensibus quatuor ante complementum regiminum suorum. Et si
consilium et cetera.
103
Autorizzazione a Francesco Donà, podestà di Parenzo, a far portare a Venezia
sul legno della riviera d’Istria la moglie inferma.
Capta
✠ Quod occasione infirmitatis uxoris nobilis viri Francisci
Donato potestatis nostri Parencii concedatur dicto potestati quod ad
complementum capitanei ligni riparie Istrie, quando reddibit
Venettias, si dictus capitaneus se repererit cum dicto ligno in partibus
Parencii, debeat levare dictam dominam cum sua familia et arnesiis
levibus et Venecias reportare.
104
Autorizzazione a Giovanni de Verich, conestabile equestre a Treviso, a
recarsi in pellegrinaggio al Santo Sepolcro, lasciando al suo posto un sostituto.
Capta
✠ Quod Iohannes de Verich noster conestabilis equitum in
Tarvisio possit ire ad sepulcrum de ultra mare, non perdendo
62 SENATO MISTI, REG. XXII
105
Ordine al podestà di Treviso di erogare a quello di Mestre 50 lire di piccoli da
quest’ultimo spese in più rispetto al preventivato per i lavori al castello di
Mestre.
Capta
✠ Cum concessum fuerit nobili viro Andree Manolesso potestati
Mestre quod expendere posset libras C pro laboreriis castri Mestre et
expenderit libras CL pro laboreriis predictis, que cum libris C fieri
nequiverunt,
vadit pars quod scribatur potestati Tarvisii quod restituere eciam
debeat dicto potestati Mestre predictas libras quinquaginta expensas
de pluri de introitibus1 comunis Tarvisii.
1
in interlinea su redditibus depennato.
106
Istruzioni al capitano del Golfo per un eventuale migliore ripartizione del
carico delle galere di Cipro.
Kohl 881
107
Nel caso possa compiersi il viaggio di Trebisonda, decisione di esonerare i
mercanti dal pagamento del nolo per riportare a Costantinopoli le mercanzie
rimaste eventualmente colà invendute.
Kohl 881
1344, APRILE 63
<108> Capta
✠ Quod committatur patronis duarum galearum iturarum
Constantinopolim quod, si eundo vel redeundo reperirent aliquem de
nostris qui fuerunt capti in novitate Tane, qui evasissent vel liberati
essent, debeant eos recipere super galeis cum personis et suis drapis
solum, circantibus diligenter patronis quod non conducant aurum vel
argentum vel aliquas mercationes vel alias res. Et nichilominus si
reperiretur eos contrafacere, incurrant penas ordinatas contra illos qui
conducerent aliquid de predictis.
<109> Capta
✠ Quod dicte galee debeant levare in Constantinopoli ser
Loysium Quirino filium ser Freschi cum persona solum et suis pannis
per modum superius expressum de circando et1 subiacendo penis.
1
segue incur depennato
64 SENATO MISTI, REG. XXII
110
Autorizzazione a Giovanni da Cipro, vicario del vescovo di Castello, a
imbarcarsi sulle galere di Romania e successivamente su quelle del Golfo per
rientrare a Cipro.
Capta
✠ Quod concedatur venerabili viro Iohanni de Cipro vicario
episcopi Castellani, pro quo gens sua misit ut revertatur in Ciprum,
quod, attenta1 eius bona fama et devotione ad nostrum dominium,
levetur hic super galeis Romanie cum duobus famulis, uno coffino cum
libris et una valice, et quando fuerint cum galeis Culfi, capitaneus eum
faciat super suis galeis que debent ire in Ciprum levari cum dictis
famulis et rebus.
1
la terza t su d
111
Disposizioni relative al reintegro della guarnigione di Capodistria.
Capta
✠ Cum plures soldati cassati sint in Iustinopoli1 per partes hic
captas,
vadit pars quod potestas iturus Iustinopolim et tres sapientes
eligendi per dominum ducem et consiliarios et capita debeant inquirere
et examinare de bonis soldatis et eos notari faciant et postmodum
veniant ad dominum ducem, consiliarios et capita et illi qui fuerint
approbati per dictum collegium omnium predictorum vel per maiorem
partem sint firmi, non intelligendo conestabiles, equites et pedites qui
debeant fieri cum isto consilio.
112
Decisione di conferire a Marco Foscarini che va bailo a Costantinopoli il
sindacato per esigere dall’imperatore (Giovanni V Paleologo) le somme da
lui dovute, sia ai sensi dei patti di tregua, sia a soluzione del prestito
precedentemente accordato.
Kohl 882
1344, APRILE 65
Capta
✠ Quod vir nobilis ser Marcus Fuscareno iturus presentialiter
baiulus noster in Constantinopolim sit sindicus noster ad petendum et
recipiendum a domino imperatore Constantinopolitano pagas nobis
debitas et restantes secundum formam treugue ultimo facte cum
imperio suo et ad petendum et recipiendum solutionem et
satisfactionem a dicto domino imperatore de ducatis auri XXXM et
prodis ipsorum, mutuatis per nos dicto domino imperatori, secundum
formam instrumenti et promissionis facte per dictum dominum
imperatorem et per terminos contentos in dicto instrumento. Et fiat de
hoc sindicatus ad plenum et quilibet de notariis curie hic presentibus sit
rogatus de premissis facere instrumentum.
Omnes
De non 4
non sinceri 2
1
segue quare depennato
<114> Capta
✠ Cum granarii castri Asli sint sub terra et sint non conservativi
alicuius bladi, quod inducit periculum dicto castro, cum non possit de
blado necessario stare furnitum, consulunt provisores, habitis
collatione et consilio cum potestate dicti loci, quod granarii1 dicti castri
construantur et fiant apud cisternam dicti castri in muris cirche
minoris, sicut dictus potestas dominationi per suas litteras denotavit.
De parte omnes
1
l’ultima i su a
<115> Capta
✠ Item cum ad custodiam dicti castri deputentur omni sero XXXI
de rusticis villarum dicti castri, qui habent a ruribus dicti castri libras III
in mense, consulunt provisores, cum sit melius et utillius pro comuni,
quod accipiantur viginti stipendiarii pedites ad custodiam dicti castri loco
dictorum rusticorum, qui stipendiarii habeant libras IIIIor÷ pro quolibet
in mense, quos denarios solvant rures castri Asli predicti, cum de hoc
homines rurium supradicti1 videantur esse contenti.
De parte omnes
1
l’ultima i su a
<116> Capta
✠ Item cum tempore accessus cuiuslibet potestatis ad civitatem
Tarvisii expensentur de denariis comunis Tarvisii ultra IIC libre in
clavibus pro portis, leteriis pro dormire et tabulis ad edendum et aliis
arnesiis, de quibus rebus nichil reperitur tempore recessus dicti
1344, APRILE 67
potestatis et sic libere potest dici quod nisi remedium apponatur dicte
expense sunt pro essendo continue et fient omni anno, consulunt
provisores quod quilibet potestas quando erit de Tarvisio recessurus
teneatur res quas receperit a comuni Tarvisii, in quibus pro ipso facte
fuerint expense, scilicet in clavibus, leteriis et tabulis ad edendum et
aliis arnesiis, dare et consignare camerariis Tarvisii sicut tunc reperte
erunt, et si quid deficiet, potestas teneatur de suo proprio restaurare.
Non sinceri II
de non I
de parte LXXXVI
Capta
✠ Quod ad petitionem advocatorum comunis pro expediendo
factum ser Nicoleti Bellegno vocetur istud consilium die iovis proximo1
sub penna soldorum XX parvorum pro quolibet et illi qui non venerint
scribantur et dentur pro cadutis dominis de nocte, ut exigant dictam
penam a non venientibus, et tam si bene assemblatum fuerit dictum
consilium quam non nichilominus expedietur dictum factum.
1
die iovis proximo in interlinea
|19r|
Die XXIIII aprilis, 1344
118
Autorizzazione a fra’ Giovanni, vescovo di Salonicco, a viaggiare sulle galere
di Romania sino a Negroponte, come richiesto dal marchese di Monferrato
(Giovanni II Paleologo) e dalla moglie.
Capta
✠ Quod ad preces domini marchionis Monferati et sue consortis,
sororis cardinalis Commenarum, concedatur fratri Iohanni episcopo
Metropolensi quod super istis duabus galeis ituris in Romaniam levetur
cum uno sotio et duobus famulis et usque Nigropontem conducatur.
119
Decisione circa la risposta alla precedente e a nuove lettere pontificie sulla
questione di Cervia.
68 SENATO MISTI, REG. XXII
120
“Prove” per un conestabile pedestre a Capodistria.
121-122
Ordini circa il comando del convoglio ai patroni delle galere in procinto di
partire per Cipro e la Romania; e disposizioni relative al pagamento dei noli
alle galere di Costantinopoli, anche nel caso in cui queste non vadano a
Trebisonda, bensì a Cipro.
Kohl 885 (121)
<121> Capta
✠ Quod patroni istarum quatuor galearum iturarum in Ciprum et
Romaniam faciant capitanariam ad çornatam, incipiente maiore et
postmodum secundo et sic de reliquis, usque quo erunt cum capitaneo,
et quando erunt cum capitaneo, tunc debeant obedire capitaneo. Et
quando due galee Romanie recedent, servent capitanariam ad
çornatam per modum predictum, faciente illo cuius erit çornata in ipsa
çornata rationem et iusticiam et alia pertinentia ad capitanariam.
1344, APRILE 69
<122> Capta
✠ Quod si galee iture in Constantinopolim non ibunt in
Trapessundam, sed in Ciprum, solvatur de nabulo de auro1, argento et
havere capselle a Constantinopoli in Ciprum illud nabulum quod
solverentur si irent in Trapessundam2.
1
in interlinea con segno di richiamo 2
segue videlicet soldos quinque pro centenario
librarum depennato
123
Proroga dell’incarico ai savi dei confini di Sant’Ilario.
Capta
✠ Quod terminus sapientum electorum pro factis confinium
Sancti Ylarii elongetur usque ad dimidium mensis madii proximi.
|19v|
1344
Die XXIIIIo aprilis
124-125
Ordine a due barche della guardia d’Istria di condurre da Caorle in sede
Simonetto Dandolo che va rettore del Pasenatico e ricondurre sino a Caorle
il predecessore Bernardo Giustinian.
Kohl 886
<124> Capta
✠ Quod due de barchis Istrie levent in Caprulis nobilem virum
Symonetum Dandulo iturum capitaneum Paysinatici cum eius familia
et arnesiis et ipsum portent ad suum regimen.
<125> Capta
✠ Quod e converso dicte barche in suo redditu levent nobilem
virum Bernardum Iustiniano capitaneum Paysinatici cum eius familia
et arnesiis et ipsum portent Caprulas.
Capta
✠ Quod terminus collegii pro facto istorum carceratorum
70 SENATO MISTI, REG. XXII
127
Proroga del termine a tutti i savi.
Capta
✠ Quod terminus omnium sapientum elongetur in statu presenti
per totum mensem maii proxime secuturum cum condicione quod, si
aliqua manus sapientum foret ante dictum terminum expedita et vellet
istud consilium, detur eis cum libertate quam habent ad presens. Et si
consilium et cetera.
128-142
A seguito delle favorevoli notizie dalla Tana, decisione di eleggere due
solenni ambasciatori all’imperatore Zanibech, disposizioni al riguardo e
istruzioni loro impartite, con una proposta non approvata.
Kohl 887 (128-134), 888 (135-142)
<128>
✠ Quoniam gratia Iesu Christi habentur nova de factis Tane per
adventum nunciorum nostrorum illuc transmissorum, qui fuerunt
coram presencia domini imperatoris Çanibech et imperatricis et
baronum suorum et presentaverunt eis litteras nostras, et persone
nostrorum mercatorum qui in dictis partibus remanserunt, de quibus
erat non modicum dubitandum, conservate sunt et, ut dicunt nuncii
nostri predicti, quod est etiam indicium bonum, illi deinde habere
videntur satis bonam intencionem de concordio fiendo et quod
mercatores nostri possint in ipsis partibus iuxta solitum conversari,
attento etiam quod Ianuenses, ut dicitur, parant se pro mittendo
ambaxatores ad predictum dominum imperatorem ad finem concordii,
neccessario nobis incumbit tam pro reverencia Dei et dileccione
proximi nec non pro conservatione honoris nostri et fame per
universum orbem quam pro comodo et utili terre nostre et mercatorum
nostrorum omnem modum et viam exquirere per quam salus et
liberatio nostrorum qui per Saracenos miserabiliter detinentur
procuretur, ut exeant de tantis tormentis et pennis, et per quam
concordium et compositio cum isto imperatore valeat reperiri ad
recuperandum, si fieri poterit, tam utille et comodum viagium omnibus
nobis, et inter alia in talibus serviciis utilimum videatur tempus non
perdere, ide^o& consulunt:
1344, APRILE 71
Capta
✠ Quod in nomine Iesu Christi salvatoris nostri et gloriose
virginis Marie matris eius et beati Marci apostoli et evangeliste
protectoris nostri nec non totius celestis curie eligantur et mittantur
duo ambassiatores solempnes ad partes Maris Maioris ad
procurandum liberacionem personarum et restitucionem haveris
nostrorum et ad tractandum de compositione et concordio cum
domino imperatore Tartarorum secundum ordinem qui inferius
denotabitur.
91
non sinceri 9
de non 13
|20r|
Die XXVIII aprilis
<129>
Quod dicti ambaxatores postquam fuerint electi teneantur
respondere altera die qua erunt electi, possendo accipi et eligi de illis
qui elligi possunt ad duodecim regimina, et non possint refutare sub
pena librarum CC pro quolibet.
42
<130> Capta
✠ Et si dicti ambassiatores ibunt coram presencia domini
imperatoris vel in eius curia, habere debeant pro suo salario ducatos
VIC auri pro quolibet pro mensibus octo, et si starent ultra menses octo
in dicto viagio, habere debeant libras tres grossorum in mense pro
quolibet. Si vero non irent coram presencia ipsius imperatoris vel in sua
curia, eo quod non haberent talem securitatem per quam videretur eis
non ire securi ad presenciam ipsius imperatoris, habere debeant solum
ducatos CCC auri; et debeant ire ad expensas comunis et ducere et
habere familiam et cum aliis conditionibus quibus fuerunt
ambaxatores qui pridie de illis partibus redierunt.
Non 6
non sinceri 2
alii de parte
72 SENATO MISTI, REG. XXII
<131> Capta
✠ Et debeant portare secum dona usque ad quantitatem
ducatorum IIMVC in illis rebus que videbuntur domino, consiliariis,
capitibus de XL et sapientibus.
Non 5
non sinceri 0
alii de parte
<132> Capta
✠ Quod committatur officialibus extraordinariorum quod
debeant examinare damna damnificatorum nostrorum in ipsis partibus
Tane et ea tanxare, sicut eis iustum videbitur, que damna ambaxatores
predicti ad eorum informationem debeant secum deferre in scriptis.
Verum si essent aliqui damnificati in dictis partibus qui non essent in
terra et essent in partibus Constantinopolis, committatur baiulo nostro
deinde et consiliariis suis quod huiusmodi damna taxare debeant,
prout eis iustum fore videbitur.
<133> Capta
✠ Quod mittatur unus nuncius, qui videbitur dominationi, cum
presentibus galeis cum litteris dominationis ad ipsum imperatorem et
alios in illa forma que videbitur domino, consiliariis et capitibus et
sapientibus esse utilior, notifficando eidem domino imperatori de
adventu nostrorum ambaxatorum ad ipsum et procurando habere
litteras fidancie pro securitate eorum.
Omnes de parte
<134> Capta
✠ Quod si aliquis de illis qui ad presens sunt in civitate Rivoalti
eligeretur in presenti ambaxata et stridatus ad domum non veniret nec
mitteret infra terminum hic captum ad acceptandum vel
renunciandum, cadat in penam ordinatam ac si expresse refutaret, non
obstante quod tempore electionis vel postmodum non esset in
Rivoalto. Et si consilium et cetera.
Non 5
non sinceri 1
1344, MAGGIO 73
|20v|
1344, die primo mensis maii
<135> Capta
✠ Primo enim vadant in nomine Domini dicti ambassiatores
usque Tanam vel intus Mare Maius, sicut eis melius videbitur pro bono
agendorum, et quoniam nuncio nostro ad imperatorem Zanibech et
imperatricem nec non ad alios multos barones cum litteris
dominationis secundum partem captam in isto consilio cum galeis
noviter destinato commissum est quod ad presenciam ipsius
imperatoris accedat1 pro litteris fidancie habendis vel securitatis
neccessarie et suficientis ab ipso imperatore pro ambaxatoribus ipsis
nostris, et ibi expectare debeant nuncium nostrum predictum vel alium
nuncium, et habitis litteris fidancie vel securitatis talis et cautela que eis
suficiens videatur, tunc vadant ambaxatores predicti ad presenciam
dicti imperatoris Zanibech. Cui facta salutatione decenti, exponere
debeant magnum amorem et benivolenciam quam nos et nostri ad
suum imperium gessimus et quod, pluries intellecto per relationem
nostrorum ambaxatorum redeuncium a sua maiestate magnam
benignitatem et iusticiam suam et qualiter eos graciose viderat et
expedierat cum gracioso precepto de securitate nostrorum et quod
unus non gravetur pro alio, nostri mercatores de hoc sumentes
fiduciam, relictis aliis terris et partibus mundi, multa magna maria
transierunt cum inmensis2 laboribus et periculis, venientes ad terras sui
imperii cum personis et havere in multimoda quantitate cum honore et
bono sui imperii et gloriose maiestatis eius. Sed accidit pridie
instigatione inimici humani generis aliqua novitas in Tana inter gentes3
Tane et nostros facientes ibi more solito facta sua, in qua novitate
mercatores nostri receperunt maximum damnum in personis et bonis
eorum et plures fuerunt de nostris mercatoribus nobilibus et aliis
interfecti. De quibus omnibus recipimus – s^c&it Deus – dolorem et
amaritudinem multam et sumus certi quod imperiali sublimitati
displicuerit similiter, de qua est gloriosa fama sub celo, quod diligat
mercatores omnes et securitatem eorum per eius imperium. Et quia
magnam spem habemus quod sua iusticia, que per totum mundum
diffunditur, volens servare precepta que nobis et nostris graciose
concessit, non pacietur nec volet quod unus pro alio pennam recipiat,
sicut vult omnis sancta iusticia celi et terre, providimus eos in nostros
ambaxatores ad suam maiestatem transmittere ad deprecandum et
postulandum suppliciter quatenus dignetur eius clementia mercatores
nostros quos detentos tenet et habet occasione premissa, cum prorsus
74 SENATO MISTI, REG. XXII
sine culpa sint de predictis, prout scire potuit eius maiestas, restitui
facere pristine libertati et eos facere libere relaxari et restitui bona sua
et aliorum nostrorum que erant in Tana et camino, ut est iustum, ut ex
hoc honor et fama imperialis acrescat et iusticia sua coram Deo et
hominibus clarius elucescat, committendo circa hec illa pulcra verba
que dominio utilia videbuntur.
1
commissum est ... accedat in interlinea con segno di richiamo 2
ininmensis nel te-
sto 3
la seconda e su i
<136> Capta
✠ Subsequenter autem, sicut et quando eis videbitur, exponere
debeant ipsi ambaxatores dicto imperatori qualiter potest esse
notorium excellencie sue quod conversatio nostrorum mercatorum suo
imperio utilis et comoda valde fuit et versa vice nostris mercatoribus
antedictis, quia exinde imperium suum multipliciter augebatur et
mercatores nostri etiam comodum reportabant; et propterea, quando
placeat maiestati sue liberare nostros mercatores et bona nostrorum
restitui facere, quia tunc clare cognosceretur et monstraretur bona
voluntas et dispositio sue maiestatis erga nos et nostros et quod ei
displicuisset sinistrum prefatum, nos et nostri, habentes erga eius
imperium illam bonam voluntatem et desiderium quod haberi posset et
cupientes honorem et augmentum ipsius, sumus contenti et volumus
quod nostri mercatores conversentur et frequentent suum imperium
cum mercationibus et rebus suis, ut antea faciebant, concedendo nobis
et nostris precepta et alia privilegia que habebamus et ordinando et
providendo taliter quod de cetero similis novitas vel sinistrum non
occurrat, dicendo et committendo circa hec illa verba que dominio
videbuntur melius expedire.
Non sinceri 1
de non 0
<137>
] Sapientes: ser Marcus Lauredano, ser Symonetus Dandulo, ser Petrus
de Canali
Capta
✠ Et expositis hiis audiant ipsi ambaxatores responsionem dicti
imperatoris et ea audita, si per ipsam ipsi speraverint posse obtinere
nostram intencionem in parte vel toto, procedant et faciant sicut eorum
discretioni melius apparebit pro honore nostro et bono negociorum,
instando principalius et primo ad liberationem personarum et
postmodum ad restitucionem bonorum, si obtineri possent. Et si
1344, MAGGIO 75
<138> Capta
✠ Et si imperator faceret eis mentionem aliquam de satisfactione
fienda de eo quod nostri habuissent de bonis seu havere gentis sue,
remaneat in libertate nostrorum ambassiatorum componendi et
compensandi, sicut eis melius videbitur.
Non sinceri 9
non 19
alii de parte
<139> Capta
✠ Si vero in totum ipse imperator negaret velle facere predicta,
taliter quod ipsi ambaxatores nichil spei haberent de obtinenda nostra
intencione in toto vel parte, ut dictum est, reddeant Venetias cum omni
informatione quam habere poterunt.
Non sinceri 4
non 5
alii de parte
<140> Capta
✠ Quod celeriter armetur una galea pro mensibus tribus de illa
mensura et hic et alibi que, sicut et ubi videbitur domino, consiliariis et
capitibus, que solummodo deputata sit ad portandum nostros
ambaxatores predictos.
Non sinceri 1
non 1
alii de parte
<141> Capta
✠ Quod postquam ambaxatores nostri applicuerint Tanam vel ad
alium locum, habitis litteris fidancie vel talis securitatis que eis suficiat,
et habu^er&int quod imperator transiverit flumen Tili, galea predicta
1344, MAGGIO 77
<142> Capta
✠ Cum nostrum comune sustinuerit et sustineat maximas
expensas assidue pro factis Tane predictis, consulunt concorditer
sapientes quod pro aleviatione expensarum dicti nostri comunis, sicut
mercatores nostri de mercationibus suis et havere quod conducebant
ad ipsas partes solvebant soldos XIII pro centenario, sic de cetero
solvere debeant soldos XX pro centenario, de quibus soldis XX XVII
consul et consiliarii nostri Tane teneantur mittere Venetias et reliqui III
remaneant consuli et consiliariis predictis tam pro solvendo bastoneriis
quam pro aliis expensis neccessariis, sicut solitum est fieri; et hoc
durare debeat donec de expensis factis per comune nostrum predictum
tam pro aliis1 ambaxatoribus illuc missis quam quocumque modo pro
presenti ambaxata fuerit integraliter satisfactum.
1
segue expensis depennato
Capta
✠ Quod die iovis proximo post nonam vocetur istud consilium
sub pena soldorum XX ad petitionem advocatorum comunis pro facto
ser Nicol(eti) Bellegno, qui fuit anno proxime elapso capitaneus
galearum1 Romanie, et scribantur non venientes et dentur dominis de
nocte, quibus committatur quod ab eis exigant dictam penam, de qua
habeant partem sicut habent de aliis penis offitio suo commissis. Et si
consilium et cetera.
1
segue t(ra)pesso depennato
|21v|
to
Die VI maii
144
Autorizzazione al podestà di Treviso a dare in affitto per un quinquennio le
terre, i boschi e la casa della strazzeria di proprietà comunale.
78 SENATO MISTI, REG. XXII
Capta
✠ Quod potestas noster Tarvisii possit affictare ad terminum
quinque annorum terras, possessiones et nemora comunis Tarvisii olim
per advocatos Tarvisii occupata et possit etiam affictare domos
straçariarum comunis Tarvisii ad terminum quinque annorum, cum,
sicut idem potestas scribit, nemo reperiatur qui velet ad minorem
terminum incantare terras, possessiones, nemora et domos predictas.
145
Autorizzazione a Guarniero de Golstorp, conestabile equestre a Treviso, ad
assentarsi dalla città per quattro mesi, per suoi affari, facendosi sostituire nel
servizio dal fratello.
Capta
✠ Quod fiat gratia Guarnerio de Golstorp Teotonico nostro
commestabili equestri in Tarvisio quod pro evidenti neccessitate
agendorum suorum, que, ut exponit, multum requirunt presentiam
suam, possit ire in suis contratis, morando extra Tarvisium, eundo,
stando et redeundo mensibus quatuor, dimittendo loco sui quemdam
eius fratrem, qui presentialiter est Tarvisii, qui de probitate plurimum
comendatur; et hoc laudat et suadet noster potestas Tarvisii. Et si
consilium et cetera.
Die Xo maii
146
Autorizzazione a Ubertino da Carrara di esportare a Padova 300 balestre.
Capta
✠ Quod concedatur magnifico domino Ubertino de Cararia quod
pro furnimento suorum locorum possit conduci facere Paduam
ballistas trecentas, cum de hoc per suum nuncium fecerit nobis
instantissime suplicare.
59
non 4
non sinceri 25
147
Decisione di eleggere cinque savi per valutare i danni subiti dai singoli
mercanti alla Tana.
Kohl 889
1344, MAGGIO 79
Capta
✠ Quia captum est in isto consilio quod damna nostris fidelibus
illata in partibus Tanne per extraordinarios taxari debeant, que damna
ambaxatores nostri ituri ad imperatorem Zanibech ad suam
informationem debeant secum portare in scriptis,
vadit pars quod pro maiori expeditione predictorum
ambaxatorum nostrorum eligantur V sapientes per electionem in isto
consilio, et non possit eligi nec accipi aliquis damnificatus in dictis
partibus nec pater, filius vel frater, intendendo dampnificatos a libris C
vel inde supra, qui1 sapientes debeant esse simul cum duobus
extraordinariis ad examinandum et taxandum damna predicta, cum
tercius, videlicet ser Petrus Maurocenus, non possit sedere ad officium
in isto casu, quia habet partem in dicto negocio, habendo libertatem
ponendi personas ad sacramentum et faciendi fieri cridas et alia
oportuna in facto predicto. Et quid actum et determinatum2 fuerit per
quinque ipsorum superinde sit firmum et habeant dicti sapientes
terminum per totum mensem presentem.
1
ripetuto 2
determinatum in interlinea con segno di richiamo
Die X maii
148
Decisione di eleggere un sopracomito per la galea che dovrà imbarcare gli
ambasciatori in procinto di recarsi alla Tana.
Capta
✠ Quod fiat et elligatur unus supracomitus istius gallee, cum qua
ire debent nostri ambaxatores ituri ad Tanam, cum sallario et
conditionibus alliorum supracomitorum qui ultimo iverunt, quod
^erat& libre tres grossorum in mense.
|22r|
1344
Die decimo maii
149
Decisione di integrare con giuristi la curia dell’esaminador per giudicare la
causa dei fuorusciti Vicentini contro gli Scaligeri; con altra proposta non
approvata.
Capta
✠ Cum in parte1 capta die quarto mensis septembris nuper elapsi
in isto consilio super facto Vincentinorum extrinsecorum inter cetera
contineatur quod peticiones et querelle dictorum Vincentinorum quas
facere voluerint contra dominos de la Scala debeant sententiari et2
terminari per nostros iudices examinatorum, habendo secum nostros
iudices iuris unum et duos, sicut eis videbitur, et partes habeant
suspectos nostros iudices iuris et pro honore nostro et conservatione
iusticie faciat quod res sine suspitione procedat,
vadit pars quod per dominum, consiliarios et capita deputentur et
accipiantur unus vel plures sapientes iuris, sicut eis vel maiori parti
eorum videbitur, qui sint cum dictis nostris iudicibus examinatorum et
eis consulant sicut fuerit opportunum.
45
1
Senato, Misti, reg. XXI, c. 61v (1343, 4 settembre) 2
segue difiniri depennato
150-151
Decisione di eleggere tre savi in merito alle parole pronunciate da Marco
Corner al rientro dal reggimento di Sebenico; si occupino anche dei dissensi
tra il conte di Zara e i giudici locali riguardo all’episodio di effrazione del
carcere della città.
Kohl 890
<150> Capta
✠ Quod occasione istorum verborum dictorum per ser Marcum
Cornario redeuntem a regimine Sibinichi elligantur per ellectionem
tres sapientes, qui conferant cum dicto ser Marcho et examinent et dent
nobis suum consillium in scriptis super eis, cum quo erimus hic et fiet
sicud videbitur; et quilibet possit ponere partem et habeant terminum
1344, MAGGIO 81
<151> Capta
✠ Item cum sit quedam differentia inter comitem nostrum Iadre
et iudices tere pro carcere fracto ibi et sint littere in curia dictorum
comitis et iudicum,
vadit pars quod dicti tres sapientes consullant super dictis litteris
et dicto facto cum libertate et termino predictis.
Die XV madii
153
Decisione di eleggere cinque savi riguardo all’armata dell’Unione contro i
Turchi e alla questione di Chio.
Capta
✠ Cum terminus capitanei galearum unionis contra Turchos
compleat in brevi, qui fuit factus per sex menses, sicut scitis, et super
hoc et super facto armate sibi comisse expediat provideri quid
agendum sit,
vadit pars quod tam super ipsis factis quam super litteris dicti
capitanei loquentibus super facto Chii elligantur quinque sapientes per
82 SENATO MISTI, REG. XXII
154
Proroga dell’incarico a tutti i savi.
Capta
✠ Quod terminus omnium sapientum ellongetur per totum
presentem mensem.
155
Proroga del termine assegnato agli avogadori di comun per dirimere la
questione intercorrente tra Samaritana, la di lei figlia e i signori da Camino.
Capta
✠ Quod factum comissum advocatoribus comunis de questione
domine Samaritane et filie cum dominis de Camino, qui fuit duorum
mensium, qui complet, elongetur ad alios duos menses.
156
Savi eletti per esaminare i problemi relativi ai fatti di Chio e all’armata
dell’Unione contro i Turchi.
157
Savi eletti per valutare i danni (subiti dai mercanti veneziani alla Tana).
|23r|
1344
Die XVo mensis maii
158
A seguito dell’ambasciata di Sebenico e delle lettere del conte Magliadino,
decisione di rimettere al conte veneziano di Sebenico esame e definizione
delle questioni relative agli incidenti provocati e ai danni inferti dal conte
Neplicio e dal nipote Costantino.
Kohl 891
Capta
✠ Quod super querellis nobis expositis per ambaxatorem
comunis Sibenici et damnis et etiam super aliis damnis contentis in
litteris comitis Maladini nobis destinatis comitatur comiti nostro
Sibenici et sic eidem scribatur quod tam damna illata nostris fidelibus
in villa vocata Beniça districtus Sibenici per comitem Constantinum et
eius gentes quam illa que irrogata fuerunt comiti Mladino et suis
gentibus per comitem Nelipcium et suum nepotem Constantinum et
suas gentes diligenter audire et examinare debeat et in ipsis procedere
et terminare, sicut in pace inita inter partes plenius continetur,
describendo super predictis comiti Nelipcio et aliis ut pro bono
agendorum videbitur expediri.
159
A seguito dell’intesa intervenuta con il patriarca di Aquileia, disposizioni
relative alla definizione della controversia per Cavolano mediante giudizio
arbitrale.
Capta.
✠ Cum dominus patriarcha Aquilegensis convenerit cum domino
duce, consiliariis, capitibus et sapientibus et finaliter post multa hinc
inde dicta sit contentus quod pro questione Cavolani eligatur unus pro
parte et unus alius tercius concorditer, qui tres examinent iura partium
et diffiniant sicut eis tribus vel maiori parti eorum videbitur iustum, in
quibus tribus fiat compromissum per partes cum termino neccessario
diffiniendi questionem, et ista via videatur honesta et conveniens pro
nobis,
vadit pars quod ipsa via acceptetur et ordinentur omnia que
faciunt et spectant ad executionem et prosequutionem dicti facti pro
nostra parte et quod dominus dux, consiliarii et capita et sapientes
predicti habeant libertatem pro executione predictorum et electione
84 SENATO MISTI, REG. XXII
Capta
✠ Cum ser Nicolaus Belegno electus consul Apulie teneatur ire ad
suum regimen et expediat quod hic sit pro facto advocatorum comunis
eum placitancium,
vadit pars quod precipiatur ei quod non discedat et dominus,
consiliarii, capita et advocatores comunis per maiorem partem ipsorum
possint ei elongare terminum sicut videbitur convenire quousque
factum fuerit expeditum et ultra, sicut fuerit opportunum, ut possit
comode recedere.
162
Decisione di prorogare la missione della squadra navale che è in mare per la
crociata, anziché darle il cambio, inviando al capitano rifornimenti di denaro
e armi.
Capta
✠ Quoniam ardore fidei et pro omni bono facit quod sanctum
opus unionis constitutum contra perfidos Turchos possit et debeat
perseverare et quod per nos promissum est in dicto negotio toto posse
adimpleatur, consulunt1 concorditer sapientes quod in nomine Domini
capitaneus noster galearum unionis predicte cum tota sua armata, que
presencialiter est extra cum suis supracomitis et comitis, adhuc debeat
stare extra et confirmari usque ad complementum anni, eo quia dictus
capitaneus cum dicta sua armata de istis serviciis unionis prefate est
melius informatus quam esset alius qui presencialiter mutaretur et
eciam quia terminus est brevis quod comode et non sine magno
86 SENATO MISTI, REG. XXII
dispendio comunis fieri posset alia mutatio tam capitanei quam tocius
alterius armate, et quod mittatur paga tam dicti capitanei quam tocius
armate per galeam que nuper itura est2 in Romaniam trium vel IIIIor
mensium, sicut dominationi melius videbitur convenire. Et eciam quia
forte, considerata condictione negocii, galee dicte armate ad presens
possunt habere aliquem deffectum, consulunt quod mitantur denarii
dicto capitaneo pro reparatione galearum et aliis neccessariis et eciam
arma et sitamenta in ea quantitate que dominationi videbitur
convenire. Et mitatur dicta paga per unum ex pagatoribus secundum
usum camare.
De non 9
non sinceri 4
alii de parte
] 1344, die VII iunii facte fuerunt litere ut iacet pars secundum usum.
1
in interlinea con segno di richiamo 2
precede est depennato
<163>
] Sapientes ordinum: ser Iustinianus Iustiniano, ser Andreas Michael
comes, ser Iohannes Mauroceno Zanacola, ser Niger Cauco, ser
Hermolaus Çane
Capta
✠ Quod in Christi nomine ad viagium Cipri armentur per
speciales personas galee XI, quas comune det cum suis coredis et
furnimentis secundum usum, et debeant dicte galee incantari nec
possint dari pro pautioribus libris LX grossorum pro qualibet et sint de
illis que post galeas Romanie erunt meliores que secundum ordines
terre valeant navigare. Et sint ad unum denarium eundo et redeundo et
non possint accipere minus naulo comunis, salvo quod eundo dehinc
illuc de milliariis grossis, scilicet rame, stagno, plumbo et ferro, possint
accipere minus naulo comunis, sicut videbitur. Et habeant capitaneum
cum salario et commissione et sint cum aliis condictionibus quibus
1344, MAGGIO 87
fuerunt galee anni elapsi et patroni sint annorum XXV vel inde supra et
remaneant per maiorem partem consilii rogatorum. Et teneantur illi qui
acceperint dictas galeas solvisse peccuniam infra V menses postquam
Venetias applicuerint sub pena soldorum II pro libra, que committatur
exigenda camerariis comunis, de qua habeant tercium et due partes
deveniant in comune.
49
<164>
] Omnes
✠ Capta
Cum anno elapso fuerit differentia inter patronos galearum et
mercatores in facto nabuli auri,
vadit pars quod ex nunc declaretur quod in redditu dictarum
galearum solvatur de nabulo de auro, iaspidibus et perlis Ia pro
centenario, computando bisancium sarasinatum soldos XL.
De non 1
non sincerus 1
|24r|
1344
Die XXo maii
<165>
] Ser Iohannes Mauroceno
Capta
✠ Quod dicte galee debeant caricasse ad dies XVIIII augusti, ita
quod ultra predictum terminum ulle mercationes non possint recipi
sub pena soldorum XX grossorum pro qualibet balla sive collo usitatis
cuilibet mercatori cui mercationes essent, non intelligendo havere
capselle, et sub simili pena patrono, et hec revocari non possint nec de
penis fieri ulla gratia, donum, remissio vel recompensatio sub pena
librarum C pro quolibet consiliario et capite et alio ponente partem in
88 SENATO MISTI, REG. XXII
] Alii sapientes
Quod debeant caricasse ad dies XXII augusti et recedere ad dies
XXVI eiusdem mensis augusti et cetera ut supra.
42
non sinceri 0
de non 0
<166>
] Omnes
Capta
✠ Quod capitaneus dictarum galearum eundo et redeundo
debeat levare mercatores et mercationes secundum usum, stantibus
dictis galeis in Cipro diebus XVI et non plus, non computato die
accessus nec recessus, salvo quod, si per aliqua nova periculosa que
haberet capitaneus videretur sibi melius recedere ante ipsum terminum
vel etiam stare ultra ipsum terminum, relinquatur in sua libertate et
discretione possendi recedere et stare sicut sibi videbitur, non
possendo propterea stare ultra ipsum terminum occasione
mercationum nec pro levando mercationes.
Non sinceri 3
de non 1
<167>
] Omnes
Capta
✠ Quod consilium de societatibus non fiendis in incantibus
galearum confirmetur totaliter cum omnibus stricturis et
condictionibus contentis in ipso et cridetur in scalis.
Et nota quod die predicta dicta pars fuit proclamata in scalis Rivoalti
per Phylippum preconem.
1344, MAGGIO 89
<168>
] Omnes
Capta
✠ Quod committatur extraordinariis quod tam in caricando dictas
galeas quam discaricando debeant observare illum ordinem et modum
qui per eos observatur quando galee armantur per comune et exigant
nabula et cetera faciant que anno elapso sibi in hoc commissa fuerunt,
habendo soldos X grossorum pro quolibet dictorum officialium pro dicto
viagio, videlicet V ad itum et V ad reditum, ut habuerunt anno elapso.
<169>
] Omnes
Capta
✠ Quod patroni galearum utriusque viagii teneantur habere tot
homines in pede et a remo quot habuerunt anno elapso, quibus
concedatur secundum usum quod possint accipere L homines pro
galea in terris nostris consuetis usque Ragusium, et in Ragusio capitanei
teneantur facere circam et illi qui non habebunt numerum ordinatum
cadant de libris X pro quolibet homine deficiente. Et committatur
capitaneis quod faciant adimpleri numerum illorum qui deficerent et
quod sollicite debeant inquirere et excutere dictam penam, de qua
habeant quartum, sicut habuerunt anno elapso.
<170>
] Omnes
Capta
✠ Quod, ut galee possint securius navigare et arma possint, cum
opus foret, facilius haberi, committatur capitaneis ambarum
armatarum quod omnia arma mercatorum faciant reponi de subtus
scandolarium apud canipam, et si omnia ibi reponi non possent,
reponatur restum ad portam de medio de super omnes alias res,
valentibus capitaneis imponere omnem penam que sibi videbitur pro
observatione predictorum.
<172>
] Omnes
Capta
✠ Quia periculosum est ut galee in redditu capiant seu veniant in
Cretam nec bonum sit exponere periculo galeas cum tanto havere et
specialiter cum nulle sive pauce mercationes illuc veniant,
vadit pars quod dicte galee Cipri non capiant in Cretam, sed duo
ex lignis Culphi in suo redditu vadant ad levandum et portandum
Venetias mercationes subtiles que essent in Creta et illas etiam que
remansissent in Romania inferiori post redditum galearum que ibunt
ad mercatum, intelligendo quod nostrum comune non teneatur ad
emendationem mercationum que devastarentur.
<173>
] Omnes
Capta
✠ Quod in Christi nomine ad viagium Romanie et Maris Maioris,
exceptis terris et locis prohibitis pro novitatibus Tane, armentur per
speciales personas galee due, quas comune teneatur dare cum suis
1344, MAGGIO 91
<174>
] Omnes
Capta
✠ Quod in redditu dictarum galearum solvatur de nabulo de
auro, iaspidibus et perlis a Trapessunda et ab illis partibus Ia÷ pro
centenario et a Constantinopoli I pro centenario, computato yperpero
soldos XXX.
<175> Capta
✠ Quod dicte galee debeant caricasse ad dies XVIII iulii et
recedere ad dies XXII eiusdem mensis sub penis et condictionibus
dictis de galeis Cipri.
<176>
Incantus IIarum galearum Romanie deliberatarum personis et pro
preciis infrascriptis:
Nobilis vir ser Petrus Mocenigo habuit primam pro libris CX
soldis V grossorum, plezius pro nabulo et de sequendo viagium ser
Iacobus Piçamano.
Nobilis vir ser Petrus Superantio filius ser Laurentii habuit
secundam pro libris CII soldis X grossorum, plezius ut supra ser
Marcus Superantio Sancti Thome.
92 SENATO MISTI, REG. XXII
<177>
Incantus XI galearum Cipri deliberatarum personis et pro preciis
infrascriptis:
Nobilis vir ser Berthucius Civrano ser Petri habuit primam pro
libris LXXVII soldis V grossorum, plezius ut supra ser Marcus
Civrano.
Nobilis vir ser Nicoletus Dandulo ser Francisci habuit secundam
pro libris LXXVII grossorum, plezius ut supra ser Nicolaus Barbo.
Nobilis vir ser Phylippus Dandulo habuit terciam pro libris
LXXV soldis X grossorum, plezius ut supra ser Andreolus Martinaçio.
Nobilis vir ser Paulus Superantio ser Nicolai habuit quartam pro
libris LXXV grossorum, plezius ut supra1 nobilis vir ser Andreas
Cornario Sancti Apolinaris.
Nobilis vir ser Sclavus Lambardo2 habuit quintam pro libris LXX
grossorum, plezius ut supra ser Nicoletus Faletro Sanctorum
Apostolorum.
Nobilis vir ser Federicus Geno quondam ser Marini habuit sextam
pro libris LXV soldis X grossorum, plezius ut supra ser Dragonus
Geno.
Nobilis vir ser Marinus Contareno ser Dardi habuit septimam pro
libris LXX soldis X grossorum, plezius ut supra ser Nicoletus Quirino
ser Donati.
Nobilis vir ser Henricus Barbadico ser Gabrielis3 habuit octavam4
pro libris LXXII grossorum, plezius ut supra ser Dardi de Mugla.
Nobilis vir ser Bernardus Sanuto habuit nonam pro libris LXXIIII
grossorum, plezius ut supra ser Daniel Cauco nepos ser Nigri.
Nobilis vir ser Nicoletus Cornario quondam ser Raynerii habuit
decimam pro libris LXXV soldis X grossorum, plezius ut supra ser
Nicoletus Cornario Sancti Apolinaris.
Nobilis vir ser Franciscus Bembo habuit undecimam pro libris
LXXVII grossorum, plezius ut supra ser Leo Bembo quondam ser
Dardi.
1
ut supra in interlinea con segno di richiamo 2
segue pro depennato 3
segue pro
superfluo 4
habuit octavam in interlinea, anche il pro che segue è aggiunto in un
secondo momento
<178>
] Ser Andreas Michael, ser Iohannes Mauroceno
Capta
✠ Quod, si galee Cipri in reddeundo prevenerint galeas Romanie,
non possint nec debeant ipse galee Cipri levare aliquas mercationes in
1344, MAGGIO 93
<180>
] Ser Iustinianus Iustiniano, ser Andreas Michael, ser Niger Cauco et
ser Hermolaus Çane
Capta
✠ Quod dicte galee in suo redditu capiant ad Nigropontem pro
levando mercatores et mercationes ibi existentes, sed si capitaneo
videretur de non veniendo propter aliqua nova periculosa que haberet,
tunc non faciant dictam viam, sed duo ex lignis Culphi in suo redditu
vadant ad levandum mercatores et mercationes Nigropontis, sed
nostrum comune non teneatur ad emendationem mercationum que
propterea devastarentur.
|25v|
Die XXIIo maii
182
Convocazione del consiglio su richiesta degli avogadori di comun per
discutere il caso di Nicolò Bellegno.
Capta
✠ Quod consilium istud vocetur die iovis proximo in mane sub
pena soldorum XX parvorum ad petitionem advocatorum comunis pro
facto ser Nicolai Bellegno cum condictione quod non venientes
scribantur et dentur pro cadutis offitialibus de nocte, qui exigant
dictam penam, sicut pro hoc facto extitit ordinatum in isto consilio. Et
si consilium et cetera.
183
Autorizzazione al capitano del duca di Atene (Gualtiero di Brienne) a poter
esportare da Venezia scudi, lance, dardi, frecce ed altro materiale bellico.
Capta
✠ Quod concedatur capitaneo magnifici domini ducis
Athenarum commoranti in partibus Argi et Neapolis de Romania quod
possint1 pro frunimento dictorum locorum extrahere de Venetiis et
illuc conducere pavesios LX, lanceas LX, dardos CC, fustos a ballistis
C, tenerios C et veretonos M, solvendo dacium consuetum de hiis rebus
96 SENATO MISTI, REG. XXII
que dacio sunt subiecte, et cum condictione quod fatiat fidem nostro
baiulo et consiliariis Nigropontis quod dictas res portaverit ad partes
prefatas, dando hic pleçariam de fatiendo venire nobis litteras a dicto
baiulo et consiliariis de dicta fide sibi facta. Et si consilium et cetera.
] Missa officialibus.
1
così nel testo
184
A seguito della supplica di Paoluccio Paolucci, concessione di una posta
equestre a Capodistria al di lui figlio quattordicenne Volterino.
Kohl 899
Capta
✠ Quod ad supplicationem Paulucii de Pauluciis fidelis nostri
concedatur ei quod Volterinus filius eius etatis annorum, ut dicit,
quatuordecim vel circa habeat ad stipendium nostrum in Iustinopoli
unam postam equestrem cum condictione quod teneat unum bonum
hominem et sufficientem loco suo ad beneplacitum nostri potestatis
qui erit ibi per tempora, qui servire debeat in dicta posta donec idem
Valterinus pervenerit ad etatem annorum viginti. Et postquam
pervenerit ad dictam etatem habere debeat dictam postam, si placuerit
potestati tunc ibidem existenti et ei videbitur quod sit bonus et
sufficiens ad dictam postam. Et si consilium et cetera.
] 1344, die 24 maii significata fuit hec pars ser Andree Eriço potestati
Iustinopolis.
185
Autorizzazione al podestà di Treviso a poter spendere sino a 180 lire di piccoli
per la riparazione della Torre di Piave.
Capta
✠ Quod elargetur nostro potestati Tarvisii quod de peccunia
introitus nostri comunis Tarvisii possit expendere libras CLXXX
parvorum in reparatione neccessaria laborerii Turris Plavis, de quibus
nobis scripsit potestas predictus, et scribatur dicto potestati quod fatiat
diligenter attendi quod dicte expense nullo modo fiant nisi in
reparatione neccessaria ad dictam turrim. Et si consilium et cetera.
186
Autorizzazione a Marco Soranzo, podestà di Asolo, ad affittare per un
quinquennio alcune possessioni incolte del comune.
1344, MAGGIO 97
Capta
✠ Quod ser Marcus Superancio noster potestas Asli certas
possessiones incultas spectantes comuni Asli possit affictare ad
quinquenium, ut de ipsis aliqua utilitas possit haberi, cum non
reperiatur aliquis volens aliter possessiones predictas. Et si consilium et
cetera.
187-188
Concessione di cittadinanza a persone munite dei requisiti richiesti.
<187> Capta
✠ Quod fiat privilegium de annis quindecim Iusto Ginacii, qui
fuit de Florentia, habitatori Venetiarum in contrata Sancte Marine,
cum plene probaverit habitationem et se fecisse factiones dicto
tempore.
|26r|
Die XXIIo maii
<188> Capta
✠ Quod fiat privilegium de annis viginti quinque Usbertino de
Gufredis, qui fuit de Cremona, habitatori Venetiarum in contrata
Sancti Symeonis Prophete, et Borgino et Guilelmo de Gufredis filiis
eius, cum ipse et dicti filii sui plene probaverint se habitasse et fecisse
factiones Venetiarum in dicto tempore, ut hic est lectum.
189
Delega al podestà di Oderzo, in deroga alla sua commissione, del caso
dell’orfano Jacobello da Fossalta, che rivendica i beni paterni contro tale
Almerico da Oderzo.
Capta
✠ Quod ad suplicationem nobis factam per Iacobellum puerulum
annorum XII de Fossalta districtus Opitergii fidelis nostri,
conquerentis quod ad mortem patris sui, qui obiit tempore guerre cum
dominis de la Scalla, qui tunc erat annorum septem orfanus patre et
matre et eum opportuit ire mendicando, isto medio temporis nobilis
viri ser Marci Quirino potestatis Opitergii quidam Almericus de
Oppitergio vel alius pro eo comparuit coram dicto potestate et, dicens
quod nullus erat1 ex avo vel patre dicti Iacobelli, quod omnes mortui
erant, pro certis debitis pro vino de taberna fecit sibi adiudicari certas
98 SENATO MISTI, REG. XXII
Capta
✠ Quod concedatur Benevenuto de Vincentia stipendiario nostro
equestri in Tarvisio quod pro aliquibus suis agendis possit ire
Parentium et stare per unum mensem, dimittendo unum loco sui
bonum et sufficientem cum suis equis et armis, qui placeat nostro
potestati Tarvisii.
<191> Capta
✠ Si per ea que lecta et dicta sunt contra ser Nicolaum Bellegno
olim capitaneum galearum armatarum ad viagium Tane, qui existens in
partibus Tane fecit interfici super sua galea unum facherium qui fuerat
captus in novitatibus que fuerant ibi, videtur vobis quod procedatur
contra eum.
✠ Prima quod procedatur 39
secunda quod non 38
non sinceri 8
1344, MAGGIO 99
<192>
] Dominus dux; ser Andreasius Mauroceno consiliarius; advocatores
comunis
Quod dictus ser Nicolaus condenetur in libris viginti grossorum et
quod usque quinque annos non possit habere aliquod regimen vel
capitaneriam quod vel que se extendat vel sit intra Mare Maius.
19
Capta
✠ Quod super ambaxata Crete et litteris pertinentibus ad dictam
ambaxatam eligantur tres sapientes, qui examinent et dent nobis
consilium suum in scriptis, cum quo erimus hic et fiet sicut videbitur, et
quilibet possit ponere partem et expediant se usque ad medium
mensem iunii et antea, si forent expediti.
1 de non
ceteri fuerunt de parte
195
Divieto di caricare argento e qualunque altra mercanzia proibita sulla galea in
procinto di condurre gli ambasciatori alla Tana.
Kohl 900
Capta
✠ Quod cridetur plubice quod argentum vel aliquid aliud non
conccessum non possit mitti vel portari cum ista galea que debet
portare nostros ambaxatores ad Tanam sub pena librarum L pro
centenario tam mittenti quam scienter reccipienti in ipsa galea, ad
quam penam sint astricti dicti nostri ambaxatores et omnes de sua
familia, supracomitus, patronus et omnes alii de dicta galea qui
sentirent vel scirent, et committatur officialibus Levantis et omnibus
aliis officialibus quod inquirant de contrafacientibus et exigant dictam
penam, de qua habeant tercium, tercium comune et reliquum tercium
accusator, si inde fuerit, et teneatur de credencia; de quibus penis non
possit fieri gratia, remissio nec recompensacio sub pena librarum C pro
quolibet consiliario et capite vel alio contrafaciente1. Et rectores de
extra2 ecciam inquirant et exigant dictam penam et habeant partem, ut
dictum est supra.
Omnes de parte
] Die ultimo maii proclamata fuit hec pars per Leonardum preconem
et missa officialibus Levantis.
102 SENATO MISTI, REG. XXII
196
Proroga del mandato a tutti i savi.
Capta
✠ Quod terminus omnium sapientum elongetur usque per totum
mensem iunii proximum et nichilominus, si antea erunt expediti, ante
possint venire ad consilium.
197-198
Convocazione del consiglio su richiesta degli avogadori di comun per
discutere la questione della Tana e delega alla signoria di eleggere i due savi
mancanti in merito alle questioni di Creta.
<197> Capta
✠ Quod istud consilium vocetur cras post nonam ad petitionem
advocatorum comunis pro factis Tane sub pena soldorum XX et
legatur consilium et non venientes dentur pro cadutis dominis de
nocte.
<198> Capta
✠ Quod illi duo sapientes defficientes pro factis Crete fiant per
dominum, consiliarios et capita.
|27r|
Die ultimo mensis maii
199
Rinvio della discussione in Senato sulla questione di due galeee che andarono
a Cipro.
Capta
✠ Quod, sicut erat terminus veniendi ad istud consilium in
kalendis mensis iunii pro duabus galeis que iverunt in Ciprum, sic
elongetur ad medium dicti mensis et sapientes ordinum interim
examinent et consulant sicut eis videbitur, cum quorum consilio
venietur huc et fiet sicut videbitur.
Non sinceri 1
alii de parte
1344, MAGGIO 103
200
Delega al doge, signoria e savi della definizione di taluni appelli di Treviso
tuttora in sospeso.
Capta
✠ Quod dominus, consiliarii, capita et illi tres sapientes qui alias
deputati fuerunt in facto appellationum Tarvisii possint audire,
examinare, cognoscere et diffinire per maiorem partem eorum certas
appellationes de predictis que diffinite non sunt et quidquid per
predictos vel maiorem partem eorum factum et terminatum fuerit sit
firmum ac si factum foret per istud consilium.
<201>
] Ser Benedictus de Molin procurator et ser Andreas Bondemiro
Capta
✠ Super facto l^itte&rarum capitanei unionis contra Turchos
faciencium mentionem de facto Chii, prout in dictis litteris continetur,
consulunt concorditer sapientes quod scribatur dicto capitaneo quod,
intellectis suis litteris de facto Chii facientibus mentionem, quoniam
sumus in treugua cum domino imperatore Constantinopolitano, quam
nostre intentionis est penitus conservare, nec quoad Deum nec quoad
mundum nobis videtur nec placet in aliquo nos intromitere vel
atendere ad dictum factum, et ideo mandamus vobis quatenus nec vos
debeatis ad dictum factum intendere ullo modo, sed pocius ellongare
vos debeatis a dicto facto; et si aliquam novitatem sentiretis fieri, tenere
debeatis illam viam quam vobis in comissione vestra dedimus in
mandatis.
De non 4
non sinceri 5
alii omnes de parte
<202>
] Ser Marcus Lauredano procurator
Quod per ea que intelleximus a personis fide dignis scribatur
baiulo nostro Constantinopolis et suis consiliariis1 quod debeant
104 SENATO MISTI, REG. XXII
De non 42 De non 47
non sinceri 6 non sinceri 6
de parte 32 de parte 34
1
segue quod depennato 2
sul margine sinistro a piè di pagina non scribatur usque
|27v|
1344, die ultimo maii
203
Decisione di eleggere tre savi sugli incidenti di Capodistria.
Kohl 901
Capta
✠ Quod respondeatur potestati Iustinopolis quod, intellectis suis
litteris, habuimus displicenciam animi de novitate facta in districtu
Iustinopolis et recommendamus suam provissionem mandantes ei
quod ad conservacionem et custodiam bonam dicte civitatis nostre sit
sollicitus, sicut ad nostrum honorem viderit pertinere, et quod, si
oppus erit sibi de sucursu gentis, mittat ad capitaneum nostrum
Paisenatici, potestatem Insule et Pirani pro auxilio gentis. Et scribatur
et mandetur eis quod ad requisicionem dicti nostri potestatis mita^n&t
sibi de sua gente sicut requisierit. Et nichilominus eligantur tres
sapientes per electionem in isto consilio, qui consulant de predictis
usque ad diem sabati in mane, qua die vocetur istud consilium sub pena
soldorum X et fiet sicut videbitur, et quilibet possit ponere partem.
204
Elezione di un sapiente per i fatti della Tana.
205-222
Decisione di procedere contro i singoli accusati di aver percosso a morte il
Tartaro Choçaamar alla Tana e irrogazione delle relative condanne, con varie
proposte alternative non approvate.
106 SENATO MISTI, REG. XXII
<205>
✠ Si per ea que lecta et dicta sunt contra ser Andreolum Civrano,
qui existens in Tana dicitur simul cum infrasscriptis percusisse et
vulnerasse quemdam1 nomine Choçaamar Saracenum2, ex3 quibus
percussionibus dictus Choçaamar mortuus est, videtur vobis
procedere contra eum.
✠ Prima quod procedatur 48
secunda quod non 12
tercia non sinceri 20
1
segue noie depennato 2
in interlinea con segno di richiamo 3
segue quibus
depennato con sottolineatura
<206>
] Dominus dux et advocatores comunis
Quod iste ser Andreolus Civrano perpetuo sit et esse debeat in
banno de toto Mari Maiori 1 per terram et per mare, et si
contrafecerit, stare debeat uno anno in uno carcerum inferiorum pro
qualibet vice et ultra hoc sit bannitus de Veneciis et districtu et de
omnibus terris et locis subiectis dominio Veneciarum per quinque
annos et infra dictum terminum non possit navigare cum aliquo
navigio Venetorum; et si in aliquo casu seu in aliquo predictorum
contrafecerit, stet uno anno in uno carcerum inferiorum, non
computando in terminum quinque annorum annos quibus staret in
carcere; et quod scribatur omnibus nostris rectoribus intra Mare
Maius quod inquirant de predictis, et si ipsum reperierint
contrafacere, ipsum mittere debeant sub bona et fida custodia in
forciam dominacionis nostre.
28 - 32
1
Maiori in sopralinea con segno di richiamo
|28r|
a
1344, indicione XII , die primo iunii
Die eodem
<207> Capta
✠ Si per ea que lecta et dicta sunt contra ser Francischinum
Mauro, qui simul cum1 suprasscripto ser Andreolo dicitur percusisse
dictum Choaçaamar Saracenum, videtur vobis procedere contra eum.
58
non 12
non sinceri 10
1
segue cu depennato
<208>
] Dominus dux, ser Leonardus Mocenigo, ser Iohannes Gradonico,
ser Andreasius Mauroceno, ser Nicolaus Barbo consiliarii et
advocatores comunis
Quod iste ser Francischinus Mauro sit bannitus et in ipso fiat in
totum et per totum sicut in parte capta contra ser Andreolum Civrano.
15
108 SENATO MISTI, REG. XXII
Die eodem
<209> Capta
✠ Si per ea que lecta et dicta sunt contra Gracianum Georgio, qui
simul cum suprasscriptis comisit dictum excessum, videtur vobis
procedere contra eum.
65
non 8
non sinceri 7
<210>
] Dominus dux et advocatores comunis
Quod iste ser Gracianus Georgio sit bannitus et de ipso fiat in
totum et per totum sicut continetur in parte capta contra ser
Francischinum Mauro.
29-37
<212>
] Dominus dux, ser Leonardus Mocenigo, ser Nicolaus Venerio, ser
Nicolaus Barbo consiliarii, ser Berthonus Lauredano caput et
advocatores comunis.
Quod iste ser Petraca sit bannitus et in ipso fiat in totum et per
totum sicut continetur in parte capta contra ser Andreolum Civrano.
30
Die eodem
<213> Capta
✠ Si per ea que lecta et dicta sunt contra ser Marinum Superancio
quondam ser Marci Sancte Marine, culpabilem dicti excessus commissi
per suprascriptos et qui citatus auctoritate huius consilii non
comparuit, videtur vobis procedere contra eum.
64
non 9
non sinceri 7
<214>
] Dominus dux et advocatores comunis
Quod iste ser Marcus Superancio sit bannitus et in ipso fiat in
totum et per totum sicut continetur in aliis partibus captis, salvo quod
dicatur ^de& annis tribus.
14
110 SENATO MISTI, REG. XXII
Die eodem
<215> Capta
✠ Si per ea que lecta et dicta sunt contra ser Guidonem Avo-
nal filium ser Marci, culpabillem dicti excessus et qui citatus
auctoritate huius consilii non compauit, videtur vobis procedere
contra eum.
56
vel non 17
non sinceri 7
<216>
] Dominus dux, ser Andreasius Mauroceno, advocatores comunis et
ser Berthonus Lauredano caput
Quod iste ser Guido Avonal sit bannitus et in ipso fiat in totum
et per totum sicut continetur in aliis partibus captis contra
suprasscriptos et ultra hoc quod sit bannitus de omnibus terris et
locis subiectis dominio Veneciarum per unum annum, et si
contrafecerit, quod stet uno anno in uno carcerum illius rectoris
nostri qui eum ceperit.
22
1344, GIUGNO 111
Capta
✠ Quod fiat in totum et per totum ut dictum est de aliis, excepto
quod sit bannitus solum de Tarvisio et Trivisana per unum annum, et
si1 iverit unquam intra Mare Maius et infra dictum terminum anni iverit
in Tarvixium et Trivisanam, sit perpetuo bannitus de omnibus terris et
locis subiectis dominio Veneciarum.
56
non sinceri 2
1
segue infra dictum terminum depennato
|29r|
1344, die primo iunii
<217> Capta
✠ Quod per ea que lecta et dicta sunt contra Andream de Parma
habitatorem in La Tana et tractatum pro Veneto, participem excessus
predicti et contumacem, videtur vobis procedere contra eum.
51
vel non 20
non sinceri 7
<218>
] Dominus dux; ser Leonardus Mocenigo, ser Iohannes Gradonico,
ser Andreasius Mauroceno, ser Nicolaus Venerio, ser Nicolaus
Barbo consiliarii; ser Berthonus Lauredano caput; advocatores
comunis
Quod iste Andreas de Parma sit bannitus et in ipso fiat in totum ut
dictum est de aliis et ultra hoc quod sit banitus de Veneciis et districtu
per annos quatuor, et si unquam iverit intra Mare Maius et infra dictum
terminum quinque1 annorum se permiserit reperiri in Veneciis vel
districtu, stet uno anno in carcere et iterum baniatur et hoc tociens
observetur quociens se permiserit reperiri; et scribatur nostris
rectoribus quod, si iret intra Mare Maius, quod stare debeat in carcere
illius nostri rectoris qui ipsum ceperit uno anno.
24
1
così nel testo
112 SENATO MISTI, REG. XXII
Capta
✠ Quod fiat in totum ut supra in parte domini, excepto quod, ubi
dicitur de annis quatuor, dicatur solum de tribus annis.
37
non sinceri 7
Die eodem
<219> Capta
✠ Si per ea que lecta et dicta sunt contra Abraminum de Cremona
habitatorem in La Tana et tractatum pro Veneto et contumacem
videtur vobis procedere contra eum.
42
vel non 20
non sinceri 9
<220>
] Dominus dux, ser Leonardus Mocenigo, ser Iohannes Gradonico,
ser Andreasius Mauroceno, ser Nicolaus Venerio, ser Nicolaus
Barbo consiliarii, ser Berthonus Lauredano caput et advocatores
comunis
Capta
✠ Quod iste Abraminus sit bannitus et in ipso fiat in totum et per
totum ut dictum est de aliis, et si unquam iret intra Mare Maius, stet uno
anno in carcere illius rectoris qui ipsum ceperit pro qualibet vice et uno
anno sit bannitus de Veneciis et districtu et hoc scribatur nostris
rectoribus.
36
Die eodem
<221> Capta
✠ Si per ea que lecta et dicta sunt contra Montinum famulum ser
Graciani Georgio, qui simul cum suprasscriptis fuit ad committendum
dictum excessum, videtur vobis procedere contra eum.
1344, GIUGNO 113
38
vel non 23
non sinceri 9
<222>
] Dominus dux; ser Leonardus Mocenigo, ser Iohannes Gradonico,
ser Andreasius Mauroceno, ser Nicolaus Venerio, ser Nicolaus
Barbo consiliarii; ser Berthonus Lauredano caput; advocatores
comunis
Capta
✠ Quod iste Montinus sit bannitus et in ipso fiat in totum et per
totum sicut continetur in parte domini ducis contra Abraminum de
Cremona.
33
<223>
] Sapientes: ser Petrus de Canali, ser Andreas Michael, ser Bernardus
Iustiniano
Capta
✠ Vissis litteris destinatis ducali dominacioni per rectores Ystrie
ipsarumque tenore plenius intellecto, in effectu continentibus quod
per congregacionem et unionem illarum gencium factam in partibus
Istrie, ut intellexistis, dampna plurima et derobaciones irrogate sunt
tam in combustione villarum quam in derobacione animalium et
capcione hominum et bonorum nostrorum fidelium Istrie, et ^cum&
dicta negocia sint ardua et magna et propterea requirant bonam et
114 SENATO MISTI, REG. XXII
<224>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Preterea si viderent aliqua fore utilia et necessaria pro
honore nostro et conservacione nostrorum fidelium, id etiam nobis
denotare debeant et nostrum prestolare mandatum; et quod predicti
provissores in casibus ocurentibus occasione istarum novitatum, ubi
se reperirent, videlicet in aliqua civitatum nostrarum1 Istrie, ille
rector sive potestas2 ubi dicti provissores se reperirent debeat esse
simul cum dictis nostris provisoribus pro providendo et examinando
in predictis et circa predicta, determinando et diffiniendo in ipsis3
per ipsos vel maiorem partem ipsorum sicut pro honore nostro
viderint expedire, nobis solicite denotando quicquid fecerint et
habuerint.
1
rum aggiunto in interlinea 2
segue Ystrie depennato 3
in ipsis in interlinea
<225>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Item quod dicti provissores fieri debeant in isto consilio et
habere de salario pro quolibet libras C pro uno mense, et si starent ultra
1344, GIUGNO 115
<226>
] Dominus, consiliarii et capita
Capta
✠ Et fiant dicti provissores per IIIIor manus et possint accipi de
omni loco, exceptis procuratoribus et patronis, et non possint reffutare
sub pena librarum C pro quolibet.
57 de parte
non sinceri 5
de non 35
<227>
] Dominus, consiliarii et capita
Capta
✠ Quod dominus, consiliarii, capita et sapientes debeant solicite
inquirere et circare de inveniendo et recuperando usque ad IIIIC
homines ad equum pro mitendo eos in Istriam, et cum eo quod
poterunt invenire venietur ad istud consilium et fiet sicut videbitur,
etiam de precio, firma et aliis.
61
|30r|
<228> Capta
✠ Quod de presenti soldicentur L boni pedites balistarii, qui
116 SENATO MISTI, REG. XXII
quam cicius esse potest mitantur ad partes Ystrie ubi videbitur nostris
provissoribus.
60
non sinceri 3
de non 34
229-231
Concessione di cittadinanza a persone munite dei requisiti richiesti.
<229> Capta
✠ Quod fiat privilegium de annis XV Cambino Bonsignor de
Florencia qui moratur in contrata Sancti Heustadii, cum plene probaverit
citadinanciam de dicto tempore apud provisores nostri comunis.
<230> Capta
✠ Quod fiat privilegium de annis XXV Iacobo dicto Muçole, qui
fuit de Ancona et nunc moratur in contrata Sancti Symeonis Prophete,
cum plene probaverit citadinantiam de dicto tempore apud provisores
nostri comunis.
<231> Capta
✠ Quod fiat privilegium de annis XXV Palmerio, qui fuit de
Faventia et nunc moratur in contrata Sancti Petri de Castello, cum
plene probaverit citadinantiam apud provisores nostri comunis.
232-233
Concessione di poste equestri per grazia.
Kohl 903
<232> Capta
✠ Quod fiat gratia Maranfege filio ser Paulucii stipendario nostro
in Sancto Laurentio quod, sicut habet unam postam equestrem in dicto
loco, sic de cetero habeat duas, tenendo bonum equum et sufficentem
cum uno bono equitatore.
<233> Capta
✠ Quod fiat gratia Petro de Florentia nepoti Truphe olim
connestabilis nostri in Iustinopoli quod habeat unam postam
1344, GIUGNO 117
234
Autorizzazione a tutti i rettori che hanno concluso il loro mandato a viaggiare
sulle galere sino a Venezia o alla località ad essa più vicina.
Capta
✠ Quod omnes nostri rectores qui complevissent sua regimina
possint elevari super galeis nostri comunis cum sua familia et levibus
arnexiis, prout videbitur capitaneo vel supracomitis, et Venecias
conduci1, si dicte2 galee venirent Venecias, et si non venirent Venecias,
eos conducant quam magis prope Venecias poterunt sine sinistro
aliquo galearum ipsarum.
1
segue et depennato 2
segue armate depennato
235
Concessione di cittadinanza a persona munita dei requisiti richiesti.
Capta
✠ Quod fiat privilegium de annis XXV Nicolao straçarolo Sancti
Iuliani, qui fuit de Verona, cum plene probaverit citadinanciam de
annis XXV apud provisores nostri comunis.
|30v|
1344, die 5 iunii
236-238
Decisione di scrivere ai signori e ai feudatari di Negroponte e al capitatono e
al bailo veneziani circa l’armamento della galea dell’isola per l’Unione contro
i Turchi.
<236> Capta
✠ Super facto litterarum capitanei et baiuli Nigropontis et
consiliariorum eius agencium mentionem de galea armata ibidem pro
sancto negotio unionis contra Turchos consulunt concorditer sapientes
quod scribatur1 dominatoribus et aliis feudatis de Nigroponte, prout
consulunt dicti baiulus et consiliarii, ortando dictos feudatos in hoc
servicio, quoniam plus facit pro eis quod hoc sanctum opus debeat
perseverare quam pro ceteris de Romania, et quod vellint et debeant
manutenere dictam galeam sicut fuit incepta, ut pro eis non desit nec
118 SENATO MISTI, REG. XXII
<237> Capta
✠ Et scribatur alia littera dictis capitaneo et baiulo et eius
consiliariis super isto negocio quod ostendant et exponant dictis
feudatis quod nostre intentionis est penitus quod per eos non desit
quod dicta galea perseveret sicut fuit incepta, ut non defficiat tantum
opus, inducendo eos ad perseverationem tenendi dictam galeam sicut
fuit incepta, sicut eis melius videbitur convenire.
<238> Capta.
✠ Et quia scribunt consulendo, videndo eorum maximam
indigenciam, quod pro aleviatione suarum expensarum videretur eis
quod deberemus dare eis galeam cum suis coredis et panatica sicut
scribunt, scribatur eis una alia littera specialis quod faciant quicquid
possunt quod dicti Lombardi teneant dictam galeam sicut fuit incepta
armari, et quando ab eis aliud obtinere non possent, quod relinquatur
eorum arbitrio de dando dictam galeam cum coredis et panatica et
faciendo circa hoc sicut eorum discretioni videbitur convenire.
<239> Capta
✠ Quod fiat privilegium de annis XXV Iacobo Nardi mercator^i&
sete1, qui fuit de Lucha et nunc moratur Veneciis in contrata Sancti
Silvestri, cum plene probaverit citadinantiam de dicto tempore apud
provisores nostri comunis.
1
mercator sete in interlinea con segno di richiamo
<240> Capta
✠ Quod fiat privilegium de annis XXV Petro de Machagnis
marangono, qui fuit de Cremona et nunc moratur Veneciis in contrata
1344, GIUGNO 119
<241> Capta
✠ Quod fiat privilegium de annis XXV Iacobo Bono marinario,
qui fuit de Mutina et nunc moratur in Sancto Silvestro de Veneciis, cum
plene probaverit citadinantiam de dicto tempore apud provisores
nostri comunis.
<242> Capta
✠ Quod fiat privilegium de annis XV Peçino Bafene, qui fuit de
Pergamo et nunc moratur in contrata Sancte Marie Magdalene, cum
plene probaverit citadinantiam de dicto tempore apud provisores
nostri comunis1.
1
sul margine sinistro Non scribatur
Die 5 iunii
243-244
Istruzioni agli ambasciatori inviati all’imperatore Zanibeco, relativamente
alle pretese di crediti avanzate da Tartari verso Veneziani o viceversa a
motivo di traffici o altro.
<243> Capta
✠ Et si ambaxatores nostri composicione facta requisiti forent per
dominum imperatorem predictum vel aliquos de suis quod aliqui de
gente sua a nostris fidelibus aliquas quantitates peccunie occasione
contractus mercationum habere et recipere deberent, requirant et
faciant ipsi ambaxatores sibi dari in scriptis nomina et prenomina
debencium recipere et habere occasione predicta et quid debent
recipere et habere et quantum et a quibus et pro quibus occasionibus
particulariter et distincte, respondendo et dicendo prefato domino
imperatori et suis quod post eorum recessum de partibus illis,
postquam Venecias applicuerint, de predictis domino duci et eius
consilio facient relationem et quod prefatus dominus dux et suum
consilium, semper dispositi ad omnia que sint secundum Deum et
iusticiam et omnem equitatem, committe^n&t consuli nostro ad partes
Tane ituro et ipsum informabunt seriosius de premissis, quod debeat
cuilibet contra nostros in predictis rationem petenti occasionibus
120 SENATO MISTI, REG. XXII
<244> Capta
✠ Preterea committatur dictis nostris ambaxatoribus quod, si
aliqui ex nostris comparerent coram eis et dicerent se recipere et habere
debentes aliquid a gente ipsius domini imperatoris per aliam viam et
modum quam per viam contractus mercationum, ut dictum est, instent
et procurent tam penes dominum inperatorem prefatum quam suos
barones toto posse quod eis fiat ratio in predictis, procurando
satisfacionem predictorum nostrorum in casu predicto, sicut pro
honore nostro et bono terre nostre viderint convenire, non derogando
propterea istud capitulum in aliquo libertati per1 istud consilium eis
atribute et concesse quod possint componere in toto vel parte et cetera.
1
segue no depennato
Capta
✠ Cum Iohannes Ricivuti commissarius quondam Fabiani de
Altomena de Florentia et procurator Berte tutricis et matris filiorum
quondam dicti Fabiani exposuerit quod diu ventilata fuit quedam
questio inter commissarios ipsius Fabiani ex una parte et Laurentium
quondam Zamboni de Florentia factorem quondam ipsius Fabiani in
terra Arbi coram domino comite et iudicibus Arbi pro consequendo
quedam iura contra Laurentium predictum, que quidem questio
nunquam terminata fuit, sed factum ductum est in longum in grave
damnum commissarie predicte, quod contingit ex culpa iudicum Arbi
1344, GIUGNO 121
] 1344, die primo iunii facte fuerunt littere comiti et iudicibus Arbi.
1
u in interlinea
246
Ordine al duca ed ai consiglieri di Creta di dirimere la questione sorta tra
Marco Tanto e Antonio Ialinà a seguito di un documento rogato in modo
indebito dal notaio Francesco da Fermo.
Kohl 904
Capta
✠ Cum Franciscus de Firmo notarius et scriba curie nostre
maioris Candide rogatus fuisset1 per Marcum Tanto filium quondam
cancellarii et per donam Chyerannam relictam Miçellini balistarii
facere quamdam cartam Anthonio Ialina nepoti dicte done Chyeranne
de yperperis IIIMCCC sub certa forma verborum, quam cartam idem
notarius tunc notare non potuit propter aliqua que facere habebat pro
dominatione Crete, set dixit se bene intellexisse negocium et quod ipse
cartam notaret et postea predictis Marco et2 done Chyeranne
ostenderet, ut illam corrigere possent sicut utrique parti placeret, et
dicatur per dictum Marcum3 quod dictus Franciscus notarius per
errorem4 dictam cartam in publicam formam redegit in alia forma
verborum et ipsam completam et roboratam tradidit dicto Anthonio in
maximum damnum et preiudicium dicti Marci Tanto, quia dictus
Anthonius cum dicta carta persequitur dictum Marcum, qui iam solvit
sibi Anthonio ultra yperpera MM, nec regressum habere potest contra
122 SENATO MISTI, REG. XXII
] 1344, die primo iulii facte fuerunt littere duche et consiliariis Crete
de presenti parte
1
segue ut dicitur depennato 2
Marco et in interlinea con segno di richiamo 3
per
dictum Marcum in interlinea con segno di richiamo 4
per errorem in interlinea con
segno di richiamo 5
segue per eos depennato 6
sul margine sinistro Non scribatur
|31v|
1344, die VIIII iunii
247
Ordine al rettore della Canea di esaminare e, se il caso, definire la
controversia tra quella città e il vescovo circa la proprietà di taluni beni che
furono sequestrati, riferendone altrimenti al Senato.
Kohl 905
Capta
✠ Cum reverendus pater dominus Antonius de Ricardo
episcopus Agiensis nobis alias exposuerit quod per virum nobilem
dominum Gabrielem Trivisano olim rectorem Chanee aliqua loca
pertinencia episcopatui prefacto sequestrata fuerunt et ordinatum fuit
quod dictum sequestrum firmum remaneret dummodo cognosceretur
cui dicta loca spectabant, an comuni Chanee an dicto episcopatui
Agiensi, et quia dicta loca sic remanserunt nec unquam superinde fuit
aliquid terminatum, unde suplicavit commiti per nos nobili viro Marco
Grimani rectori Chanee quod audiret et examinaret tam iura
episcopatus quam comunis Chanee et sententiaret et determinaret
quod videret esse iustum in predictis, et sic captum et comissum fuit1
quod dictus rector, habita diligenti examinacione de racionibus
comunis et episcopatus, audiret et intelligeret iura partium et in
predictis faceret et determinaret quod esset iustum, et quia in dicta
parte non continebatur “non obstantibus processibus et
1344, GIUGNO 123
248
Decisioni interlocutorie in merito all’ambasciata del doge e del comune di
Genova.
] Omnes sapientes
Capta
✠ Examinata ambassiata et requisitione ambaxatoris ducis et
comunis Ianue dominationi orectenus exposita et in scriptis exhibita,
sunt contenti sapientes et consulunt quod respondeatur ambaxatori
predicto quod, dummodo reperiatur modus et via utilis, debita et
honesta pro prosequutione et effectu laudabili ambarum partium,
quod procedatur in dicto facto et postea, collatione habita cum
ambaxatore predicto de modo et via, venietur ad istud consilium et fiet
sicut videbitur; et quod recessus ambaxatorum nostrorum et galee
inducietur interim donec predicta terminata fuerint et completa, non
recedendo ambaxata nec galea absque licentia et mandato istius
consilii.
Non 5
non sinceri 2
omnes alii de parte
124 SENATO MISTI, REG. XXII
Capta
✠ Quod terminus sapientum pro ambaxata et litteris Crete
prorogetur usque per totum mensem presentem in statu presenti, et si
ante forent expedicti, possint venire sicut voluerint.
250
Proroga del termine previsto per discutere la questione delle due galee di
Cipro.
Capta
✠ Quod terminus veniendi ad istud consilium pro factis illarum
duarum galearum Cipri, qui erat ad medium mensis presentis, sic
prorogetur per totum mensem presentem, et si ante dictum terminum
haberentur talia nova per que dominationi videretur venire ad istud
consilium1, teneantur venire ad istud consilium et fiet sicut videbitur.
1
segue pot depennato
251
Ordine che uno dei due provveditori in Istria venga a riferire a Venezia in
merito ai disordini colà avvenuti.
Kohl 906
Capta
✠ Quod respondeantur nostris provisoribus Istrie quod
intellectis litteris suis contenti sumus et sic eis mandamus quod unus
eorum vel concorditer vel per texeras veniat Venetias informatus ad
plenum, ut per eius relationem possimus plenius informari, et alter
debeat expectare in ipsis partibus Istrie.
|32r|
Die XIIo iunii, 1344
252
Delega al doge e alla signoria integrata dai provveditori di comune di definire
con gli inviati del duca d’Austria, del marchese di Brandeburgo e dei conti di
Gorizia la questione delle vie di transito commerciale tra il Trevigiano e i
paesi tedeschi.
253-262
Decisione di aderire alla proposta di alleanza con Genova per risolvere le
questioni in atto con l’imperatore dei Tartari Zanibeco; clausole relative ed
elezione di un sindaco per addivenire alla stipula del trattato con
l’ambasciatore genovese.
Kohl 907 (253-260)
<253>
Convenientibus in unum nostris sapientibus et ambaxatore ducis
et comunis Ianue super facto reperiendi modum et viam debitam et
honestam pro comodo ambarum partium et pro liberatione
personarum et havere nostrorum et suorum mercatorum detentorum
in imperio Çanibech ac pro recuperatione viagii, ut nostri et sui
mercatores valeant in suo imperio negociari more solito et mercari,
iuxta tenorem ambaxate per ambassatorem predictum ducali dominio1
orectenus exposite ac in scriptis exhibite et super predictis omnibus
collatione sepius habita cum ambaxatore prefato, requirit et petit
ambaxator predictus pro parte ducis et comunis Ianue infrascripta.
1
segue in depennato
<254>
In primis quod domino duci et comuni Venetiarum placeat
consentire quod nostri ambaxatores presencialiter ituri ad dominum
imperatorem Çanibech vadant usque in Caffa et ibi se asocient,
conferant et esse debeant simul cum duobus ambaxatoribus suis ad
partes ipsas destinatis et deinde, habitis litteris fidancie vel talis
securitatis et cautele que eis sufficiens videatur, sicut et quando eis
melius videbitur pro bono agendorum, vadant nostri ambaxatores et
sui ad invicem ad presenciam dicti domini imperatoris Çanibech ad
requirendum et petendum principalius et primo liberationem
personarum ac restitucionem bonorum nostrorum et mercatorum
suorum. Et si per ipsos ambaxatores nostros recuperabitur aliquid de
bonis et havere nostrorum, totum illud quod recuperabitur ad manus
126 SENATO MISTI, REG. XXII
<255>
Item quod dona que portabuntur ad imperatorem predictum
debeant solvi comuniter per nostrum comune et suum et p^rese&ntari
per nostros ambaxatores et suos prefato domino imperatori et aliis,
sicut discretioni eorum videbitur pro partis utriusque honore.
<256>
Et si dictus dominus imperator vel sui facerent aliquam
mencionem dictis ambaxatoribus nostris et suis quod nostri et sui
Ianuenses damnificassent gentem suam vel alios ad eius imperium
venientes, requirendo satisfacionem et emendam predictorum, quod
utraque partium teneatur et debeat restituere de bonis predictis que
habuisset vel accepisset in ea parte et per illum modum per quem
poterunt melius concordari, faventibus sibi ad invicem partibus, sicut
melius et caucius poterunt in isto casu.
|32v|
1344, die XII iunii
<257> Capta
✠ Et si dominus imperator predictus vel eius barones requirerent
ambaxatore Ianue vel eis aliquam questionem moverent de Caffa, quod
restituerent sibi illud, tunc ambaxatores nostri esse debeant favorabiles
dictis Ianuensibus, quod locus predictus remaneat et conservetur in
manibus Ianuensium predictorum. Verum si dominus imperator
predictus et sui vellent omnino habere locum predictum ante aliquam
compositionem vel concordium per partes fiendum, tunc et in casu
predicto non possit fieri aliqua compositio sive tractatus concordii cum
imperatore predicto, donec terminus unionis vel compositionis fiende
inter partes manebit. Et versa vice, si per ipsum dominum imperatorem
vel eius barones nostris ambaxatoribus requisicio aliqua facta foret1 de
aliqua re que dictis ambaxatoribus nostris iniusta, inracionabilis
videretur ac inhonesta, predicti Ianuenses debeant favorabiles asistere
1344, GIUGNO 127
<258> Capta
✠ Et applicatis dictis ambaxatoribus nostris in Caffa, et ^si&
haberent nova quod Ianuenses essent concordati cum domino
imperatore predicto, tunc et eo casu ambaxatores nostri in Christi
nomine prosequantur et vadant ad suum viagium, procurando de
habendo et obtinendo intencionem nostram secundum quod in sua
commissione cavetur, ad quam intencionem nostram obtinendam et
habendam dictus ambaxator Ianue offert se libere pro parte ducis et
comunis Ianue quod sui Ianuenses erunt nobis et dictis ambaxatoribus
nostris propicii et favorabiles et eis dabunt toto posse auxilium,
conscilium et favorem, ut nostra intencio compleatur.
<259> Capta
✠ Et si accideret quod nostri ambaxatores et sui obtinere non
possent nostram et suam intencionem predictam, quod prefatus
dominus imperator in totum negaret velle facere et adimplere predicta,
tunc ambaxatores utriusque partis redeant et stent1 in Caffa cum omni
informatione quam habere poterunt in agendis et nostri ambaxatores
rescribant nobis sollicite et distincte quicquid fecerint et habuerint in
predictis et suum conscilium superinde et nostrum debeant prestolari
mandatum.
1
redeant et stent su rasura
<260> Capta
✠ Et quia ambaxator predictus in facto unionis et compositionis
fiende magnum et longum terminum requirebat et super hoc collatione
sepius habita, consulunt sapientes pro bono agendorum, et ne
negocium istud vadat et remaneat indiscussum, quod terminus unionis
et compositionis fiende durare debeat a prima die augusti proxime
venturi usque ad unum annum tunc proxime sequuturum vel inde
infra, quam melius et brevius obtineri poterit, et elapso ac finito
termino unionis et compositionis predicte partes remaneant et sint in
libertate sua et statu quo sunt ad presens.
128 SENATO MISTI, REG. XXII
<262> Capta
✠ Quod dominus dux, consiliarii et capita habeant libertatem pro
expeditione galee Tane imponere penam et penas et concedere quod
nuncius vel nuncii ambaxatoris Ianue possint levari super dicta galea,
quibus ambaxatores nostri faciant expensas pro comuni quousque
fuerint in galea.
Die predicta
263
Decisione di rimettere al capitano del Golfo il comando delle galere di Cipro
e di Romania finché queste rimangono nella zona di sua competenza.
Capta
✠ Quod, si galee mercatorum viagii Cipri et1 Romanie se
invenerint cum capitaneo nostro Culfi, operetur et faciat capitanariam
omnium galearum donec erit cum illis.
1
segue Cip depennato
1344, GIUGNO 129
|33r|
o
Die XVII iunii
264-271
A seguito della relazione del provveditore in Istria Marco Corner circa i danni
colà provocati dalle scorrerie del conte Alberto di Pisino, apprestamenti
militari, ordini di compiere rappresaglie e decisione di inviare un
ambasciatore a protestare con il patriarca di Aquileia.
Kohl 909
<264> Capta
✠ Habita1 collacione cum viro nobili Marco Cornario, qui nuper
venit de partibus Ystrie, consciderato etiam honore et statu ducalis
dominacionis et conservacione nostrorum fidelium, consulunt
sapientes quod de presenti accipiantur ad nostrum stipendium CC
equites pro mitendo ipsos ad partes Ystrie cun precio, soldo et firma
sicut melius poterit fieri et videbitur domino, consiliariis, capitibus et
sapientibus vel maiori parti ipsorum.
1
precede C
<265> Capta
✠ Item scribatur et mandetur capitaneo nostro Paysanatici quod
faciat de presenti parari et ponere in ordine suam gentem equestrem et
pedestrem cum1 quam velocius esse potest fieri faciat unam coreriam
super comitatum comitis Alberti de Pisino ad destrucionem et
consumacionem sui territorii locorum et bonorum et suarum gencium.
Et quod similiter scribatur provissoribus et potestati Iustinopolis quod
mitat XL equites de2 Iustinopoli extra cum aliis peditibus terre
predicte, accipiendo propterea de gente aliarum nostrarum terrarum
ad custodiam dicti loci, et vadant ad consumacionem et danificacionem
dicti comitis Alberti suarumque gencium, bonorum et locorum et quod
ad maiorem securitatem ipsorum, et ut melius possit inferi damnum
inimicis nostris, nos de presenti sibi mitemus L equites de nostris
stipendiariis Tarvisii et cotidie similiter destinabimus equites quos
soldiçabimus et soldiçare intendimus partim, sicut pro expedicione3
agendorum videbimus expedire.
1
così, forse, invece di et 2
segue s depennata 3
expedici su rasura
<266> Capta
✠ Item quia negocia requirunt expedicionem et non induciam,
mitatur de presenti potestati Tarvisii quod faciat parari quinquaginta
130 SENATO MISTI, REG. XXII
272
A seguito della relazione presentata dagli ambasciatori tornati da Avignone,
decisione di mandare un notaio di curia e altre persone a ricevere le lettere
papali concedenti la deroga al divieto di commercio con Alessandria.
Capta
✠ Intellecta relatione facta per ambaxatores qui de Romana curia
noviter redierunt de hiis que facta sunt per dominum papam super
factis pro quibus iverunt ad curiam, cum ipsi dicant quod dominus
papa signavit supplicationem nostram de VI galeis et quatuor navibus
semel infra quinque annos, videtur sapientibus concorditer,
conscideratis conditionibus terre nostre, tam pro negociis Maris
Maioris quam pro statu mercimoniorum quod gratia predicta sit
acceptanda, maxime quia in nostra libertate remanet de poscendo
mittere predicta navigia unita vel segregata in uno anno seu pluribus,
secundum quod melius nobis videbitur, infra terminum supradictum,
etiam quia dando principium isti rei verisimiliter sperare potest melius
in futurum. Et propterea consulunt quod mittatur una persona
religiosa vel secularis, secundum quod domino, consiliariis, capitibus
et sapientibus seu maiori parti eorum videbitur, et unus ex notariis
curie qui videbitur dominio, qui procurent et studeant de habendo
litteras gratie antedicte bullatas, secundum quod fuerit opportunum.
Et quia ipse littere sine dubio haberi non possent absque peccunia,
remaneat in discretione predictorum de dando ordinem ipsis personis
de expendendo et dando pro1 habendis litteris antedictis in ea
quantitate que videbitur pro bono agendorum et super hiis et circa hec
committatur predictis personis illud quod utille dominio videretur.
78
de non 5
non sinceri 5
1
precede pro habendo
|34r|
1344
Die XXIIo iunii
273
Conferma di due savi sulla questione di Sant’Ilario, sebbene eletti ad altro
ufficio e decisione che questa sia regola generale; cadute, invece, due diverse
proposte.
Kohl 911
factis Sancti Ilarii loco ser Thome Gradonico supraconsulis et ser Pauli
Beligno officialis de nocte, qui intraverunt sua officia postquam electi
fuerunt sapientes pro dictis factis, ad que comode intendere non
possent absque incomodo suorum officiorum.
23
274-275
Disposizioni circa il pagamento del nolo dell’oro filato trasportato sulle galee
di Romania, mentre cade la proposta circa il nolo dei panni.
<274> Capta
✠ Cum in parte capta1 in rogatis die Xo ianuarii, MoCCCoXLIIIo,
super differentia que erat inter patronos galearum Romanie et
mercatores ipsarum in facto nauli argenti et tellarum detur solummodo
ordo quantum solvi debeat de naulo pro argento et tellis et de auro
fillato nichil dicatur,
1344, GIUGNO 133
<275>
Quod similiter exigatur illud naulum de pannis et cum illis
condictionibus quod et quibus solvitur de tellis
16
capta
✠ de non 39
non sinceri 12
276-277
Elezione di Marco Dandolo da S. Agnese come ambasciatore al patriarca di
Aquileia e di Andrea Michiel, conte di Arbe, quale savio per i fatti di Creta.
<276>
Electus ambaxator ad dominum patriarcham: ser Marcus
Dandulo Sancte Agnetis
<277>
Electus sapiens pro factis Crete: ser Andreas Michael comes
Arbensis
|34v|
1344, die 22 iunii
278
Decisione di demandare alla speciale commissione l’invio di una o più
persone alla curia Romana.
Capta
✠ Quod colegium pro factis curie Romane habeat libertatem, non
obstante eo quod captum est de duobus mittendis ad curiam, ^quod&
possit providere et ordinare de una sola persona mittenda et pluribus,
sicut eis vel maiori parti eorum videbitur.
279
Decisione di ridurre i berrovieri del podestà di Capodistria da 18 a 17, uno dei
quali abbia funzioni e stipendio di comandante.
Kohl 908
134 SENATO MISTI, REG. XXII
Capta
✠ Quod baroerii potestatis Iustinopolis, qui debebant esse
XVIII, sint tantum XVII, quorum unus sit caput eorum et habeat
duplicem pagam.
280
Autorizzazione a Peracio Basacomare, soldato equestre a Treviso, a recarsi a
Bologna, per riscuotere le sue rendite, facendosi sostituire nel suo servizio dal
padre.
Capta
✠ Quod filius Peracii Baxacomare soldatus equester in Tarvisio
possit ire ad Bononiam per dies XX pro colligendis suis redditibus,
remanente patre, qui est sufficiens, loco eius usque ad dictum terminum.
281
Decisione di eleggere un nuovo savio per la questione di Sant’Ilario in
sostituzione di Marco Dandolo, eletto ambasciatore al patriarca di Aquileia.
Capta
✠ Quod dominus, consiliarii et capita possint eligere unum
sapientem pro factis Ystrie loco ser Marci Dandulo electi ambaxatoris
ad dominum patriarcham Acquilegiensem.
282
Ordine al conte e ai giudici di Zara di esaminare e giudicare insieme, come di
competenza, il caso dell’effrazione del carcere del podestà.
Kohl 910
Capta
✠ Auditis litteris ducali dominio missis tam per comitem Iadre
per se quam per iudices dicte terre per se super differentia que inter
ipsum comitem et iudices terre predicte est occasione carceris dicti
comitis fracti et pro retencione custodum duorum de nocte et cetera et
examinato pacto quod habemus cum dictis Iadrensibus, et specialiter
super puncto quatuor casuum, respondent omnes sapientes
concorditer quod non habent quod retencio dictorum custodum nec
examinatio et punicio personarum que commiserunt excessum in facto
fractionis carceris spectent arbitrio solum comitis Iadre, ymo habent
1344, GIUGNO 135
283
Decisione di eleggere tre savi in merito alle divergenze insorte tra il marchese
(Carlo) di Brandeburgo e Sicco (signore di Caldonazzo).
Capta
✠ Quod eligantur tres sapientes per tres manus, una per
dominum, consiliarios et capita et alie due per duas manus electionum,
qui examinent et consulant super istis novis que habentur de
marchione de Brandeborg et super verbis dictis per dominum Sichum
et cum suo consilio die sabbati in mane simus hic et fiet sicut videbitur
et quilibet possit ponere partem et vocetur consilium sub pena
soldorum X.
Electi ambaxatores:
ser Petrus Civrano, plezius ser Gabriel Trivisano
ser Nicolaus Barbadico, plezius ser Iohannes Thomado
Die 27 iunii
Electus ser Petrus Trivisano loco ser Petri Zivrano, qui refutavit,
plezius ser Marcus Trivisano.
|35v|
1344
Die XXVo iunii
285-286
Disposizioni relative al rafforzamento delle difese di Treviso, Castelfranco e
Noale, con una proposta non approvata.
<285>
] Ser Marcus Iustiniano Sancti Moysi, ser Andreas Michael comes, ser
Iohannes Mauroceno Zanacola
Ceterum quia bonum est provisionem habere circa munitionem
locorum nostrorum, consulunt sapientes ut eligantur tres provisores in
isto consilio cum familia, condictionibus et expensis quibus fuerunt alii
provisores qui nuper missi fuerunt Tarvisium et ad castra Tarvisane
occasione stipendiariorum nostrorum et aliorum negociorum
Travisane, qui vadant Tarvisium et ad castra et loca nostra Tarvisane
eundo usque Seravallum et ad Chamatam et usque ad clusam Cheri,
138 SENATO MISTI, REG. XXII
287
Nuova disposizione in merito all’ambasciata al marchese di Brandeburgo.
] Sapientes
Capta
✠ Quod iste ambaxator fiendus ad marchionem Brandeburgensem
possit accipi de omnibus officiis de quibus potest accipi ad XII regimina,
1344, GIUGNO 139
sicut pridie captum fuit, sed si esset officialis, non perdat propterea
officium neque salarium, et non possit refutare sub pena librarum C et
teneatur respondere hodie per diem et recedere cras per diem.
Dicta die
288
Decisione di inviare altri uomini armati al capitano del Pasenatico, al podestà
di Capodistria e ai provveditori in Istria.
Kohl 912
Capta
✠ Quod mitantur quam cicius esse potest balistarii et pavesarii
XXV cum lanceis capitaneo Paysanatici, qui sint ad suum mandatum.
Et similiter mitantur XV balistarii et pavesarii XV potestati
Iustinopolis et provissoribus Ystrie, qui sint ad eorum mandatum.
289
Ordine al capitano del Pasenatico, al podestà di Capodistria e ai provveditori
in Istria di imporre una taglia su Ançil da Postumia che partecipò alle
incursioni in Istria.
Capta
✠ Habentes clare quod iste Ançil de Postoyna frater quondam
Volvini per tempora preterita multa damna intulit nostris fidelibus et
fuerit autor et particeps istarum novitatum Ystrie, sicut in litteris nobis
destinatis continetur, scribatur c^a&pitaneo Paysanatici, potestati
Iustinopolis et nostris provissoribus quod, sicut consulunt capitaneus
Paysanatici et ser Marcus Moro provissor, ita fieri debeat in facto dandi
taleam dicto Ancil.
|36r|
1344
Die XXVIIIo iunii
290
Ordini ai rettori di Slavonia, Sebenico, Traù e Spalato di proteggere e aiutare
la contessa di Tenino (Knin), vedova del conte Nelipcio, perché abbia a
conservare detto castello.
Kohl 913
Capta
✠ Cum istud castrum Tinini sit clavis Sclavonie et faciat pro
nostro honore et bono statu terrarum nostrarum quod conservetur in
140 SENATO MISTI, REG. XXII
291
Ordine al capitano del Pasenatico, al podestà di Capodistria e ai provveditori
in Istria di non apportare alcun danno a Castiglione né a nessun altro luogo
del patriarca di Aquileia.
Kohl 914
Capta
✠ Cum potestas Iustinopolis et provissores nobis scripserint quod
fecerant danificare Castionum et ille de Castiono sponte pridie nobis
obtulerit dictum locum et fortiliciam et quod de ipso, gente et omnibus
disponeremus ad nostrum beneplacitum et voluntatem, cum in toto et
per totum erat dispositus mandatis dominacionis obedire, et dictus
locus non sit comitatus, sed patriarche Aquilegiensis, scribatur
capitaneo Paysanatici, potestati et provisoribus nostris quod non
faciant nec fieri faciant per gentem nostram damnum vel novitatem
aliquam predicto loco Castioni nec aliquibus terris et locis domini
patriarche, donec aliud sibi superinde duxerimus ordinandum.
292
Decisione di inviare un nunzio al marchese di Ferrara e ai signori di Ravenna
e Forlì per ottenere degli stipendiari equestri da reclutare nelle file veneziane.
Capta
✠ Quia presencialiter ita cito ut vellemus non possunt haberi
equites ad stipendium nostrum et mora, et specialiter in hoc casu,
posset esse nociva, consulunt sapientes quod mitatur unus nuncius
dominacionis ad partes Ravene et Ferrarie et alibi, ubi dominacioni
videbitur, ad inveniendum et accipiendum equites ad nostrum
stipendium; et si dictus nuncius noster videret quod per dominum
marchionem Ferrarie, dominum Ravenne et dominum Forlivii posset
furniri, tunc ipse requirat et roget1 amiciciam suam quatenus placeat eis
1344, LUGLIO 141
293
Decisione di destinare al capitano del Pasenatico 150 ducati per le spese da
sostenere a seguito degli incidenti avvenuti in Istria.
Kohl 914
Capta
✠ Quod destinentur capitaneo Paysanatici pro expensis fiendis
ocurentibus pro factis Ystrie ducati CL.
<294> Capta
✠ Quod concedatur viro nobili ser Petro de Canali ituro potestati
Iustinopolim quod lignum riparie eum levet Caprulis cum sua familia et
arnesiis et conducat Iustinopolim.
<295> Capta
✠ Quod dictum lignum conducat Caprulas ser Andream Eriço ibi
potestatem cum sua familia et arnesiis.
<296> Capta
✠ Quod una de barchis longis levet in Caprulis ser Marinum
Fuscareno iturum potestatem Parentii cum eius familia et arnesiis et
conducat Parentium.
|36v|
1344
Die primo iulii
297
Rinnovo del privilegio daziario quadriennale concesso agli abitanti di
Camerino come a quelli di altre località costiere della Marca Anconitana.
142 SENATO MISTI, REG. XXII
Capta
✠ Quod concedatur hominibus de Camerino secundum usum
quod usque ad quatuor annos post complementum alterius sui termini
possint conducere Venetias mercationes de partibus suis, solvendo
unam pro centenario, sicut solvunt alie terre maritime de Marchia
Anchonitana, quibus consimiliter est concessum.
298
Grazia a Leone Tanto, abitante a Sitia, di essere per le sue benemerenze
considerato e trattato come Latino.
Capta
✠ Cum pro parte Leonis Tanti servientis et habitatoris castri
nostri1 Sithie expositum sit2 quod, cum ipse habitaverit in insula nostra
Crete ultra annos XXV existens ad soldum ipsius castri annis XV et
pluribus et semper se bene gesserit cum Nicola fratre eius, qui continue
personaliter fuerunt ad pugnandum constanter contra Grecos rebelles,
ipso Nicola occisso crudeliter ab ipsis rebellibus in guerra, et3 idem Leo
nutritus fuerit a puericia more Latino cum Marco Tanto4 et uxorem
Latinam duxerit in dicto castro, se gerens in omnibus tanquam Latinus,
sed cum aliquando de suis rebus Candidam mittat, inquietetur5 de
ratione statere, quia dicitur quod fuerit sclavus dicti Marci Tanto, quod
ipse non negat, supplicari nobis humiliter fecit ut dignaremur ei et
heredibus suis concedere quod pro Venetis et civibus tractari et haberi
deberet,
vadit pars, attenta sua bona dispositione et ad bonam
testificationem quam de ipso faciunt nostri rectores olim Sytie, quod de
speciali gratia ipse Leo6 tractetur et habeatur pro Latino7.
Nota quod ego Raphaynus notarius curie8 cancellavi dicta verba “cum
suis heredibus” et alia que incipiunt “De quibusdam vero” usque in
finem, eo quia scripta fuerant per errorem.
Capta
✠ Quod sicut terminus galearum Romanie erat ad dies XXII
mensis presentis, sic elongetur ad dies XXVII cum condicione quod
ipse terminus amplius elongari non possit1 sub pena librarum L pro
quolibet consiliario et capite et quolibet alio qui posset ponere partem
et poneret de faciendo gratiam vel de elongando ipsum.
1
segue n depennata
300
Convocazione del consiglio su richiesta degli auditori.
Capta.
✠ Quod istud consilium vocetur cras sub pena soldorum XX ad1
pectitionem auditorum.
1
segue instanciam depennato
|37r|
a o
1344, indicione XII , die V iulii
301-303
In risposta alle richieste dell’ambasciatore dei feudati di Candia Alessio
Corner, norme intese ad alleviare la situazione debitoria dei feudati e degli
altri abitanti dell’isola dopo un periodo di congiuntura sfavorevole;
l’approvazione avviene con modifiche.
Kohl 915
<301>
] Sapientes: ser Andreas Micael comes Arbensis, ser Iohannes
Bragadino, ser Bertucius Grimani
Expositis per nobilem virum Alexium Cornario ambaxatorem
feudatorum de Candida sic per sapientes concorditer consulitur
respondendum, et primo:
✠ Ad capitulum primum ipsius ambaxate de recomendacione
dictorum feudatorum et ad secundum de leticia suscepta de creatione
144 SENATO MISTI, REG. XXII
domini nostri domini ducis respondeatur cum illis pulcris verbis que
dominio videbuntur.
<302>
] Ser Iohannes Bragadino, ser Bertucius Grimani
Ad tercium capitulum, per quod supplicant ipsi feudati quod circa
modificationem debitorum et anichillationem penarum provideat
ducale dominium et cetera, videtur sapientibus quod, considerata
stricta et debili condicione ad quam propter eorum debita, aucta et
multiplicata usuris et aliis penis illicitis, et potissime propter gueram
preteritam, in qua suos reditus et proventus omnes amiserunt, ipsi
feudati sunt deducti, eorum possibilitas et facultas non sit tanti quod ad
presens satisfacere plene possent credictoribus suis debita que
tenentur. Et propterea intendentes in hac parte facere et providere
quod sit consonum equitati et de quo utraque partium valeat merito
contentari, prout in casibus similibus per hanc dominationem suorum
fidelium oppressorum adversitatibus sublevamen fieri consuevit,
consulunt ser Iohannes Bragadino et ser Bertucius Grimani sapientes
quod ordinetur et statuatur de cetero observari, videlicet1 quod a
tempore quo per dominationem tunc temporis in Creta factus fuit
quidam ordo, ut eis rellatum est2 a sex annis citra vel circa, continens
quod aliquod prode alicuius contractus3 seu instrumenti non posset
ascendere ultra XII pro centenario in anno et in ratione anni, ad quem
ordinem omnia instrumenta prius confecta renovata et reducta
fuerunt, usque ad kallendas mensis maii proxime venturi de
MCCCXLV, indicione XIIIa, prode, usura seu pena aliqua in aliquo
instrumento, sententia seu obligatione aposita et contenta ultra X pro
centenario in anno et in ratione anni, remissis aliis duabus pro
centenario4, non intelligatur cucurisse nec curat, sed omnes pene,
prode et dupla seu usure quomodocumque seu qualitercumque in ipsis
instrumentis, sententiis seu obligationibus inserte remittantur et
anichillentur et pro remissis et anichillatis habeantur in totum et de
ipsis non fiat ratio alicui. Abinde vero termino inantea sic ordinetur et
statuatur quod credictores dictorum feudatorum de primo et puro
proprio capitali et prode predicto X pro centenario in anno et in ratione
anni de toto tempore predicto elap^s&o usque ad kallendas mensis maii
proxime venturi faciant unum solum capitale, de quo quidem capitale
habere debeant credictores dictorum feudatorum a dicto termino
kallendarum mensis maii inantea usque ad sex annos proxime
subsequentes sextam partem tocius capitalis et prode tocius debiti,
quod prode sit VIII pro centenario in anno et in ratione anni, et si aliqua
1344, LUGLIO 145
<303>
] Ser Berthucius Grimani
Capta
✠ Quia modis omnibus convenit quibus potest quod debitores
predicti satisfaciant suis creditoribus debita que tenentur, consulit ser
Berthucius Grimani quod, si predicti debitores contraherent aliqua
debita sive mercata de novo et eorum possibilitas non esset tanti quod
integre possent satisfacere debitis veteribus et novis, quod debitis novis
numquam satisfiat donec veteribus erit integraliter satisfactum. Sed si
vero haberent tantum quod integre satisfacere possent debitis
veteribus et novis, scribatur duche et consiliariis presentibus et futuris
quod faciant primo et principaliter satisfacere debitis veteribus et
1344, LUGLIO 147
|38r|
1344
Die VIo iulii
304
In risposta all’ambasciata di Traù, nuove regole circa salario e obblighi del
conte rettore della città.
Kohl 916
Capta
✠ Quod acceptetur et confirmetur petitio ambaxatorum
iudicum, consiliariorum, consilii et comunis civitatis nostre Tragurii
fidelium nostrorum infrascripti tenoris, videlicet:
Quod1, sicut comites Tragurii abhinc retro habuerunt de salario
libras MCC parvorum in anno, ita ser Petrus Memo comes presens et
alii qui de cetero erunt comites dicte terre habere debeant de salario
libras duo milia parvorum ad monetam currentem dicte civitatis et in
illis terminis pro rata quibus habebant primum salarium antedictum.
Et si forsan comes presens vel alii futuri vellent ducatos auri, eos
accipere et recipere et sibi computare teneantur et debeant pro tanto
quanto expenderentur in Tragurio, si tunc reperientur in camera.
Item quod comes presens et alii qui per tempora erunt nullo
modo, forma vel ingenio seu aliquo quesito colore possint nec debeant
in veniendo ad regimen supradictum et in eo stando et ab eo recedendo
per se vel alios petere, recipere vel habere de rebus vel havere comunis
Tragurii tam pro ligno quam pro aliquo alio dono vel causa generali vel
speciali nisi salarium supradictum.
Item quod dictus comes presens et alii futuri teneantur et debeant
148 SENATO MISTI, REG. XXII
solvere macinaturam bladi pro usu suo et sue familie illis qui habebunt
incantum macinature seu molendinorum, sicut solvunt et solvent alii
cives civitatis predicte.
Item quod dictus comes et alii futuri non possint nec debeant
accipere bladum pro suo usu de magaçeno magno comunis Tragurii,
sed accipere debeant de magaçeno parvo, ubi venditur, et pro illo
precio quo unusquisque alius civis acciperet.
Item quod dictus comes et alii futuri de salario suo supradicto
debeant solvere cancellario, quem secum tenentur ducere ad regimen
supradictum.
Item quod dictus comes et alii futuri debeant et teneantur
manutenere continue de nocte in palatio comunis unum cesendelum
accensum suis expensis.
Item quod dictus comes et alii futuri teneantur et debeant totam
aquam eis neccessariam sibi conduci facere suis expensis.
Item quod dictus comes et alii futuri habere debeant familiam
consuetam et ordinatam et tenere quatuor equos continue dum fuerint
in regimine dicte terre, habendo et recuperando eos infra unum
mensem postquam ad regimen dicte terre pervenerint et possendo eos
vendere de uno mense ante complementum regiminis.
Item quod quicumque ex iudicibus vel consiliariis vel de consilio
superius nominato vel ipsorum aliquis quoquo modo, forma vel ingenio,
ratione vel causa predictis omnibus sic stabilitis et approbatis seu alicui
eorum per se vel alium contrafaceret vel veniret vel aliquid in oppositum
allegaret, proponeret, diceret seu arrengaret vel allegari, proponi, dici
seu arrengari faceret contra predicta vel aliquod predictorum, privetur
et cassetur et pro casso et privato habeatur et intelligatur ab omni
consilio, officio et beneficio publico vel privato, generali vel speciali
universitatis, iudicum, consiliariorum ac totius generalis consilii prelibati.
1
precede videlicet depennato
] Nota quod de predictis facte fuerunt et iverunt due partes per se.
✠ Secunda pars fuit quod etiam ser Petrus Memo presens comes
haberet dictum salarium cum condictionibus suprascriptis.
1344, LUGLIO 149
Non sinceri 5
de non 21
de parte 56
|38v|
1344, die 8 iulii
305
Modifica formale alla parte sui gravati da debiti a Candia.
Kohl 917
Capta
✠ Quod capitulum ambaxatoris Crete super facto debitorum
quod fuit diffinitum pridie emendetur ibi in principio ubi dicitur
“habuimus per relacionem ambaxatoris”, dicatur “habuimus”,
tacendo de ambaxatore.
Omnes de parte
306
Autorizzazione ai comiti e alle varie maestranze delle galee di Cipro, in
precedenza inviati a Treviso, a poter rientrare a Venezia.
Capta
✠ Cum patroni galearum Cipri requirant suos comitos,
maistrancias, calafatos et marangonos, qui missi fuerunt Tarvisium,
vadit pars quod scribatur potestati Tarvisii et Iohanni Sanuto
quod dictis comitis et maistranciis, qui iverunt cum dicto ser Iohanne et
qui vellent reddire Venetias, dent licenciam reddeundi, facta
restitucione de soldo quem reccepissent de tanto tempore quantum
restarent perservire; et patroni galearum sunt contenti.
De non 17
non sinceri 4
alii de parte
307-312
Ulteriori disposizioni in merito alle richieste dell’ambasciatore dei feudati di
Candia, con una proposta approvata con modifiche.
Kohl 917
<307>
] Sapientes: ser Andreas Micael comes Arbensis, ser Iohannes
Bragadino et ser Berthucius Grimani
Capta
✠ Ad quartum capitulum, continens oblationem yperperorum
150 SENATO MISTI, REG. XXII
|39r|
1344, 8 iulii
<308>
] Sapientes predicti
Capta
✠ Ad quintum capitulum, per quod petunt quod pheudati, si
confessi fuerint debitum et sponte sententiari voluerint, penam non
incidant caratorum et cetera, videtur sapientibus quod, si ad presens
novitas aliqua fieret in facto dictorum caratorum, illis iudicibus et
advocatis qui nunc sunt ibi et erunt usque ad kallendas mensis maii
proxime venturi de MCCCXLV, credentibus ^se& esse cum lucro et
condicionibus consuetis, fieret obliquum et propterea consulunt
sapientes quod usque ad dictas kallendas mensis maii de MCCCXLV
novitas aliqua non fiat in facto dictorum caratorum, verum a dicto
termino kallendarum mensis maii inantea sic debeat observari
tamquam res continens in se omnimodam equitatem, videlicet quod
omnes tam feudati quam non feudati citati ad iudicium qui primo,
antequam incipiant placitari, confessi fuerint debitum et sponte
sententiari voluerint non incurant penam aliquam caratorum de illa
quantitate debiti quam confessi fuerint, ut est dictum, qui vero
contradixerint et convicti fuerint vel si absentes sententiati fuerint
penam solitam caratorum emendent. Et sententie date vel dande contra
feudatos Candide tam contra illos qui sententiari voluerint, qui penam
aliquam non incurant caratorum, quam contra illos qui sententiari
noluerint, qui propterea incidunt penam caratorum, mandentur
executioni modo et ordine infrasscriptis, videlicet quod duca presens et
qui per tempora fuerit teneatur et debeat dictas sententias executioni
mandare in bonis mobilibus feudati usque ad unum mensem a die quo
sibi fuerint presentate vel ante, quam cicius poterit, preterquam in
eorum equis et armis que tenentur pro varnitione feudorum, quia sic ad
servicium dominacionis obligata sunt. Et si mobilia non suficerent ad
huiusmodi sententiarum solucionem, tunc statim duca cum suo
conscilio teneatur stridari facere bona immobilia debitoris et ea bona
vel quantum sit suficiens ad satisfacionem debiti vendi facere a die quo
stricdata1 fuerint usque ad terminum qui per usum observatur deinde,
quibus venditis solvi faciant quam cicius poterunt creditori. Verum si
bona mobilia et immobilia non fuerint ad satisfationem sententiarum
suficientia, tunc intromitti et vendi faciant equos et arma huiusmodi
debitoris et creditori debitum facere solvi et detineri personam eius,
remanente nichilominus firma lege2 que universaliter de consuetudine
152 SENATO MISTI, REG. XXII
<309>
] Sapientes predicti
Capta
✠ Ad VI m capitulum de penis disvarnit^i&onum feudorum,
quas supplicant reduci ad statum in quo eas reperierunt nobilis vir
1
|39v|
1344, VIII iulii
<310>
] Sapientes supradicti
Super capitulo per quod suplicant ipsi pheudati quod dominatio
Crete non possit ponere manum in petuniis depositorum specialium
personarum, que sunt et erunt de cetero in camera comunis Crete,
videtur sapientibus quod hoc sit racionabile atque iustum. Et propterea
consulunt quod inhibeatur expresse duche et consciliariis Crete
presentibus et futuris, et sic in eorum commissionibus iniungatur, quod
sub debito sacramenti quo sunt astricti non possint ponere manum in
dictis depositis modo aliquo vel ingenio. Et si tempore aliquo pro
aliquo casu indigerent aliqua quantitate pecunie, scient bene invenire
modos in recuperando pecuniam in casu quolibet occurente.
21
<311>
] Sapientes predicti
Capta
✠ Ad capitulum per quod supplicant ipsi feudati quod ementes
possessiones et feuda non sint astricti deponere pecunias in camera
comunis, si infra mensem unum concordes fuerint cum venditore et
cetera, consulunt sapientes quod nulla novitas sive mutatio fiat, sed
observari debeat per omnia ut nunc observatur.
Omnes de parte
non 0
non sinceri 1
154 SENATO MISTI, REG. XXII
<312>
] Dominus dux, consciliarii, capita de XL et sapientes predicti
Capta
✠ Super ultimo capitulo, in quo fit mentio de oblacione facta per
feudatos Canee, que est yperpera M1, et super literis de oblacione
feudatorum Rethimi, que est2 yperpera IIIIC3, consulunt sapientes
quod similli modo fiat de ipsis in omnibus et per omnia ut dictum et
captum est de feudatis Candide, videlicet super modifficatione
debitorum et oblacione yperperorum et caratorum. Et sic eciam
observetur per totam ynsulam Crete.
✠ De parte 61
de non 1
non sinceri 8
1
que ... M in fine di linea 2
in interlinea 3
que ... IIIIC in fine di linea con segno
di richiamo
Capta
✠ Cum pro parte Beriole filie quondam Andree Kalergi, uxoris
ser Ranucii Geno, porecta nobis fuerit quedam petitio super facto
cuiusdam carte, quam ser Petrus Fradello quondam habebat de
yperperis octingentis contra nobilem virum Alexium Kalergi socerum
suum, avum ipsius Biriole, per quam Georgius Fradello filius quondam
et heres ipsius Petri sibi sententiari fecit filios et heredes eiusdem Alexii
nec non commissarios prefati Andree Kalergi et exigi ab eisdem
yperpera VIICXXI, quod dicitur non potuisse fieri eo quod de
suprascripta carta debiti facta fuerit plena solutio, ut constare dicitur
per cartam securitatis factam MoCCCoVIIIo de yperperis VIIIC, que
1344, LUGLIO 155
314
Decisione di esonerare Francesco Mudazzo da Candia dall’obbligo di
consegnare a quel reggimento il bestiame da lui preso ai ribelli greci durante
la recente guerra.
Kohl 919
Capta
✠ Cum Franciscus Mudatio de Creta exponi fecerit quod, dum
esset tempore guerre nuper habite cum Grecis capitaneus exercitus
ordinati contra Michaelem Psaromilingo proditorem, ivit cum gente
sua contra proditorem predictum et tunc per gentem suam acceptum
fuit rebellibus certum armentum, et quia discordia erat super divisione
ipsius armenti, idem Franciscus hoc notum fecit nostris primis
provisoribus, ut de illo disponerent sicut eis placeret, qui ordinarunt ut
illud armentum salvaretur donec aliud ordinarent, sed tempore
ipsorum provisorum nichil aliud superinde ordinatum extitit, et quod
dictum armentum partim ablatum fuit interim per inimicos et partim
consumptum defectu pascui, secundi vero provisores ordinarunt, ut
tota preda acquisita tempore destructionis Psaromilingi reduceretur in
manibus regiminis Cretensis, ut de peccunia habenda ex venditione
illius satisfieret pro equis mortuis in exercitu ipso, dividendo
superfluum per ratam inter gentem que in dicto exercitu fuerat,
propter quam ordinationem nostri rectores Crete petunt ab ipso
Francisco predam predictam vel solutionem precii illius, unde
supplicari fecit quod, cum ipsum armentum ablatum fuerit per
156 SENATO MISTI, REG. XXII
] 1344, die 9 iulii facta fuit littera duche et consiliariis Crete de ista
parte.
|40v|
1344, die 15 iulii
315
Disposizioni circa Giovanni Sanudo e gli uomini delle galee di Cipro mandati
provvisoriamente a Treviso.
Capta
✠ Cum ser Iohannes Sanuto missus cum gente nostra Tarvisium
dixerit nobis antequam iret quod debebat ire cum galeis et nunc instet
nobis quod possit reddire,
vadit pars quod detur ei licencia reddeundi, dimittendo ibi
gentem suam, et scribatur potestati Tarvisii quod eos ibi teneat usque
ad complementum sui mensis, et ante ipsum complementum
providebitur dehinc sicut videbitur.
Capta
✠ Cum poste et fortilitie Seravallis indigeant multa reparatione,
sicut scripsit nobis ser Nicolaus de Priolis potestas Seravallis per litteras
suas, et bonum sit quod predicta reparentur1, ita quod sint sine
deffectu,
vadit pars secundum consilium dicti ser Nicolai quod ipse sit
absolutus de adducendo Venetias libras mille, quas adducere tenetur
per formam sue commissionis, et committatur sibi quod fatiat predicta
1344, LUGLIO 157
317
Autorizzazione a Francesco Donà, podestà di Parenzo, di tornare viaggiando
sino a Caorle sull’imbarcazione che condurrà a Parenzo il suo successore.
Kohl 920
Capta
✠ Quod viro nobili Francisco Donato nostro potestati Parencii
fiat gratia quod cum barcha longa, que ad dictum regimen conducere
debet successorem suum, usque Caprulas cum sua familia conducatur.
Et si consilium et cetera.
318
Decisioni relative al carico di merci sulle galee di Romania.
Kohl 921
Capta
✠ Cum questio foret inter patronos galearum Romanie et
mercatores in facto caricandi ballas et per dominum, consiliarios et
capita diffinitum et terminatum foret, consencientibus partibus1,
vadit pars quod id quod per predictos diffinitum erat sit firmum et
validum, videlicet quod balle que scripte sunt ad ponendum in
Nigroponte2 et inde infra in Romania bassa debeant discaricari et poni
in teris et locis ubi scripte sunt et alibi a Nigroponte citra discaricari
non possint quam ubi scripte fuerint, item quod de dictis ballis scriptis
a Nigroponte infra, non includendo Nigropontem, patroni teneantur
nunc reccipere medietatem ipsarum3 sic scriptarum et de alia
medietate, si elapsa media nocte in termino caricandi poterunt patroni
eam medietatem reccipere, teneantur eam reccipere et extraordinarii
faciant sibi bulletas caricandi, quam medietatem mercatores teneantur
dare et caricare usque ad quantitatem scriptam. Et si4 galee essent ita
caricate de tellis quod non possent reccipere ipsam medietatem,
reccipere debeant de eis quod poterunt per ratam. Et pro execucione
omnium premissorum dominus dux, consiliarii et capita de XL
habeant libertatem imponendi penam et penas et committendi eas
exigendas.
158 SENATO MISTI, REG. XXII
319
Autorizzazione al patriarca di Aquileia a poter estrarre da Venezia scudi e
altro materiale bellico.
Capta
✠ Quod concedatur domino patriarche Aquilegensi quod possit
extrahi facere de Venetiis pavesios centum et scuttos Bresianos centum
et targetas octuaginta et defferri ad loca sua, solvendo datium
consuetum.
|41r|
o
Die XVIIII iulii
320
Decisione di scrivere alla Curia romana per difendere il buon nome del
vescovo di Ceneda, indebitamente infamato.
Capta
✠ Quod possint scribi littere ad Romanam curiam illis dominis
cardinalibus et in illa forma quibus et sicut videbitur domino,
consiliariis et capitibus in favorem episcopi Cenetensis, qui dicitur
ibidem esse indebite infamatus.
321
Convocazione del consiglio su richiesta degli auditori.
Capta
✠ Quod istud consilium rogatorum vocetur cras ante terciam ad
petitionem auditorum sub pena soldorum XXti.
322
Decisione di inviare alla Canea corazze, balestre e altro materiale bellico.
Capta
✠ Quod ad requisitionem nobilis viri Marci Grimani rectoris
nostri Kanee mittantur sibi pro frunimento dicte terre coracie
quinquaginta, baliste LX cum suis frunimentis1 et quatrelli et falsatores
IIIM et committatur rectori ituro quod precium dictorum armorum
1344, LUGLIO 159
secundum extimationem que hic facta erit per nostros patronos Arsene
mittere et solvere debeat infra unum annum nostro comuni.
] Nota quod dicta arma fuerunt consignata viro nobili Nicolao Faletro
rectori Canee et habuit litteras mandati quod extimationem dictorum
armorum, que est libre XIIII soldi IIII denarii X grossorum parvi IIII,
deberet mittere et solvere infra unum annum secundum formam partis
predicte.
1
cum suis frunimentis in interlinea con segno di richiamo
Capta
✠ Quod super ambaxata comitis Iohannis quondam comitis
Neliptii eligantur tres sapientes per tres manus electionum, videlicet
per unam per dominum, consiliarios et capita et per duas in isto
consilio, qui dent nobis suum consilium super ipsa, cum quo erimus hic
et fiet sicut videbitur, et quilibet possit ponere partem et vocetur
consilium sub pena soldorum X et expediant se usque ad diem iovis
proximum post nonam de suo consilio.
324
Nuove disposizioni circa l’eventuale prosecuzione del viaggio delle galee di
Romania nel Mar Nero sino a Trebisonda o alla Tana.
Kohl 923
Capta
✠ Cum vir nobilis Petrus de Canali existens potestas Tarvisii
precepisset Iacobello Manulesso quod veniret de Tarvisio Mestre et
quod, si inveniret aliquos malefactores, ipsos caperet et, dum veniret
simul cum Petro Perolario commestabile in Mestre et cum aliis,
volendo capere aliquos ex dictis malefactoribus, ipsi malefactores se
posuissent deffensioni, taliter quod dictus Petrus Perolarius fuit
mortuus et equs super quo erat Iacobellus prefatus, quem sibi
comodaverat frater eius Çaninus Manulesso1, ob quod sustinuit
multum damnum,
vadit pars, attenta condictione facti, quod pro restauro et emenda
dicti equi dentur dicto Zanino libre quadraginta parvorum de denariis
nostri comunis Tarvisii.
1
quem ... Manulesso in interlinea con segno di richiamo
1344, LUGLIO 161
<326>
] Sapientes: ser Iustinianus Iustiniano, ser Iohannes Fuscareno, ser
Andreasius Mauroceno miles
Examinata ambaxata exposita pro parte domine Vedislave relicte
et comitis Iohannis olim filii egregii viri Neliptii comitis Tinini,
consulunt concorditer sapientes:
Capta
✠ Quod respondeatur ambaxatori predicte domine et filii sui
qualiter nos, optantes statum pacificum et conservationem ipsius
domine et comitis filii sui ac locorum suorum, gravitatem et
displicentiam sumpsimus de novitate quam intelleximus velle fieri
contra eos et propterea scribere providimus per litteras nostras et
committere rectoribus et fidelibus nostris Sclavonie, sicut alias fecimus,
ut dominam predictam et comitem eius filium ac loca sua habeant
commendata, prestantes eisdem in omnibus requisitis per
ambaxatorem suum quicquid comode poterunt auxilii et favoris. Et
insuper mittemus specialem nuncium comitibus Duymo et Bartolo et
etiam Budislavo et Gregorio quondam Curiaci Corbavie ad
exponendum et procurandum pro parte nostra que nobis expedire
videbuntur pro honore nostro, bono et conservatione dicte domine et
comitis Iohannis locorumque suorum et cessatione novitatis predicte
nec non pro restitutione Morolacorum, qui sibi dicuntur detineri per
comitem Gregorium antedictum.
✠ Super eo vero quod petitur, ut mandemus rectoribus nostris
Sclavonie ut recipiant in civitatibus suis homines et animalia dicti
comitis, respondeatur quod, sicut notum est, civitates et loca nostra
existentia ad stariam non sunt apta ad recipiendum et conservandum
animalia ultra sua, taliter quod ipsa animalia in illis stare et vivere non
valerent; sed si opus fuerit, ordinabimus rectoribus nostris ut homines
et animalia dicti comitis recipiantur in insulis nostris Sclavonie, sicut
sunt insule Arbi, Farre et Braçe, in quibus quidem insulis ipsi homines
et animalia comodius reduci poterunt et salvari.
162 SENATO MISTI, REG. XXII
<327>
✠ Quod scribatur comiti Spalati in hac forma:
✠ Cum intellexerimus quod quidam disposuerunt procedere ad
damnum egregii viri comitis Iohannis nati olim Neliptii comitis Tenini
et locorum suorum, quod nobis non modicum displiceret,
affectantibus quamplurimum conservationem pacifici status eiusdem,
maxime quia civis noster est, ut scitis, et quia quelibet novitas que
eidem fieret cedere posset in damnum et detrimentum vestrum
totiusque contracte, fidelitati vestre scribimus et mandamus quatenus
dominam comitissam matrem dicti comitis ac comitem predictum
eiusque loca habere debeatis in casu quolibet favorabiliter
commendatos, prestantes eisdem quicquid favoris, consilii et auxilii
poteritis cum honore nostro et conservatione vestri, notifficando nobis
sepe et solicite quecumque in predictis occurrerint et vestrum
consilium superinde.
|42r|
1344
Die XXIIo iulii
<328>
✠ Mittatur insuper unus notarius curie egregio viro Gregorio Curiaci
comiti Corbavie, cui committatur quod, facta pro parte nostra
salutatione decenti, eidem exponat quod nuper ad nostram pervenit
noticiam quod quidam tractatus et coadunatio gentium fit pro
inferrendo damnum nepoti suo, egregio viro Iohanni nato quondam
Neliptii comitis Tinini, et locis suis. Et licet indubie credamus quod
damna et sinistra que quomodolibet occurrere possent domine
comitisse sorori sue et filio suo comiti predicto, cuius loco patris debuit
1344, LUGLIO 163
|42v|
1344
Die XXIIo iulii
<329>
Postquam autem idem noster nuncius adimpleverit suprascripta, va-
dat etiam ad dominam comitissam predictam et eius filium comitem
Iohannem, exponens eisdem bonam voluntatem nostram quam habemus
circa conservationem et statum pacificum eorum et locorum suorum et
qualiter, sumpta displicentia per nos de novitate que fieri dicebatur con-
tra1 ipsos, statim providimus mandare rectoribus nostris Sclavonie ut ip-
sam dominam comitissam et comitem filium suum et loca eorum habeant
in casu quolibet commendata et quomodo ipsum nostrum nuncium mis-
simus comitibus antedictis cum ambaxata predicta, que nobis conveni-
re visa fuit pro cessatione cuiuslibet novitatis et pro bono facti.
1
segue nos depennato
330
Prove dei patroni delle galee di Romania.
Capta
✠ Quod consilium rogatorum vocetur die iovis post nonam ad
pectitionem audictorum sub pena soldorum XX parvorum.
Die Vo augusti
332
Proroga del termine assegnato agli avogadori di comun per dirimere la
questione intercorrente tra i da Camino.
Capta
✠ Quod ellongetur terminus advocatorum comunis de
questionibus illorum de Camino sibi commissis usque ad sanctum
Michaelem proximum, et si terminus expirasset, committatur de novo
in forma solita.
Die V augusti
333
Concessione della cittadinanza a Zeno Spanni da Firenze.
Capta
✠ Quod fiat privilegium Çeni Dini Spanni, qui fuit de Florentia,
de annis quindecim, cum legiptime probaverit cittadina^n&ciam dicti
temporis aput1 nostros provisores.
1
segue dictos depennato
|43r|
1344
Die VIo1 augusti
1
segue iulii depennato
334
Autorizzazione a Ostasio da Polenta a poter estrarre sale da Cervia.
Capta
✠ Quod complaceatur domino Hostaxio de Polenta, qui de hoc
nobis per suas litteras supplicavit, quod possit extrahi facere de civitate
166 SENATO MISTI, REG. XXII
Capta
✠ Cum pro gratia obtenta a domino papa de via Alexandrie sit
utilimum et expediens ex nunc pro anticipando tempus providere
nobis de hiis que neccessaria sunt pro effectu et executione gratie,
vadit pars quod eligantur quinque sapientes per electionem, qui
videant et examinent litteras de curia et gratiam factam et consulant si
videtur eis de faciendo aliquid pro istis galeis ituris in Ciprum, de
nuntio vel alia provisione, et de isto quod esset providendum pro istis
galeis expediant se usque ad diem iovis proximum, quo die erimus hic
et fiet sicut videbitur, et vocetur consilium sub pena soldorum X.
Videant etiam et examinent et consulant super modo et via faciendi
executionem dicte gratie et de hoc habeant libertatem expediendi
suum consilium usque ad sanctum Michaelem proximum, et cum suo
consilio erimus hic et fiet sicut videbitur, et quilibet in omnibus
predictis possit ponere partem.
Omnes de parte
337
Elezione di Nicoletto Barbarigo a savio per i fatti di Slavonia.
Capta
✠ Quod pecunia soluta pro factis ambaxatorum missorum ultimo
168 SENATO MISTI, REG. XXII
ad curiam Romanam et illa que debet solvi pro factis secutis pro dicta
ambaxata et que erit neccessaria imposterum solvi debeat per cameram
frumenti cum condictione quod havere quod portabitur secundum
gratiam domini pape nobis factam solvat et restituat camere id quod
erit acceptum cum prode, secundum quod fuerit ordinatum, et
sapientes ad hoc electi debeant dare istum ordinem quantum et
quomodo solvi debeat, et cum eo venietur ad istud consilium ad
difiniendum quod fuerit neccesse. Et si consilium vel capitulare et
cetera.
Omnes de parte
339
Autorizzazione a Tagano de Vilandres a estrarre da Venezia 60 scudi con il
suo stemma dipinto.
Capta
✠ Quod complaceatur domino Tagano de Vilandres, qui de hoc
per litteras suas nobis supplicavit, quod pro custodia et frunitione
castrorum suorum, que habet et tenet in terra Theotonica, possit
extrahi facere de Veneciis pavesios sexaginta pictos ad suam
armaturam et conduci facere ad loca sua predicta, solvendo de eis
datium solitum nostri comunis.
340
Convocazione del consiglio su richiesta degli auditori.
Capta
✠ Quod ad peticionem auditorum vocetur istud consilium die
lune proximo post nonam sub penna soldorum X, et legetur consilium.
341
Disposizioni al capitano del Golfo di tentare di risolvere gli incidenti occorsi
tra gli abitanti di Ragusa e quelli di Durazzo.
Kohl 926
1344, AGOSTO 169
Capta
✠ Quod scribatur nostro capitaneo Culfi de novitate quam nobis
scribunt comes et homines Ragusii, eis facta per homines Durachii, et
quod superinde procuret et operetur omne bonum quod poterit cum
honore nostro pro ccessacione dicte novitatis et restitucione ablatorum
et liberacione personarum.
Omnes de parte
342
Decisione di scrivere al papa e ai cardinali a favore dell’abate di San Nicolò di
Lido.
Capta
Quod1 possit scribi domino pape et cardinalibus in favorem et
recomendationem abbatis Sancti Nicolay de Litore secundum quod
domino et consiliariis videbitur.
1
segue scribatur depennato
343
Proroga del termine di partenza delle galee di Cipro.
Kohl 927
Capta
✠ Quod ellongetur terminus recedendi galeis Cipri usque ad
diem quartum mensis septembris, sicut erat in kallendis dicti mensis,
cum condicione quod, si non recederent in dicto termino, incurant
pennam ordinatam soldorum XL grossorum pro qualibet galea non
circata pro prima die qua steterint ultra terminum et inde inantea
incurrant penam ducatorum centum pro qualibet galea non circhata et
pro qualibet die qua steterint plus. Et non possit eis fieri ulla elongatio
termini nec de pennis fieri eis ulla gratia sub pena librarum centum pro
quolibet consiliario et quolibet1 capite vel quolibet alio ponente partem
in contrarium.
Non sinceri 1
de non 20
de parte 55
1
segue ponente depennato
170 SENATO MISTI, REG. XXII
|44r|
die XVIIII augusti
344-359
A seguito della grazia ottenuta dal papa in merito al commercio con
Alessandria, proroga del termine fissato agli speciali savi e decisione di
nominare un nunzio da inviare al soldano e istruzioni a lui impartite; con una
proposta non approvata.
<344> Capta
✠ Quod terminus sapientum ellectorum super litteris que
venerunt de curia continentes de gratia obtenta a domino papa et
cetera, qui erat hodie, ellongetur in statu in quo est usque ad diem
sabbati de mane proximum, quo die et hora vocetur istud consilium
sub pena soldorum
|44v|
a
Die XXIII augusti, 1344, indicione XII
<346>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Et debeat dictus nuntius habere pro sua provisione libras CCC
pro IIIIor mensibus, et si plus steterit, habeat libras L in mense et
teneatur habere et secum conducere unum presbiterum notarium, qui
habeat soldos XL grossorum pro dicto tempore quatuor mensium et
abinde recipiat salarium per ratam, quatuor famulos inductos, inter
quos sit unus cochus, et possit expendere soldos IIIIor grossorum in die
in expensis oris et teneatur respondere altera die qua fuerit electus et
non possit refutare sub penna soldorum XX grossorum. Verum dicti
172 SENATO MISTI, REG. XXII
famuli hic non debeant ponere vestes suas nisi quando fuerint in
partibus illis.
Non 2
non sinceri 5
<347>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Debeat quoque dictus nuntius ire cum presentibus galeis Cipri
usque in Candidam et ibi in Candida confferre debeat cum ducha et
consiliariis nostris Crete super modo et via transitus sui in
Alexandriam, et si reperiri non posset navigium aliquod cum quo
dictus nuntius illuc secure et comode posset accedere, tunc pro transitu
dicti nuntii armari debeat in Candida de pecunia nostri comunis
Veneciarum per dictos ducham et consiliarios Crete lignum unum seu
galea1 de remis LX usque centum, prout eis melius videbitur, quanto
velotius facere poterunt. Et sic scribatur dictis duche et et consiliariis
eius quod sint cum dicto nuntio nostro et ei dent suum auxilium,
consilium et favorem et exequantur in hoc nostrum mandatum, sicut
pro honore nostro et suo et expedictione dicti nostri nuncii viderint
expedire et eorum fidelitas et sollicitudo possint merito commendari.
Quod quidem lignum seu galea conducat nuncium nostrum predictum
in Alexandriam, cui committatur quod, quando erit ibi, informet se
cum miro et aliis, cum quibus melius poterit et sibi videbitur, et habita
informatione procedat, eundo cum omni solicitudine ad dictum
soldanum et sibi dicat et exponat ambaxatam et que sibi fuerint
commissa. Et si per ea que habuerit a dicto soldano crediderit se posse
expedire ab eo usque ad unum mensem tunc proximum et aliquos dies
ultra dictum mensem, tunc sollicite significet dicto ligno seu galee quod
ipsum ibi debeat expectare. Si vero non crederet ullatenus posse se
expedire ad terminum antedictum, similiter denotet dicto ligno seu
galee quod in Candidam debeat remeare, per quod seu quam scribat
nobis sollicite quecumque fecerit et habuerit et posse obtinere
speraverit per eius litteras speciales. Et si ad dictum terminum erit
totaliter expedictus, debeat cum dicto ligno vel galea usque Mothonum
remeare et inde vel cum galeis mercatorum vel Culfi seu aliis navigiis,
prout ei videbitur, debeat quam cito poterit Venecias remeare,
remittendo statim ipsum lignum vel galeam Candidam cum applicuerit
Mothonum. Et si accideret quod non posset se expedire et esset pro
invernando in partibus illis, eo casu debeat esse, donec fuerit in
partibus illis, loco consulis nostri et offitium consulatus cum salario2 et
1344, AGOSTO 173
|45r|
1344, die XXIII augusti
<348>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Et ut havere aliquod non defferratur in Alexandriam,
comittatur dicto nuntio et scribatur duche et consiliariis Crete quod
debeant diligenter inquirere, circare et examinare quod mercator seu
aliqua alia persona non vadat et quod alique merces et havere non
portentur in Alexandriam nec inde reducantur cum ligno seu galea
cum quo vel qua ibit nuntius antedictus sub penna librarum L pro
centenario, habendo inde talem partem qualem haberent officiales
nostri dehinc quibus fieret denuntiatio de predictis.
Non 3
non sinceri 6
<349>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Inhibeatur quoque dicto nuntio quod non possit portare,
facere nec fieri facere per se vel alium seu alios nomine suo aliquo modo
vel ingenio mercationes nec in çois nec aliquibus aliis rebus in tota ista
legatione salvo pro nostro comuni.
Non 1
non sinceri 3
174 SENATO MISTI, REG. XXII
<350>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Et quando dictus nuntius erit coram presentia dicti soldani, facta
sibi prius ex parte nostre dominationis reverentia et salutatione decenti
et honorabili, cum illis verbis amoris, dilectionis et amicitie et de
magnifico statu potentie et glorie sue que sibi pro honore nostro et bono
negotiorum utilia videbuntur sibi exponat et dicat quod excelsam
dominationem suam, quam Deus augeat et conservet, scire credimus
qualiter nos et predecessores nostri ad serenissimum et magnificum
dominum Melechneser patrem suum quondam soldanum et ad ipsum
semper gessimus, gerimus et habere intendimus reverentiam, amorem
et dilectionem specialem et pro tanto, intellecto de laudabili et gloriosa
fama sua et laudabilibus operibus suis nec non intima dilectione quam
gerit et habet erga mercatores conversantes in partibus regni sui1, quos
prosequitur graciis et favoribus opportunis, deliberavimus velle quod
nostri mercatores et gentes in Alexandria et aliis terris et partibus regni
sui cum havere et mercimoniis eorundem, sicut soliti erant temporibus
retroactis, uti debeant et conversari, cum omni tamen honore excellentie
sue et proficuo et utilitate comercli et doane sue, propter quod, ut ab
excelsa dominatione sua habere possimus pacta et privilegia, sicut a
domino patre suo soldano et aliis soldanis predecessoribus suis nobis et
nostris hactenus concessa fuerunt, per que usi sunt homines nostri
Veneciarum cum personis, mercationibus et rebus suis conversari in
partibus suis ad utriusque partis comodum et profectum, providimus
dictum nostrum nuntium ad suam excellentiam cum illa ampliori fidutia
qua possumus destinare ad requirendum et deprecandum eam instanter
quatenus sibi placeat et dignetur pacta et privilegia predicta, habita et
obtenta ut supra dicitur, concedere, renovare et dare nobis, per que nostri
ad partes regni sui accedentes sint salvi, liberi et securi et possint in terris
potentie sue uti et conversari cum rebus et mercimoniis eorundem,
quodque per suas literas |45v|2 et scripta mandet, faciat, precipiat et
ordinet quod que continebuntur in pactis ipsis debeant per suos et a suis
inviolabiliter observari.
1
segue deliberavimus velle depennato 2
1344, die XXIII augusti 12e indicionis sul
margine superiore al centro
<351>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Ceterum exponat et dicat quod, sicut scire potest clarius
1344, AGOSTO 175
<352>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Et debeat dictus nuntius sollicite procurare tam apud dictum
soldanum quam alios quoscumque, sicut ei melius videbitur, quod
datia seu dricta que solvuntur ad presens minuantur et pacta nobis
concedantur secundum notas et additiones factas et positas penes
capitula pactorum concessorum per dictum patrem suum dominum
Melechneser domino Guidoni de Canali quondam ambaxatori ad eum,
que et quas secum portet in scriptis; que et quas si poterit obtinere,
faciat inde fieri duo privilegia sigillata seu signata suo alto sigillo seu
signo, quorum unum secum in sua reversione Venecias defferrat et
aliud ibidem in manus nostri consulis relinquat; si vero dicta duo
privilegia habere non posset, tunc illud quod habebit faciat transactare,
quod transuptum secum, ut dicitur, conducat, autenticum vero
dimittat.
<353>
] Omnes sapientes
Capta
Et si, quando facto per dictum nostrum nuntium posse suum de
obtinendo predicta secundum nostram intentionem, ut supra dicitur,
ea obtinere non posset, procuret et sollicitet de obtinendo partem
eorum cum omni avantagio nostro vel id melius quod poterit
superinde. Et si finaliter avantagium aliquod in facto solutionum
176 SENATO MISTI, REG. XXII
|46r|
1344, die XXIII augusti 12e indicionis
<354>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Et debeat dictus nuncius, quando erit in partibus illis, scire,
investigare et etiam se informare quid et quantum solvitur de mercibus
et havere que et quod extrahuntur inde; qua notitia habita procuret de
minuendo dicta datia et obtinendo omne et totum illud avantagium
quod poterit superinde.
<355> Capta
✠ Et ut dictus1 soldanus in facto dim^i&nutionum dictarum
doanarum mercium que ponderantur et non ponderantur et similiter
de auro et argento libentius nostris intentionibus complacere
disponatur, committatur dicto nuntio quod debeat se informare quid et
quantum solvitur in Adalapo, Damasco, Emano et aliis partibus Syrie
de mercimoniis que conducuntur ibidem et etiam inde extrahuntur et,
si habuerit quod minora datia solvantur in dictis partibus quam in
Alexandria, faciat inde notitiam dicto soldano et obtineat totum illud
avantagium quod poterit.
1
d su n
<356>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Et ut detur curssus mercimoniis, committatur dicto nuntio
quod roget dictum soldanum instanter et det operam penes ipsum
quod mercimonia fiant et curssum habeant in Alexandria sicut fiebant
et habebant temporibus elapsis.
1344, AGOSTO 177
<357>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Et si erit in concordia dictus noster nuntius cum dicto soldano,
requirat et1 det operam penes ipsum soldanum quod cecha deremorum
reducatur in Alexandriam et recipiantur dicti deremi in solutione
mercationum, ostendendo sibi utilitatem suam et comoditatem suorum.
1
e su d
<358> Capta
✠ Comittatur quoque dicto nuntio quod roget dictum soldanum
quod de suo balssamo nobis debeat exhibere.
<359> Capta
✠ Et si sciret quod dictus soldanus haberet aliquos nostros
Venetos carceratos, roget eum parte nostra quod nostris precibus ipsos
faciat liberari.
Capta
✠ Cum factum ambaxate mittende ad soldanum requirat celerem
expeditionem pro reccessu galearum,
vadit pars quod electio dicti nuncii fiat in maiori consilio sicut fiunt
alie electiones cum omnibus et singulis provisionibus et condicionibus
ordinatis et captis in consilio rogatorum et XL. Et si consilium et cetera.
|46v|
1344, die 28 mensis augusti, 12e indictionis
361-368
A seguito dell’ambasciata dei conti Paolo e Maladino in merito agli incidenti
occorsi in Slavonia, risposte all’ambasciatore, fra’ Gregorio, e istruzioni ai
conti veneziani; con due proposte non approvate.
Kohl 928
<361>
] Ser Iustinianus Iustiniano, ser Iohannes Fuscareno et ser Nicolaus
Barbadico sapientes
Capta
✠ Audito fratre Gregorio ambaxatore comittum Pauli et
178 SENATO MISTI, REG. XXII
<362>
] Ser Iustinianus Iustiniano et ser Nicolaus Barbarico, non ente in
conscientia ser Iohanne Fuscareno
Capta
✠ Et dicto ambaxatori respondeatur ad id quod oretenus post
datam eius ambaxatam in scriptis explicavit, videlicet quod, si comes
Maladinus in Scardona asidiaretur, si1 eidem contuleremus auxilium
et favorem, quod, si ad tantum perveniret, quod Deus avertat2, quod
cum aliquo pactum minime tractet, sed curet nobis solicite denotare,
eo quia curabimus providere sicut pro eius utili et conservatione
viderimus opportere cum honore nostro et bono nostrorum
fidelium.
De non 15
alii de parte
1
parola superflua 2
d abrasa tra a e v
<363>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Ad secundum capitulum, per quod petit arma, dicatur quod
arma equestria non habemus, sed si volet pedestria pro hominibus XL,
sibi complacebimus, dando pleçariam, sicut continet ambaxata.
<364>
] Dominus, consiliarii et unus capitum
Capta
✠ Super tercio capitulo, per quod petit quod dare vellimus
pignoram super Minosclavum, qui homines comitis Maladini1
derobavit et cetera, dicatur et respondeatur quod dictum factum nobis
incognitum est et quod in ipso faciemus examinacione^m& et
1344, AGOSTO 179
] Omnes sapientes
Super dicto capitulo volunt quod respondeatur quod non videtur
nobis quod rationabiliter1 const^r&ingere possimus civitates nostras ad
pignoram dandam supra aliquem; quod si de iure fieri posset, libenter
ob eius amorem id egissemus.
De parte 29
non sinceri 3
1
segue ipsam depennato
<365>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Ad quartum et ultimum capitulum, per quod petit quod
proditores examinentur per aliquem rectorum nostrorum et cetera,
respondeatur quod comes Maladinus ipsos mallefactores habet in
manibus suis et quod de ipsis et de dicto facto, cum sibi spectet, faciat
velle suum.
De non 6
non sinceri 3
<366>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Et comittibus nostris Sibenici, Spalati et Tragurii scribatur
quod ad requisicionem comitum predictorum, scilicet Pauli et
Maladini, debeant eis dare consilium, auxilium et favorem in eo quod
comode et apte fieri poterit cum honore nostro, conservacione sua et
nostrorum fidelium deinde, omnia ordinate1 agendo cum consiliis suis,
et nobis seppe ac continue rescribentur quecumque contingerint et
senserint evenire.
De non 1
non sinceri 0
de parte reliqui
1
e su a
180 SENATO MISTI, REG. XXII
|47r|
1344, die 28 augusti
<367>
] Omnes predicti sapientes
Capta
✠ Et comiti Iadre ser Marco Cornario scribatur1, eius
provisionem et sollicitudinem merito commendando2 de novis nobis
significatis et quod occurencia nobis debeat denotare. Et ad factum
quod tangit in literis suis de matrimonio quod tractatur inter3 comites
quos nominavit dicatur et scribatur quod in hoc permittat ipsos
comites agere sicut vollunt, cum nobis non appareat quod in hoc
comode nos impedire possimus.
Omnes de parte
1
segue et depennato 2
o su as 3
corretto da in
<368>
] Tria capita de XL
Capta
✠ Et quam cicius fieri potest mittatur una de banderiis nostris que
sunt in Istria Nonam pro custodia civitatis None et scribatur comitibus,
comunitatibus et consiliis Arbi et Cresi et Auseri quod ad
requisicionem comitis None debeant eis dare consilium et favorem
usque ad sumam XXV hominum pro unoquoque comite, denotando
hoc comiti None, videlicet quomodo ordinavimus predictum auxilium
ad sui requisicionem sibi dari, sed ipsum auxilium non requirat nisi
manifeste eo egebit.
De parte 52
Omnes sapientes
Volunt partem predictam, nichil dicendo de banderia supradicta.
De parte 33
non sinceri 7
369
Assegnazione di 200 lire di piccoli al signore di Castiglione, moglie e figli.
Capta.
✠ Quod domino de Castignono, uxori et filio suo, qui tempore
gu^e&rre ^se& obtulerunt et dederunt in forcia nostri comunis et
receperunt gentem nostram, dentur in remunerationem predictorum
1344, AGOSTO 181
370
Assegnazione di 25 ducati ciascuno ai notai Amadeo e Benintendi, appena
ritornati dalla curia Romana in Avignone con le lettere pontificie.
Kohl 929
Capta
✠ Quod Amadeo et Benentendi notariis curie, qui nuper de
Romana curia reddierunt cum litteris papalibus, provideatur de bonis
nostri comunis de ducatis XXV pro quolibet pro vestibus.
371
Convocazione del consiglio su richiesta degli avogadori di Comun.
Capta
✠ Quod consilium rogatorum vocetur die lune post nonam ad
pecticionem advocatorum comunis sub pena soldorum XX.
Capta
✠ Quod Mideus frater quondam mercenarii et baccalar(ii) de
Monteviridi de Firmo, quem recommendavit nobis capitaneus noster
de Monteferetro et per alios etiam commendatur, sit connestabilis ad
equum in Iustinopoli loco unius illorum connestabilium qui fuerunt
cassati per istud consilium cum soldo et conditionibus aliorum.
373
Decisioni in merito al rientro a Venezia di quattro compagnie a cavallo già di
stanza presso il castello di Mimiano.
Kohl 930
182 SENATO MISTI, REG. XXII
Capta
✠ Quod scribatur capitaneo nostro Paysnatici et gubernatori
quod, habendo quod castrum Mimiani sit ruinatum secundum pacem,
dent licenciam duabus banderiis domini Ubertini et illis duabus domini
Mastini redeundi Venecias et mittatur pro eis navigium1, et cum dicti
equites indigeant peccunia, quia pagas suas non receperunt,
subveniatur eis, scilicet connestabilibus, recipiendo aliquod scriptum
ab eis, et dehinc providebitur postmodum sicut videbitur.
1
in interlinea con segno di richiamo
374
Autorizzazione al prete Giacomo Deolay di Santa Maria Formosa e a un
milanese, diretti a Rodi per la crociata, a viaggiare sulle navi dirette a Cipro
per svernare.
Capta
✠ Quod presbiter Iacobus Deolay Sancte Marie Formose, qui
vadit Rodum pro passagio contra Turchos, possit levari et conduci cum
equis suis ad dictum locum cum navibus recedentibus cum ordine
invernandi et quidam alius de Mediolano, qui similiter illuc vadit,
possit levari cum suis equis. Et si consilium et cetera. Et dicta navigia
licite possint levare eos.
|47v|
Die ultimo augusti
375
Autorizzazione a Marco Gradenigo, che va rettore a Sitia, a far trasportare i
suoi cavalli sulle navi che vanno a Cipro per svernare.
Capta
✠ Quod fiat gratia nobili viro Marco Gradonico ituro rectori
Sithie quod equos suos quos habet pro regimine possit mittere cum
navigiis ituris in Ciprum ad invernandum, sicut alias extitit concessum,
et navigia ipsa possint eos levare. Et si consilium et cetera.
<376>
] Ser Iustinianus Iustiniano, ser Iohannes Fuscareno et ser Nicolaus
Barbadico
Capta
✠ Cum honori dominacionis nostre spectet vigilare circha ea que
subditorum suorum statum respiciant et acrescant ac procul fugare quod
valeat contrarium generare, idcircho auditis et intellectis literis rectorum
nostrorum Sclavonie et novis habitis de Ungarorum adventu, consulunt
concorditer sapientes quod in nomine Domini elligantur in isto consilio
per IIIIor manus electionum tres provisores solepnes, qui ire debeant ad
partes Sclavonie, incipiendo a Nona, secundo Iadram, de inde
Sibenicum, Spalatum et Tragurium, et accipi possint de omni loco,
exceptis procuratoribus Sancti Marci et1 patronis arsenatus, comendando
ex parte nostra providenciam et sollicitudinem nostrorum comittum
quam egerunt in scribendo nobis nova et in mittendo exploratores pro
inquisicione ipsorum; et ortent fideles nostros civitatum ipsarum quod
in fidelitate nostra, que senper ipsorum statum erexit, constantes manere
vellint et de Ungarorum adventu ad partes maritimas minime dubitare
cum hiis ^verbis& et aliis que sibi utilia apparebunt.
1
in interlinea con segno di richiamo
<377>
] Omnes predicti
Capta
✠ Quo peracto dent operam efficacem de loquendo cum comitibus
de Banichis et Iohanne quondam Nelipcii et omnibus aliis cum1 quibus
dictis nostris provisoribus appareret et ortando eos, premisso primo
decenti salutacionis eloquio, quod pro ipsorum conservacione et statu
constanter manere vellint in suo proposito iam incepto et procurent
quod, si uniti non essent, insimul uniantur, et si unitatem fecissent2,
laudent et ortent quod in ea manere vellint, habentibus tamen ipsis curam
bonam et vigillem, ne ipsorum fortilicie ad Ungarorum manus valeant
pervenire, ac etiam exponant quomodo pro ipsorum statu pacifico et
tranquilo dominacio ^eos& in suos provisores destinare curavit et ut
viderent quod neccessarium foret pro resistendo Ungaris antedictis. Et
si eveniret quod cum predictorum aliquo esse non possent, procurent
cum effectu predictorum verborum eos cum quibus esse non poterunt3
per suas literas visitare, rescribentes nobis quecumque fecerint et facere
speraverint in premissis et suum consilium superinde.
1
in interlinea con segno di richiamo 2
nt su m 3
nt su m
184 SENATO MISTI, REG. XXII
<378>
] Omnes predicti
Capta
✠ Habere quoque debeant dicti provisores de salario libras CC
pro quolibet in primis du^o&bus mensibus et abinde inantea libras L
pro mense et vadant cum expensis et familia cum quibus iverunt ser
Nicolaus Pissani et ser Nicolaus de Priolis et renunciare non possint
sub pena librarum L pro quolibet et teneantur respondere alia die qua
fuerint electi et ire ad beneplacitum dominacionis.
<380>
] Predicti sapientes
Capta
✠ Item ordinetur quod, quando galee mercatorum de Venetiis
reccedent, se terris nostris Sclavonie debeant demo^n&strare pro
confortacione ipsarum et simile faciant ligna Culfi.
De non 3
non sinceri 1
1344, AGOSTO 185
381
Autorizzazione a Bertuccio Minoto a viaggiare sulle galee del Golfo sino in
Calabria.
Capta
✠ Quod fiat gratia nobili viro Bertucio Minoto quod ire possit
cum galeis Culfi desendendo in partibus Calabrie, ubi magis comode
poterit sine incomodo galearum ipsarum.
Omnes de parte
383
Decisione di raccomandare al cardinale Gocius la supplica del monastero
veneziano di Santa Maria delle Vergini, andata smarrita in Curia e rifatta da
Napoleone (da Pontremoli).
Capta
✠ Cum pridie, quando nostri ambaxatores iverunt ad curiam,
fuerit eis commissum quoddam negocium monialium Sancte Marie de
Virginibus super confirmatione privilegiorum suorum et ipsi
porrexerint superinde quandam supplicationem domino pape, que
nunc videtur ammissa,
vadit pars quod scribatur domino Gocio cardinali quod
supplicationem ipsam, quam refici faciet Neapoleo procurator noster
in curia, qui habet informationes et scripturas, iterato porrigere
dignetur et ad eam complendam dare suum auxilium et favorem. Et si
consilium et cetera.
|48v|
1344
Ultimo1 augusti
1
segue iulii depennato
384
Disposizioni per l’armo immediato di alcune galere a Venezia e a Ragusa
(Dubrovnik).
Kohl 932
Capta
✠ Quod ponatur statim1 banchum hic et ad Sanctam Elenam, ubi
videbitur melius, pro una galea armanda sollicite, dando soldum usque
ad libras XII, et accipiantur homines quot haberi poterunt, et pro una
galea et ultra unam galeam quot haberi poterunt et mittatur statim una
barcha Ragusium sine querendo istas res minutas ad armandum unam
aliam galeam, de hoc sollicitando comitem nostrum Ragusii, quantum
poterit, ut sit sollicitus reperire homines, dando de soldo usque ad
libras X et accipiendo inde comitum et alias honorificentias; et
expediatur ita quod recedant hinc cum galeis mercatorum. Et galea
cum qua iverunt nostri ambaxatores ad Tanam debeat hobedire dicto
capitaneo et ire cum eo, si invenerit, et augeatur soldus comitorum et
aliarum honorificentiarum et dehinc et de Ragusio per rationem, sicut
augmentatus est soldus vogeriorum.
1344, SETTEMBRE 187
De non 1
non sinceri 2
omnes alii de parte
1
segue h depennato
Capta
✠ Quod ser Piçolus, qui fuit vicarius domini Petri Baduario in
Riparia, et Paulus de Baxello de ipsa Riparia, qui sunt hic, qui dicuntur
scire de hiis que dicuntur contra dictum ser Petrum Baduario de
commissis in dicta Riparia, debeant detineri et examinari, et cum eo
quod habebitur venietur huc et fiet sicut videbitur.
Non 13
non sinceri 8
43 de parte
386-388
Concessioni di cittadinanza a persone munite dei requisiti richiesti.
<386> Capta
✠ Quod Colucio de Ventura de Firmo fiat privilegium
citadinancie de annis quindecim secundum usum, cum provisores
comunis plenas probationes ab eo receperint de habitatione predicta.
<387> Capta
✠ Quod Nicolao filio magistri Raymondi margaritarii Sancti
Iuliani fiat privilegium de annis XVIII secundum usum, cum ipse plene
probaverit coram provisoribus habitacionem predictam et nationem.
<388> Capta
✠ Quod Iohanni de Cavadura strazarolo, qui fuit de Riparia, de
contracta Sancti Iuliani fiat privilegium de annis XXV secundum
usum, cum ipse plene probaverit coram provisoribus habitacionem
prefatam.
188 SENATO MISTI, REG. XXII
Capta
✠ Quod presbiter Dominicus notarius dominorum
procuratorum Sancti Marci ire debeat cum nobili viro Nicolao Geno
ituro nuncio nostro in Alexandriam cum condictione quod in redditu1
suo debeat esse et permanere in dicto offitio, ut nunc est. Et si
consilium vel capitulare est contra et cetera.
1
segue vestro depennato
390
Istruzioni al capitano del Golfo circa l’armo della galea di Ragusa e la
sicurezza del Golfo.
Kohl 933
Capta
✠ Quod scribatur capitaneo nostro Culphi quod, expeditis pagis
hominum galearum et aliis opportunis pro ipsis galeis, vadat Ragusium
et ibi sollicitet expeditionem galee que debet ibi armari, eundo usque
ad Sasnum pro securitate nostrorum navigiorum et stando in partibus
Culfi, quousque mittemus ei galeam, cum alia galea Raguxii.
|49r|
1344
Die IIIIoseptembris
391
Disposizioni riguardo all’invio di un nunzio a Tripoli di Barberia da parte dei
mercanti interessati al recupero delle navi, delle persone e dei beni catturati
dalle galee provenzali.
✠ Cum1 illi quorum sunt naves que fuerunt capte per galeas
Provincialium velint mittere suum nuncium ad partes Tripoli ad
procurandum recuperationem navium, hominum et bonorum, qui
nuncius ibit cum galeis nostris usque in Siciliam, unde transibit in
Barbariam,
vadit pars quod fiant ei littere opportune et quod de eo quod
recuperabitur solvantur expense que fient per mercatores in facto
predicto, et si vellent mittere peccuniam cum galeis predictis pro
rescato, debeat recipi et portari per ipsas galeas.
1
precede quod d depennato
1344, SETTEMBRE 189
392
Prove dei patroni delle galee di Cipro.
Kohl 934
393-394
In merito al caso di Pietro Badoer, già podestà della Riviera bresciana del
Garda, decisione di costituire un apposito collegio per l’interrogatorio dei due
arrestati (Pizolo da Bologna e Paolo Boselli) e convocazione straordinaria del
senato.
<393> Capta
✠ Quod ordinetur collegium secundum usum quod habeat
libertatem pro maiori parte retinendi, examinandi et tormentandi istos
duos, scilicet Peçolum de Bononia et Paulum de Boxellis, captos pro
facto ser Petri Baduario olim potestatis Riparie Brixiensis, ut audistis,
pro habenda plenius veritate dicti facti; et cum eo quod habebitur et
invenietur ^venietur& huc et fiet sicut videbitur, et statim capta parte
collegium congregetur et sint super examinatione fienda.
67
de non 8
non sinceri 7
<394> Capta
✠ Cum captum sit de faciendo collegium et propter recessum ser
Petri Baduario cum galeis Cipri sit neccessarium expedire factum, si
fieri poterit,
vadit pars quod die lune proximo post nonam vocetur istud
consilium sub pena soldorum XX; verum si propter testes quos dictus
ser Petrus vellet producere expeditio fieri non posset, quod precipiatur
dicto ser Petro quod dimittat commissionem ad plenum respondendi
et parendi nostris mandatis sicut esset presens, vel si hoc nollet, quod
remaneat de eundo cum galeis, non preiudicando sibi in aliquo in facto
regiminis pro isto remanere. Et si consilium et cetera.
|49v|
Die VI septembris XIIIe indicionis, 1344
395
Ordine ai patroni delle galee di Cipro di caricare il biscotto per le galee del
Golfo e consegnarlo a quel capitano, come si erano impegnati a fare ed ora,
invece, ricusano.
Capta
✠ Cum patroni galearum Cipri promiserint recipere biscotum
nostri comunis pro nostris galeis Culfi et nunc se recusent,
vadit pars quod precipiatur eis et cuilibet eorum quod sub penna
librarum VC pro quolibet patronorum debeant recipere dictum
biscotum et dare capitaneo nostro, ubi eum invenirent, quam penam
officiales de cataveris exigere teneantur et habeant tercium dicte pene,
et capitaneus galearum Cipri dictum biscotum dividere teneatur per
suas galeas.
<396> Capta
✠ Si per ea que dicta et lecta sunt contra ser Petrum Baduario olim
potestatem Riparie Brixiensis lacus Garde videtur vobis quod
procedatur contra eum
60
vel non 15
non sinceri 22
1344, SETTEMBRE 191
<397>
] Dominus, ser Hermolaus Zane consiliarius et omnia capita de XL
Capta
✠ Quod iste ser Petrus privetur regimine Choroni et Mothoni ad
quod presencialiter est iturus et quod tempore quo stare debebat in
dicto regimine, quod erat de duobus annis, non possit habere aliquod
officium vel regimen pro comuni Venetiarum intus1 nec extra et quod
statim solvat ducatos C.
1
intrus nel testo
] Advocatores comunis
Quod iste ser Petrus solvat ducatos IIIIC auri.
7
|50r|
o
Die XIII septembris, 1344
398
Autorizzazione alle persone al seguito della sorella del re di Sicilia,
attualmente a Venezia, a compiere il viaggio di rientro sulla galea veneziana
in partenza.
Capta
✠ Quod XIIe persone de familia sororis domini regis Sicilie, que
est Veneciis, possint reddire in Siciliam cum presenti galea nostra cum
modicis arnesiis suis.
399
Ordine al capitano del Golfo di inviare una o due galee a Ragusa per prelevare
Giovanni Gradenigo che va castellano a Corone, e condurlo alla sua sede.
Capta
✠ Quod scribatur capitaneo Culfi quod in suo redditu de partibus
Sicilie mittat unam vel duas galeas, sicut sibi videbitur, Ragusium ad
levandum ser Iohannem Gradonico castellanum Coroni et
conducendum eum ad suum regimen.
192 SENATO MISTI, REG. XXII
400
Ordini relativi alla galea della Tana.
Capta
✠ Quod scribatur ser Raynerio de Musto pagatori, qui est
Parencii, quod faciat pagam hominibus galee Tane, qui sunt Parencii,
per illud tempus quod videbitur domino, consiliariis et capitibus vel
maiori parti et expedicta vadat galea ad nostrum capitaneum Culfi et
sibi obediat, ut ordinatum est.
Non 17
non sinceri 2
de parte 39
Capta
✠ Quod committatur provisoribus Sclavonie quod lignum
riparie, cum quo1 vadunt, visitatis prius per eos nostris terris Sclavonie,
ad quas vadunt, remittant ad nos cum novis et condictionibus ipsarum
partium, quod veniet Caprulas et inde mittat nobis litteras. Et si, non
existente ligno nostro in ipsis partibus, indigerent ligno aliquo pro
eundo de terra in terram vel alio servicio vel occasione nostri comunis,
habeant libertatem precipiendi nostris terris Sibenici, Tragurii et
Spalati quod arment unum de suis lignis, cum quelibet ipsarum
terrarum habeat lignum sufficiens pro nostro servicio.
402
Autorizzazione al conte di Spalato, Giovanni Dandolo, a compiere il viaggio
di rientro sino a Caorle sul medesimo legno su cui arriverà il suo successore,
Stefano Contarini.
Kohl 935
Capta
✠ Quod concedatur nobili viro Iohanni Dandulo comiti Spalati
1344, OTTOBRE 193
Capta
✠ Quod concedatur nobili viro Benedicto de Musto de nostro
mandato capitaneo ad Pontem Plavis quod pro suis negociis que hic
habet in Veneciis expedire, que absque sua presencia possent sustinere
deffectum, ut exponit, posse1 venire et stare Veneciis per octo dies.
1
così nel registro
406
Per delega del Maggior Consiglio e Quarantia, decisione di eleggere tre savi
sulle questioni concernenti l’ufficio dei consoli dei mercanti.
Capta
✠ Cum captum sit in consilio de XL et maiori consilio quod1
consilium rogatorum et XL habeat libertatem de eligendo sapientes et
providendo et firmando totum id quod sibi videbitur super facto officii
consulum mercatorum tam extimationum navium et navigiorum et
stimarum quam super facto mercatorum et mercationum et super omni
eo quod videretur bonum pro dicto officio,
vadit pars quod eligantur tres sapientes qui debeant super
predictis et in predictis examinare diligenter et consulere id quod sibi
videbitur utile in omnibus pro dicto officio et faciant poni in scriptis
suum consilium, cum quo erimus hic et fiet sicut videbitur, et quilibet
possit ponere partem et expediant se usque per totum presentem
mensem et vocetur consilium sub pena soldorum decem et possint
accipi de omni loco, exceptis procuratoribus et patronis, et de aliis non
possint accipi ultra unum pro officio.
407
Autorizzazione a Giovanni Gradenigo, che va castellano a Corone e Modone,
a viaggiare su un legno della riviera d’Istria sino a Ragusa, quindi su una delle
galee del Golfo.
Capta
✠ Quod concedatur ser Iohanni Gradonico ituro castellano
Coroni et Mothoni quod cum ligno nostro riparie Istrie conducatur
cum sua familia et levibus arnesiis usque Ragusium et scribatur ser
Nicolao Pisani capitaneo Culfi quod mittat unam de suis galeis, que
levet et conducat dictum ser Iohannem et familiam suam et arnesias ad
regimen suum, non sinistrando propterea armatam.
408
Autorizzazione a Filippo da Molin, conte di Pola, a far rientrare la moglie su
di un legno o altra imbarcazione della riviera d’Istria sino a Chioggia o
Venezia.
Capta
✠ Quod concedatur nobili viro Philipo de Molino comiti Pole
quod, cum habeat neccesse mittere Venecias uxorem suam, quod cum
ligno riparie vel una ex barchis riparie possit conduci ipsa eius uxor
Clugiam vel Venecias cum sua familia.
|51r|
Die quarto octubris
409
Esonero di Andrea Michiel dall’incarico di savio circa i confini con Padova e
decisione di eleggere un altro al suo posto.
Kohl 937
Capta
✠ Quod ser Andreas Michael comes Arbensis, qui erat sapiens
super facto confinium inter nos et comune Padue, cum sit in proximo
iturus ad regimen suum et propterea non possit ad hoc attendere,
absolvatur a dicto facto, cum de hoc sit contentus, et eligatur alius loco
eius. Et si consilium et cetera.
410
Proroga del termine assegnato agli avogadori di comun per dirimere le
questioni ereditarie intercorrenti tra i da Camino.
Capta
✠ Quod elongetur terminus de facto dominarum de Camino
196 SENATO MISTI, REG. XXII
Ellecti sapientes:
ser Nicolaus Liono
ser Andreas Superancio et
ser Andreas Contareno frater ser Stefani pro predictis
1344, OTTOBRE 197
|51v|
1344, die XI octubris
412
Ordine al capitano del Golfo di far rientrare a Venezia una o due delle sue
galee, purché non abbia notizia di particolare rischio di corsari.
Capta
✠ Cum fuerint addite II galee capitaneo Culfi per viam quam
faciebat in Sicilia pro securitate nostrarum navium, ita quod habet octo
galeas, que essent superflue non habendo talia nova que requirerent
plures galeas,
vadit pars quod scribatur dicto nostro capitaneo Culfi quod in
redditu suo de Sicilia mittat duas de suis galeis que compleverint suum
terminum Venecias, verum si haberet talia nova cursariorum per que
videret neccessarium retinere eas vel unam earum, faciat inde sicut ei
videbitur, remittendo unum de supracomitis qui compleverint per
concordium vel per texeram cum galeis vel galea quas vel quam
mitteret.
413
Decisione di pagare a Marino Grimani, già governatore in Istria, un solo mese
di salario, data la conclusione anticipata del suo mandato.
Kohl 938
Capta
✠ Quod satisfiat ser Marino Grimani, qui fuit gubernator in
Istria, dando sibi salarium suum de uno mense, remittendo alium
mensem, sicut est factum soldatis nostris ab equo qui reccesserunt
remissa firma, cum dictus ser Marinus pro nostro mandato rediverit
Venecias, quod fuit ante terminum quo stare debebat, qui erat adhuc
duorum mensium, cum receperit pagam duorum mensium quando
reccessit et debebat esse per IIIIor menses.
414-415
In ordine alla possibile ripresa dei traffici con Alessandria, proposta di
costruire in arsenale due speciali galere di 350/400 miliaria di tonnellaggio,
approvata solo con l’aumento di tale portata fino a 450 miliaria;
immediatamente dopo decisione di prorogare l’incarico degli appositi savi in
attesa di notizie dall’ambasciatore mandato al soldano (parte cancellata nel
1376).
198 SENATO MISTI, REG. XXII
<414>
] Dominus, consiliarii et ser Andreas Cornario sapiens
Cum sit utille providere nobis de hiis que necessaria sunt ad
executionem gratie optente a domino papa de via Alexandrie et
potissime de navigiis cum quibus fieri valeat secundum intentionem
terre executio supradicta, consulunt quod in Christi nomine et sue
matris virginis sancte Marie et beati Marci appostoli et evangeliste
nostri protectoris ex nunc ponantur in contio per nostrum comune et
fieri incipiantur due galee portature miliariorum trecentorum
quinquaginta usque ad IIIIC pro qualibet, que quidem galee fiant et
laborentur de bono et forti lignamine et feramentis, prout erit
opportunum, et cum omni solicitudine et studio prosequantur
laborerium earundem et debeant dicte galee fieri ad cohopertum in
arsenatu nostri comunis.
De parte 32
|52r|
1344, die XI octubris
<415>
] Dominus, consiliarii et capita
Capta
✠ Et licet in omnibus bona diligentia requiratur, tamen in hiis que
fieri habent secundum temporum varietatem requiritur diligentia
maior; et propterea, cum in facto executionis gratie supradicte non
possit in presenti sic debite provideri sicut poterit tempore pro futuro
et maxime in1 adventu galearum Cipri, in quo tempore verisimiliter est
sperandum quod littere et nova habebuntur a nuntio nostro misso ad
soldanum et aliunde et etiam per ipsas galeas, que factis nostri
certitatem inducent,
capta fuit pars quod terminus ipsorum sapientum prorogetur in
statu presenti usque ad XV dies post adventum dictarum galearum
Cipri, in quo spatio temporis dicti sapientes suum consilium in scriptis
super eis commissis et quolibet ipsorum particulariter et distincte
dedisse teneantur, cum quo veniatur ad istud consilium rogatorum et
fiet sicut videbitur. Verum si ante ipsum terminum talia nova
haberentur per que videretur eis de consulendo super predictis et
veniendo ad consilium, possint venire sicut volueri^n&t et vocetur
consilium quotiens volueri^n&t pro predictis sub pena soldorum XX
parvorum et quilibet possit ponere partem.
Non sinceri 0
de non 0
de parte omnes
1
segue presenti depennato
|52v|
1344, die 11 octubris 13e indicionis
417
Nuove decisioni circa la situazione della Riviera bresciana del Garda, i
banditi, la riforma degli Statuti.
Dicta die
418
Decisione di rimettere ai giudici dell’esaminador le controversie tra i signori
Della Scala e i fuorusciti Vicentini.
Capta
✠ Cum equalitas in iudiciis sit servanda et alias ad supplicationem
Vincentinorum extrinsecorum foret commissum iudicibus
examinatorum quod deberent audire peticiones et querellas quas ipsi
202 SENATO MISTI, REG. XXII
Dicta die
419
Convocazione del consiglio su richiesta degli auditori.
Capta
✠ Quod die iovis proximo post nonam vocetur istud consilium
sub pena soldorum XXti ad peticionem auditorum.
|53r|
1344, indicione 13a, die 19 octubris
420
Decisione di scrivere nuovamente al comune e agli uomini di Fermo,
esigendo la restituzione delle mercanzie di persone di Ascoli depredate in
mare sul legno di Fantino Soranzo.
Capta
✠ Cum homines Firmi hac estate preterita cum lignis eorum et
manu armata ceperint in mari quoddam lignum ser Fantini Superantio,
in quo erant mercimonia hominum de Esculis empta et caricata in
Veneciis, et habentes hoc grave quod mercatores predicti taliter essent
derobati in mari, misimus ipsis de Firmo pluries literas nostras super
restitutione dictorum bonorum, dicendo quod semper mare
procuravimus esse securum pro omnibus et quod gueram suam
facerent in tera ad suum velle et quod simile servaremus pro eorum
favore contra alios, et ipsi de Firmo hucusque non fecerunt
restitutionem predictam, ducendo factum in longum per verba, et in
predictis non sit sub silentio pro honore nostro pertranseu^n&dum,
quin fiat restitutio antedicta,
1344, OTTOBRE 203
421
Autorizzazione biennale ai mercanti toscani a commerciare le loro merci
nelle Marche.
Capta
✠ Quod ad supplicationem mercatorum de Tuscia concedatur
eisdem quod possint conducere et conduci facere et portari
mercimonia sua in Marchia secundum consuetudinem et modum
consuetum; et hoc durare debeat per duos annos.
Capta
✠ Quod vocetur istud consilium ad peticionem advocatorum
comunis quando videbitur dominacioni sub pena soldorum XX et
comitatur ipsa pena exigenda1 ipsis advocatoribus, et legetur
consilium.
1
segue ab advo depennato
423
Proroga del mandato ai savi sulla questione dell’ufficio dei consoli dei
mercanti e agli altri savi in scadenza.
|53v|
1344, die XXVIo octubris
424
Decisione di scrivere o mandare un notaio di curia a Ubertino da Carrara,
signore di Padova, per cercar di risolvere le questioni circa i confini a
Sant’Ilario, e di eleggere a suo tempo una commissione di savi al riguardo.
Capta
✠ Quod concedatur domino comiti Romandiole quod pro
furnimento locorum ecclesie possit de Veneciis extrahi et conduci
facere ad partes Romandiole sitamentum ad valorem ducatorum
centum.
427
Autorizzazione ai Gonzaga, signori di Mantova, a esportare nei propri
territori vari componenti da balestra.
Capta
✠ Quod concedatur dominis Mantue quod pro furnimento
suorum locorum possint de Veneciis extrahi et conduci facere ad partes
Mantue res infrascriptas, videlicet:
pensas X fili a cordis a balistis
pensas X fili a magistris balistarum
pensas XVI fili a ligaturis balistarum
1344, NOVEMBRE 207
|54v|
Die IIIIo novembris
428
A seguito di nuovi incidenti tra gli abitanti di Pago e quelli di Zara, richieste
e ordini interlocutori al comune e al conte di Zara.
Kohl 940
Capta
✠ Cum illi de Pago conquerantur de Iadratinis de novis iniuriis et
offensis et ambaxatores Iadre, qui hic sunt, dicant quod non est sibi
quicquam commissum superinde, et comes Iadre scripsit quod intendit
facere suam inquisitionem et processum contra aliquos de Pago quos
dicit sibi accusatos quod commiserunt excessus graves,
vadit pars quod scribatur comiti et comuni Iadre quod super
querelis dictorum Pagensium mittant ad nos ad respondendum vel
committant suis ambaxatoribus hic existentibus quod respondeant, ut
per nos fieri et diffiniri possit quod sit iustum; et mandetur comiti Iadre
quod supersedeat de procedendo in predictis contra illos de Pago,
quousque per nos aliud fuerit ordinatum, et si iam processisset,
suspendat processum, quousque per nos aliud fuerit ordinatum.
429
Decisione di inviare un notaio al patriarca di Aquileia per le questioni
pendenti e istruzioni al medesimo impartite.
Capta
✠ Quod mittatur unus notarius1 ad dominum patriarcham
Aquilegiensem, qui exponat quomodo nostri et sui compromissarii
convenenerunt2 in Mota et ibi steterunt multis diebus, nichil vel quasi
208 SENATO MISTI, REG. XXII
430
Rinnovo dell’incarico ai savi sulla questione della Riviera bresciana del
Garda.
Capta
✠ Cum homines Riparie secundum partem captam in isto consilio
huc venerint cum sindicatu ad plenum pro reformatione status Riparie
et super ordinatione statutorum suorum et hic etiam sint de extrinsecis
dicte Riparie et terminus sapientum qui fuerunt electi super dicto facto
expiraverit,
vadit pars, ut factum possit bonum finem recipere, quod dicti
sapientes refirmentur cum libertate examinandi et consulendi super
predictis et super eis dent nobis suum consilium in scriptis, cum quo
erimus hic et fiet sicut videbitur, et quilibet possit ponere partem et
vocetur consilium sub pena soldorum decem et expediant se usque ad
1344, NOVEMBRE 209
431
Convocazione del consiglio su richiesta degli auditori.
Capta
✠ Quod vocetur istud consilium die lune proximo post nonam ad
peticionem auditorum sub pena soldorum XX et legetur consilium.
|55r|
e
1344, die 4 novenbris 13 indicionis
432
Ordine al conte di Cherso di recarsi a Veglia e indagare su presunti
inconvenienti riguardo all’elezione dei giudici locali.
Kohl 941
Capta
✠ Visis literis comitis Chersi1 et illorum de Vegla, consulunt
concorditer sapientes quod predicto nostro comiti scribatur et
mandetur quod statim recepto nostro mandato debeat ire Veglam et ibi
per illum modum et viam qui et que sibi utilior aparebit et ab hiis qui
sint ab omni suspicione remoti inquirere debeat diligenter si umquam
per elapsa tempora facti et electi fuerunt parentes comitum iudices
comunis dicte terre, nobis velociter transmitendo quod invenerit
superinde. Et primo et ante omnia precipiat iudici nunc electo quod de
iudicatu se non debeat aliqualiter inpedire, donec superinde aliud per
nos non fuerit ordinatum. Et precipiat universitati Vegle quod unum
vel plures, ut sibi apparuerit, ad nos pro iurium suorum defensione
studeat destinare, similiter ecciam hoc denotando comitibus vel
parentibus suis quod, si volunt, ad nos mittant causa antedicta. Qua
examinacione per dictum nostrum comitem facta et nunciis huc
venientibus, fiet et providebitur ut videbitur convenire.
Item inquirat si iudex nunc factus intulit offensam Barthole, qui
huc venit pro predictis, quem si culpabilem reperierit, culpam suam
nobis mittat et eidem precipiat quod infra XV dies ad nos sine mora
debeat venire.
Et scribatur ecciam illis de Vegla quod dare debeant barcham et alia
neccessaria comiti nostro predicto pro premissorum plenaria
execucione.
210 SENATO MISTI, REG. XXII
De non 1
non sinceri 0
alii de parte
1
h in sopralinea
Die VI novembris
433
Decisione di eleggere cinque savi sui problemi inerenti all’Unione contro i
Turchi e alla flotta e sui rapporti con Trebisonda, la Tana e Costantinopoli.
Capta
✠ Cum nobis incumbat ad presens super pluribus agendis nostri
comunis providere et examinare tam super armata et factis unionis
quam aliis,
vadit pars quod eligantur V sapientes per tres manus, una per
dominum, consiliarios et capita et due manus per electionem, qui
examinent et dent nobis suum consilium in scriptis super factis unionis
et de armata et aliis que sibi videbuntur in ipso facto unionis pro honore
nostro et bono negocii et super factis Trapesonde et super omnibus
factis Tane et super factis Constantinopolis; et duret terminus eorum
sapientum per quatuor menses, set de facto unionis se expediant usque
ad medium mensem presentem et in aliis sicut viderint pro condicione
agendorum requirere pro honore nostro; et quotiens voluerint,
consilium rogatorum detur eis et vocetur sub pena soldorum decem et
quilibet possit ponere partem et possint accipi de omni loco.
Electi sapientes:
ser Iohannes Fuscareno
ser Marcus Lauretano
ser Marcus Iustiniano
ser Benedictus de Molino
ser Andreasius Mauroceno procuratores Sancti Marci1
1
il titolo vale per gli ultimi quattro eletti
|55v|
Die VI novembris, 1344
434
Decisione di eleggere tre savi sulle questioni di Zara, di Pago e di Veglia e
comunque relative alla Slavonia.
Kohl 942
1344, NOVEMBRE 211
Capta
✠ Cum ambaxatores Iadre et Pagensium sint hic pro eorum
questionibus et sint etiam alia agenda que tangunt questiones de Vegla,
vadit pars quod eligantur per electionem tres sapientes, qui
examinent et dent nobis suum consilium in scriptis super omnibus
factis predictis et que occurerint interdum per eos et super omnibus
factis Sclavonie, cum quo erimus hic et fiet sicut videbitur, et quilibet
possit ponere partem et habeant terminum duorum mensium et ad
suam petitionem vocetur istud consilium sub pena soldorum X.
Die XI novembris
435-436
Decisione di eleggere cinque savi sulla questione dei confini con i Padovani e
istruzioni loro impartite, con una proposta non approvata.
<435> Capta
✠ Ut confines inter nos et Paduanos, qui sepe induxerunt hinc
inde questiones, cognosci et declarari possint,
vadit pars quod eligantur aliqui sapientes, sicut captum fuit pridie,
qui sint et conveniant insimul cum totidem sapientibus domini
Ubertini et comunis Padue ad examinandum, videndum amicabiliter
dictos confines et informandum se suo posse de iuribus nostris1 et
alterius partis et videant et examinent etiam de occupationibus, si que
facte essent per aliquam partium infra terminos et iura alterius partis, et
examinatis omnibus et recepta informatione venietur ad istud
consilium totiens quotiens videbitur et fuerit opportunum et fiet et
ordinabitur sicut videbitur, et quilibet possit ponere partem et omni
vice vocetur consilium sub pena soldorum X; et dominus Ubertinus est
contentus de modo predictorum sapientum
Omnes de parte
1
is su e
<436>
Quod dicti sapientes eligendi pro dictis confinibus sint tres.
37
212 SENATO MISTI, REG. XXII
Capta
✠ Quod sint quinque.
45
non sinceri 0
Dicta die
437-438
Istruzioni ai provveditori in Slavonia circa il tentativo di unire i baroni locali
contro il temuto attacco da parte degli Ungari, con una controproposta non
approvata.
Kohl 943 (438)
<437>
Si videtur vobis quod facta infrascripta bene disputata procedant
nunc vel inducientur.
Capta
✠ prima quod procedant 46
secunda quod non 39
tercia non sinceri 0
|56r|
e
1344, die 11 novenbris 13 indicionis
<438>
] Ser Hermolaus Gradonico et ser Bertucius de Canali.
Capta
✠ Considerato magno et evidenti periculo quo subiacent partes
Sclavonie, si Ungari amplius in ipsis partibus declinabunt, ac ecciam
respectato quod, si ponent se ad veniendum pro obtinenda plenius
intencione sua, magis provise venirent, quod non parvum periculum
nostris civitatibus maritimis inportaret, consulunt pro evitacione
premissorum quod nostris provisoribus rescribatur quod secundum
consilium suum inducant barones Sclavonie ad unitatem faciendam,
quam si facient, eis promittant quod nostrum comune, adveniente
Ungarie rege vel bano suo cum exercitu ad partes predictas, ad
resistenciam ipsorum ponet ducentos equites vel tot inter equites et
pedites quot ascendent ad summam expensarum dictorum
1344, NOVEMBRE 213
|56v|
o
Die XIII novembris
439-440
Nuove decisioni in merito all’elezione dei savi sulla questione dei confini con
i Padovani.
Kohl 944 (439)
<439>
] Dominus; ser Marinus Barbadico, ser Andreas Eriço, ser Henricus
Zane, ser Lisius Vitalis consiliarii; ser Andreas Manolesso, ser Iacobus
Gabriel capita
Capta
✠ Cum istud factum cognitionis confinium inter nos et comune
Padue requirat longam examinationem et propterea posset multum
produci in longum et ista occasione, si procuratores Sancti Marci vel
patroni arsenatus eligerentur sapientes ad istud factum, posset esse
cum maximo incomodo offitiorum suorum,
vadit pars quod pars capta in isto consilio die XXVI octubris
elapsi super facto electionis dictorum sapientum revocetur in tantum
quod non possint eligi ad dictum factum procuratores Sancti Marci nec
patroni arsenatus. Et si consilium et cetera.
<440> Capta
✠ Quod dicti sapientes habeant duos famulos pro quolibet, unum
coqum et unum expensatorem inter omnes et possint expendere in die
grossos decem octo in expensis grossorum decem octo secundum usum
et teneantur esse in hoc facto, ire, morari et stare sicut fuerit ordinatum
per dominum, consiliarios et capita sub pena librarum centum pro
quolibet et possint habere tempore opportunitatis equitandi equos
duodecim. Et si consilium et cetera.
441
Convocazione del consiglio su richiesta degli auditori.
Capta
✠ Quod istud consilium vocetur die lune proximo post nonam
sub pena soldorum XX ad petitionem auditorum et scribantur non
venientes, a quibus advocatores comunis exigant dictam penam, de qua
habeant partem sicut habent de aliis penis suo offitio commissis.
|57r|
1344, indicione XIIIa, die XIIIo novembris
442-446
Essendo prossimo alla scadenza il mandato di Pietro Zeno capitano delle
galee veneziane nella flotta per la crociata, decisione di armare per l’anno
prossimo altre cinque galee per sei mesi, con un nuovo capitano e quattro
sopracomiti, e istruzioni allo Zeno circa il rientro.
<442>
] Ser Iohannes Fuscareno, ser Marcus Lauretano, ser Benedictus de
Molino, ser Marcus Iustiniano, ser Andreasius Mauroceno
procuratores Sancti Marci1
Capta.
✠ Cum ser Petrus Geno capitaneus unionis compleat usque ad
dies XX mensis decembris proximi, et ut dominationi per suas litteras
noviter intimavit, dominus papa et alii domini qui secundum unionem
firmatam armare debe^n&t in hoc sancto Dei servitio, videntes qualiter
hec sacra Dei unio stabilita processit ad laudem et gloriam sui
sanctissimi nominis et fidei orthodoxe nec non exterminium illorum
infidelium Turchorum perfidorum et statum tranquillum
christicolarum partium Romanie, sunt dispositi habere continuo et
tenere suas galeas, prout tenentur et debent et anno preterito
tenuerunt, et pro honore nostro et bono nostra propterea interssit
habere galeas nos tangentes secundum oblationem pro parte nostri
comunis factam in dicto facto armatas et frunitas, ita quod sint una cum
aliis armatis et posteri non videamur in servitio prelibito, consulunt
concorditer quod in Christi nomine armentur pro dicta unione, sicut
armate fuerunt anno elapso, quinque galee de mensuris
buçentariorum, quales fuerunt et sunt galee dicti ser Petri Geno, cum
illo soldo, modo et condictionibus qui videbuntur domino, consiliariis
et capitibus et habeat quelibet ipsarum galearum a X in XX bonos
ballistarios, prout domino, consiliariis, capitibus et sapientibus vel
maiori parti eorum videbitur, cum illo soldo quod videbitur domino,
216 SENATO MISTI, REG. XXII
<443> Capta
✠ Et in nomine Domini, quam cicius fieri potest, fiat capitaneus
ipsi armate, qui eligatur per eundem modum et sit cum commissione,
salario, familia et condictionibus omnibus per quem et cum quibus
factus et electus fuit prefactus ser Petrus Geno, qui quidem capitaneus
sit per medium annum; et infra quatuor menses1 postquam de Veneciis
recesserit cum armata predicta capitaneus antedictus seu per duos
menses ante complementum dicti medii anni teneantur dominus,
consiliarii et capita de XL venire ad istud consilium rogatorum et XL
pro providendo si dictus capitaneus sit confirmandus vel alius
eligendus loco sui et aliis, sicut dominationi tunc melius apparebit.
1
segue seu per duos depennato
<444> Capta
✠ Item fiant quatuor supracomiti cum salario, familia et
condictionibus quibus fiunt supracomiti galearum Culfi, prout facti
fuerunt supracomiti dicti ser Petri Geno, cum condictione prescripta
apposita in parte capitanei, videlicet si essent confirmandi vel alii
eligendi et cetera.
<445> Capta
✠ Item quod pro insegna capitanei predicti non possint expendi
nisi libre ducente parvorum.
|57v|
a o
1344, indicione XIII , die XIII novembris
<446> Capta
✠ Et quia est procurandum, in quantum honeste fieri potest,
utilitatem et sparagnum nostri comunis, debeat dictus capitaneus cum
armata predicta hinc in bona fortuna recedere ad kalendas mensis
ianuarii proximi et scribatur per duas manus litterarum nostrarum,
unam per viam Clarentie et aliam per viam Salonichi, ser Petro Geno
nostro capitaneo unionis quomodo, intellecto per ipsius litteras de
1344, NOVEMBRE 217
Die XV novembris
447
Decisione di scrivere al papa e ad alcuni cardinali a favore di frate Antonio,
nuovo priore del monastero di San Nicolò del Lido.
Capta
✠ Quod in favorem et recommendationem fratris Antonii
monasterii nostri Sancti Andree de Littore Castellane diocesis electi seu
postulati prioris dicti monasterii scribantur littere domino pape et
218 SENATO MISTI, REG. XXII
448-449
Autorizzazione a Andriolo da Molin, eletto consigliere a Capodistria, a
recarsi da Caorle a detta sede su un legno della riviera d’Istria, e al
predecessore Riccio Loredan a rientrare con la medesima imbarcazione.
Kohl 945
<448> Capta
✠ Quod fiat gratia viro nobili Andriolo de Molino electo
consiliario Iustinopolis quod cum ligno nostro riparie Ystrie de
Caprulis conducatur Iustinopolim cum familia sua et levibus arnesiis.
Et si consilium et cetera.
<449> Capta
✠ Quod fiat gratia viro nobili Ricio Lauredano presentialiter
consiliario Iustinopolis quod cum dicto ligno de Iustinopoli Caprulas
conducatur cum sua familia et levibus arnesiis. Et si consilium et cetera.
|58r|
o
Die XV novembris
450
Proroga dell’incarico ai savi eletti circa la questione dei consoli dei mercanti.
Capta
✠ Quod terminus sapientum electorum super provisionibus
offitii consulum mercatorum elongetur per totum presentem mensem
in statu presenti. Et si consilium et cetera.
451
Proroga dell’incarico ai savi eletti circa la questione della Riviera bresciana
del Garda.
Capta
✠ Quod terminus sapientum pro factis Riparie Brixiensis
elongetur per totum presentem mensem in statu presenti. Et si
consilium et cetera.
452
Autorizzazione a Corrado da Vienna detto Volf, stipendiario equestre a
Treviso, ad assentarsi dalla città per un periodo di tre mesi al fine di
recuperare le eredità di un fratello e di uno zio.
1344, NOVEMBRE 219
Capta
✠ Quod ad supplicationem Coradi de Vienna dicti prenomine
Volfi, stipendiarii nostri equestris in Tarvisio sub banderia Bistochi
commestabillis, fiat sibi gratia quod, cum quidam eius frater et quidam
eius patruus defuncti sint in partibus Allamanie, quorum bona spectant
ipsi Corado, possit pro recuperatione dictorum bonorum ire ad dictas
partes Allamanie et morari per tres menses, dimittendo suas postas
frunitas ad beneplacitum nostri potestatis Tarvisii; et sic laudat idem
potestas, qui dictum Coradum de probita^te& et suffitiencia plurimum
recommendat. Et si consilium et cetera.
453
Ordine di assoluzione e liberazione a favore di Bertuccio de Avonderio, in
precedenza incarcerato a Costantinopoli, stante il consenso dell’imperatore
(Giovanni V Paleologo) e della madre (Anna di Savoia).
Capta
✠ Quod Bertutius de Avonderio absolvatur ab omni processu
facto contra eum pro eo quod fuit accusatus cepisse quendam
ambaxatorem Turchorum, pro quo facto captus fuit et missus
Constantinopolim in carcerem, cum habeatur per ser Iohannem
Gradonico olim baiulum Constantinopolis quod dominus imperator et
imperatrix Constantinopolitani fuerint contenti quod dictus Bertutius
esset liberatus.
<454>
] Procuratores sancti Marci1: ser Marcus Lauredano, ser Benedictus
de Molino, ser Marcus Iustiniano, ser Andreasius Mauroceno; ser
Iohannes Fuscareno
Capta
✠ Ubi periculum maius intenditur, ibi procul dubio est plenius
220 SENATO MISTI, REG. XXII
|58v|
1344, indicione XIIIa, die XX novembris
<455> Capta
✠ Primo videlicet post salutationem condecentem, quam faciat
parte nostra, dicat et exponat quod, sicut idem dominus dux plene
novit, occasione casus inopinati nuper occurssi in Tana ad sui et
suorum maxime postulationem ad certam conpositionem et unionem
devenimus cum eodem, in qua quidem unione inter alia precavetur
quod interim durante unione predicta neutra dictarum partium possit
nec debeat negotiari, mercari nec contractum aliquem inire per se vel
alios in toto imperio Çanibechi imperatoris, pena in singulis capitulis
contentis apposita in eadem; que quidem prohibitio facta fuit pro
evidenti comodo negotiorum partis utriusque, ad hoc ut dictum factum
Tane citius ad optatum finem Deo previo perduci potuisset. Et volentes
pro parte nostra servare formam et tenorem unionis predicte
inhibuimus nostris expresse cum pennis gravibus quod mercationes in
toto imperio predicto Çanibechi imperatoris modo aliquo facere non
auderent, quod versa vice tenebamus indubie quod ordinatio et
prohibitio similis in suos foret per eum effectualiter stabilita, sed per
litteras viri nobilis Iohannis Steno ambaxatoris nostri predicti totum
oppositum conperuimus. Nam dum illi quatuor missi Gaffe per ipsum
dominum ducem et comune Ianue pro factis predictis, facta sibi notitia
per ambaxatorem nostrum predictum1 de quadam galea tunc existente
in Gaffa in qua onerabantur telle, çucharum et alie mercationes pro
defferendo eas ad Çiballum et alias partes prohibitas, die XXII mensis
augusti preteriti, sicut per formam dicte conpositionis facere
tenebantur, exclamari seu proclamari fecissent per totam terram
predictam de Gaffa quod nullus Ianuensis ausus esset facere
mercationes in toto imperio Çanibechi predicti, postea die XXIIIIo
dicti mensis augusti predicti IIIIor miserunt pro dicto ambaxatore
1344, NOVEMBRE 221
|59r|
a o
1344, indicione XIII , die XX novembris
<456> Capta
✠ Item dicat et exponat quod, ut notorium est et mundus etiam
celare non potest, semper sine iniuria et molestia cuiusquam cum
omnibus et ubique desideravimus et desideramus vivere pacifice et
quiete, maxime cum illis cum quibus per diversas mundi partes realiter
et personaliter nostri continuo conversantur. Et propterea quanto ab
huiusmodi talibus ledimur iniuste et nulla causa penitus precedente,
tanto magis rationabiliter causa admirationis inducimur contra ipsos;
nam scire eum volumus quod, sicut per litteras viri nobilis Marci
Quirino vicebaiuli nostri Trapesonde ad nostram notitiam noviter est
perductum, dum certi nostri mercatores et cives existentes in
Trapesonda in certis domibus, quas prout melius potuerunt in nostro
cavassera, quod, sicut est omnibus palam, captum, dirruptum et
combustum fuit per Turchos, fecerant hedificari, traherent moram
suam, timentes de Turchis propter aliqua nova que dicebantur tunc de
Turchorum adventu, ut magis secure possent in eorum domibus
habitare, fuerunt coram presentia domini imperatoris Trapesonde et
baronum suorum, faciendi foveas et alias fortilitias pro ipsorum
tuitione licentiam postulantes, et obtenta licentia predicta ab eisdem,
fecerunt foveas et alia que sibi visa fuerunt pro securitate personarum
et rerum suarum; quod videntes Ianuenses in dictis partibus existentes
iverunt ad dominum imperatorem et barones predictos, conquerentes
et dicentes quod dictum cavassera nostrum et terenum erat suum et
cum aliis verbis inhonestis, volentes quod dicte fovee obturari
deberent. Audientes autem hec dominus imperator et barones predicti
rogaverunt dictos nostros mercatores quod de ipsis foveis supersedere
deberent; qui nostri ad instantiam et preces eorundem non
processerunt ulterius in laborerio fovearum ipsarum. Que omnia si
nobis et nostris fuerunt et esse debuerunt gravia et molesta et quomodo
talia cum pacientia tollerare possimus, videat et discernat animus eius,
eo maxime quod illud ^quod& fecerant et faciebant nostri licite facere
potuerunt et poterant tamquam de re et in re sua et id in preiuditium
alicuius nec super terreno suo fiebat, sed multo magis dictum
laborerium non solum in comodum et securitatem nostrorum, sed
etiam ipsorum Ianuensium, si quis casus periculosus occurisset,
penitus respondisset. Verum quia tenemus indubie quod hec sibi
merito displicebunt, cum in sui notitiam deducentur, nec non predicta
sic modo debito reformabit, quod animus noster contra eos
1344, NOVEMBRE 223
<457>
] Dominus, consiliarii et ser Andreas Manolesso caput
Capta
✠ Item exponat et dicat quod, instigante humani generis
inimico, existentibus nostris galeis mercatorum in Cipro secundum
usum, quedam briga orta fuit inter quendam suum Ianuensem et
quendam Venetum nostrum, cuius brige causa gens sua et nostra
subito cucurrit et credendo quod aliud forte esset traxit ad arma1,
que omnia nobis displicibilia fuerunt valde, qui cupimus quod nostri
et sui ubique vivant et insimul dulciter et amicabiliter debeant
conversari. Quare requirat et roget eum instanter quatenus, cum
credamus quod predicta sibi etiam displicuerint, cuius domini ducis
et firmi propositi intentio cum nostro proposito, sicut credimus, ad
unum et eundem finem tendit, qui est ut quelibet scandali et
discensionis materia que quomodolibet posset oriri inter nostros et
suos precidatur, vellit et placeat in premissis ita et taliter debite
providere quod similia per suos imposterum non contingant, cum
sic versa vice facere intendimus nostris, ut sincere dilectionis
affectus iugiter servetur illesus. Et debeat dictus noster nuntius hic
in Veneciis ante suum recessum de dicto facto qualiter processit
plenius se informare, ut in casu quolibet in quo sibi tangeretur de
predictis ius nostrum fortificate possit et valeat2 substinere.
46
non 2
non sinceri 0
1
segue quod depennato 2
valeat et nel testo
224 SENATO MISTI, REG. XXII
|59v|
1344, indicione XIIIa, die XXo novembris
<458>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Et debeat dictus nuntius noster sollicite procurare, in quantum
poterit, quod intentio nostra in premissis omnibus debitum sortiatur
effectum; nichilominus responsionem quam habuerit ab ipso domino
duce ad predicta et quodlibet predictorum nobis rescribat sollicite et
quid posse facere speraverit nec ^non& de intentione dicti domini ducis,
quam videretur habere, per ipsius litteras speciales nostrum inibi
prestolans1 mandatum.
1
prestolantes nel testo
1344, NOVEMBRE 225
<459> Capta
✠ Ad litteras autem domini regis Cipri respondeatur, narrando
sibi negotium qualiter et unde processerat, excusando1 nos et nostros
cum illis verbis amoris et dilectionis que dominio videbuntur,
asserendo etiam quod de contentis in litteris suis prefactis turbationem
non modicam habuimus, qui non vellemus quod per nostros quicquam
fieret quod displiceret sue regie maiestati, et quod propterea talem
modum tenere intendimus in predictis quod similia non eveniant nec
imposterum committantur per nostros, qui disponimur ad omnem
honorem, comodum et beneplacitum sue regie maiestatis.
1
segue nostros depennato
460
Convocazione del consiglio su richiesta degli auditori.
Capta
✠ Quod istud consilium rogatorum vocetur ad petitionem
auditorum die lune post nonam sub penna soldorum XX.
Capta
✠ Quod eligantur quinque sapientes per tres manus, scilicet una
per dominum, consiliarios et capita et due per duas manus electionum,
qui debeant examinare et consulere super facto navigii armati et
disarmati et super facto mercatorum et mercationum et super omnibus
et singulis ad predicta et quodlibet predictorum spectantibus et
habeant terminum usque ad medium mensem futurum, salvo in facto
Culphi et Romanie quod habeant terminum usque ad diem sabbati in
mane proximum et quilibet possit ponere partem, non intelligendo
quod possint consulere vel ponere partem in facto Alexandrie nec
unionis, cum sint alii sapientes deputati ad consulendum super dicto
facto, nec in facto locorum et partium prohibitarum; et quotiens
voluerint istud consilium pro predictis vel aliquo predictorum,
consiliarii teneantur illud eis dare et vocetur consilium omni vice sub
penna soldorum X et possint accipi de omni loco, exceptis
procuratoribus, patronis arsenatus, iudicibus et consulibus
mercatorum.
226 SENATO MISTI, REG. XXII
<462> Capta
✠ Quod Dominicus Scagnobius laborator panorum lane, qui fuit
de Muncia et nunc habitator Veneciarum in contrata Sancte Crucis1,
recipiatur civis Veneciarum de annis quindecim, cum bene probaverit
stetisse Veneciis per dictum tempus et honera et factiones plenaliter2
subportasse.
1
segue quod depennato 2
su rasura
<463> Capta
✠ Item quod Guillelmus Micael fontegarius, qui fuit de Parisio et
nunc moritur in contrata Sancti Cassiani, sit civis Veneciarum de annis
quindecim secundum usum.
<464> Capta
✠ Quod Nicolaus campanarius Sancti Luce, qui fuit de Feltre,
recipiatur civis Veneciarum de annis viginti quinque secundum usum.
<465> Capta
✠ Item quod Manfredinus straçarolus Sancti Geminiani, qui fuit
de Cividale de Beluno, sit secundum usum civis Veneciarum de annis
viginti quinque.
<466>
] Dominus; ser Hermolaus Çane, ser Marcus Mauro, ser Lisius Vitalis
consiliarii; capita de XL; IIIIor sapientes
1344, NOVEMBRE 227
Capta
✠ Quod in Christi nomine ad custodiam Culfi et Romanie
armentur galee quinque et ad kalendas mensis februarii proxime
venturi veniri debeat ad istud consilium rogatorum pro providendo de
additione facienda Culfo, sicut tunc melius apparebit.
37
non 0
non sinceri 0
<467>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Quod dicte galee sint de mensuris infrascriptis, videlicet duo
buçantauri, qui nunc sunt extra, qui nunc fuerunt in Culfo cum ser
Nicolao Pisani, item una ex tribus galeis Provintialium quas cepit idem
ser Nicolaus Pisani, que scilicet placebit capitaneo, item unum ex
duobus lignis novis que sunt in arsenatu, que sunt de banchis XXX,
item una Messanesa, quam habuit Petrus Tincto olim cum ser Petro
Mauroceno quondam capitaneo Culfi.
Non 13
non sinceri 1
<468>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Quod in bona fortuna fiat capitaneus Culfi dictis galeis cum
salario, familia, expensis et commissione quibus fuit anno preterito ser
Nicolaus Pisani.
Omnes de parte
|60v|
1344, die XXVII novembris XIIIe indicionis
<469>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Quod, si quo casu capitaneus Culfi se invenerit cum aliqua
228 SENATO MISTI, REG. XXII
<470>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Quod fiant duo supracomiti cum salario et condictionibus
consuetis.
<471>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Quod supracomiti accipiant comitos et alias honorificentias
pro suis galeis et capitaneus accipiat pro reliquis.
<472>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Quod quelibet galea habeat L bonas spatas et loco XXX
capellarum habeat XXX bonas cervelerias quelibet galea, que
cervelerie, sicut eis relatum fuit per ser Nicolaum Pisani, sunt meliores
et utiliores capellis predictis.
<473>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Quod omnes homines de pede teneantur habere sua arma sicut
tenentur habere ballistarii et secundum ordinem anni elapsi.
<474>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Quod pro qualibet galea accipiantur X ballistarii cum soldo,
modo et ordine et solepnitatibus quibus accepti fuerunt anno elapso.
1344, NOVEMBRE 229
<475>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Quod, si accideret, quod Deus advertat, quod capitaneus Culfi
infirmaretur vel aliud impedimentum reciperet per quod staret in terra,
supracomiti faciant capitanariam ad çornatam, quousque fuerit
liberatus vel quousque aliud per dominium fuerit ordinatum.
476
Limitazioni all’utilizzo dei legni del Golfo da parte di singole persone.
] Omnes sapientes
Capta
✠ Quod non possit concedi alicui speciali persone quod vadat
cum lignis Culfi nec quod redeat cum ipsis modo aliquo seu forma nisi
per VI consiliarios, tria capita de XL et tres partes consilii rogatorum et
XL, congregatis LXX de dicto consilio vel inde supra.
477
Proroga dell’incarico ai savi agli ordini.
] Omnes sapientes
Capta
✠ Quod terminus dictorum sapientum ordinum elongetur in
statu presenti usque ad kalendas mensis maii proximi.
Capta
✠ Quod terminus sapientum electorum pro officio consulum
elongetur in statu et libertate presentibus usque ad medium mensem
decembris venturum.
230 SENATO MISTI, REG. XXII
479
Autorizzazione ad Andrea Morosini, cavaliere governatore (dell’esercito) in
Istria, a rientrare con un legno della riviera sino a Venezia o Caorle.
Kohl 947
Capta
✠ Quod concedatur nobili viro Andree Mauroceno militi, nostro
gubernatori in partibus Istrie, quod levetur super ligno nostro riparie
cum sua familia et arnesiis levibus et conducatur Venecias vel Caprulas,
ubi comodius fieri poterit.
Die ultimo
480
Decisione di eleggere un nuovo savio sulla questione dei confini con Padova,
in sostituzione di Nicolò Lion, eletto consigliere.
Capta
✠ Quod sapiens pro facto confinium qui deficit loco ser Nicolai
Lion, qui factus est consiliarius Venetiarum eligatur per dominum,
consiliarios et capita.
] Ser Marcus Barbo, ser Lixius Vitalis consiliarii; ser Marinus Delfino,
ser Andreas Manoleso, ser Nicolaus Cabriel capita
Capta
✠ Cum omnes questiones que occurunt in Riparia antedicta sint
et veniant occaxione potestarie, que induxit et inducit ecciam hic apud
nos contenciones et suspectus non modicos, non cum honore dominii,
sed cum multo onere et infamia per mundum, in quo subveniendum est
de remediis opportunis et auferre pro honore dominii inpedimentum
et causam tanti mali,
vadit pars quod in facto Riparie nulla novitas fiat, sed remaneat in
statu solito, excepto quod potestaria dicte Riparie eligatur et fiat per
elecionem in nostris consiliis, sicut fiunt alie nostre electiones, cum
salario et condicionibus contentis in1 suis statutis, cum istud sit de
voluntate et consensu hominum dicte Riparie. Verum antequam
dehinc fiat illa eletio, debeat terminari factum electionis ser Marci
Georgio, sicut videbitur consilio rogatorum et XL, et capta ista parte
procedatur ad factum corecionis statutorum, sicut videbitur; et duret
hec pars per duos annos et in capite dictorum duorum annorum per
duos menses ante veniatur ad istud consilium et providebitur sicut
videbitur.
26-47-53
1
in interlinea con segno di richiamo
|61v|
e
1344, die 2 decenbris 13 indicionis
22
non sinceri 9-6-4
1
segue et depennato
Capta
✠ Cum sit quedam villa vocata Sanctus Martinus in Vulpago,
medietas cuius est territorii Paduani et alia medietas territorii Trivisini,
que vere, prout scribit potestas noster Castri Franchi, speloncha
latronum appellari potest, eo quod baniti districtus Tarvisii se
reducunt, manent et habitant in parte dicte ville districtus Padue et e
converso baniti Paduani districtus se reducunt, habitant atque manent
in partem districtum Tarvisii tangentem, ob quod in dicto loco multa
malla fiunt et comituntur, et propterea
vadit pars quod dictus potestas Castri Franchi, sub cuius
iurisdicione est medietas dicte ville que est districtus Tarvisii, habeat
libertatem ordinandi et faciendi quod omnes baniti de Padua et
districtu sint et intelligantur in bano1 dicte ville tam nostre partis quam
alie partis, dumodo potestas Citadelle, sub cuius iurisdicione est2 alia
medietas que tangit districtum Padue, ordinet et faciat quod baniti
Trivisini districtus sint et intelligantur in bano sue partis.
Omnes de parte
|62r|
1344, die XIIIIo decembris
483
Istruzioni ai savi sui confini di Sant’Ilario su come trattare con i savi
padovani.
Capta
✠ Quod nostri sapientes de confinibus Sancti Ylarii, qui videntur
1344, DICEMBRE 233
Die eodem
484
Ordine al bailo e ai consiglieri di Negroponte di giudicare la questione in atto
tra Ianullo Agivoto e Ianullo Forexio.
Capta
✠ Quod ad supplicationem Ianullii Agivoto civis et fidelis nostri,
burgensis Nigropontis, qui conqueritur de quodam altero Ianullio
Forexio de Nigroponte quod posideat et teneat iniuste quoddam
castrum, possessiones et casallia sua posita1 in insula Nigropontis in
contrata Abilone, scribatur baiullo et consiliariis Nigropontis quod2
ipsum Ianulium Agivoto debeant audire, et si eis videbitur quod habeat
ius de hiis de quibus conqueritur, eidem contra supradictum Ianulium
Forexium faciat plenitudinem racionis, et si forte idem Ianulus
Forexius non attenderet mandatis dictorum baiuli et consiliorum, tunc
procedant contra ipsum taliter quod dictus Ianulus Agivoto ad suum
valeat pervenire, sicut pro honore nostro videbunt convenire.
1
segue sitas depennato 2
segue ipsum depennato
|62v|
1344, die XVIo decembris
485
Ulteriori disposizioni circa la discussione sui confini con i Padovani.
Capta
✠ Cum videatur clare quod non possit aliud quam prodesse
videre et cognoscere iura que dicunt habere Paduani et nos ostendere
234 SENATO MISTI, REG. XXII
486
Prove degli ufficiali sui lavori della sala del Maggior consiglio ed elezione di
uno di essi.
487
Proibizione al conte di Zara di venire a Venezia senza il permesso del senato.
Kohl 949
Capta
✠ Quod scribatur comiti Iadre quod intelleximus quod intendit
venire Venetias cum aliquibus Iadratinis venientibus pro comuni Iadre,
quod non possumus credere quod ipse reccedat a regimine per nos sibi
commisso sine nostra licentia et esset contra suam commissionem; et
propterea, licet non credamus quod recederet sine nostra licentia,
tamen ad cautellam mandamus ei quod nulla causa reccedat a suo
regimine; et si iam recessisset, quod visis presentibus redeat ad suum
regimen omni occasione remota.
1344, DICEMBRE 235
488
Proroga dell’incario ai savi sulla questionei dei consoli.
Capta
✠ Quod terminus sapientum pro factis consulum elongetur usque
ad medium mensem ianuarii.
|63r|
489
Decisione di inviare due dei savi sui confini di Sant’Ilario a Ubertino da
Carrara a Padova.
Capta
✠ Quod rescribatur nostris sapientibus pro confinibus quod
miramur de responsione Paduanorum et recusatione quam faciunt de
ostendendo iura sua, sicut nostri parati erant ostendere confines et iura
nostra, et propterea, aggravati nos merito de modo quem tenent dicti
de Padua, mandetur dictis sapientibus nostris quod duo eorum per
concordiam vel per1 texeram vadant ad dominum Ubertinum cum
litteris credulitatis, exponendo quod, desiderantes nos quod confines
inter comune nostrum et comune Padue, qui sepe adducunt dubium et
errorem inter partes, declarentur amicabiliter pro conservatione
amoris, misimus quinque nostros sapientes, qui convenerunt cum suis,
qui ex parte nostra dixerunt quod, ostendentibus suis sapientibus
confines et sua iura, nostri parati erant ostendere iura nostra et
confines, quod sui facere recusarunt, de quo admirati sumus et gravati
et potissime de inepta et inhonesta pe^ti&tione suorum facta de
confinibus quos dicunt suos, et quod non putamus quod talia
procedant de consciencia sua. Et ideo requirant2 et rogent eum quod ei
placeat ordinare quod ex parte sua ostendantur iura sua et nos nostra
ostendi faciemus, dicendo aperte quod nostra intencio omnino est
quod cognoscatur de ipsis confinibus sine dilatione temporis, ita quod,
postquam res incepit, continuet et recipiat suum finem in eo quod sit
iustum. Et cum eo quod habueri^n&t dicti duo sapientes redeant ad
socios et rescribant quecumque habuerint et suum consilium et
expectent nostrum mandatum.
76 de parte
de non 1
non sinceri 1
1
segue t(er) depennato 2
requirent nel testo
236 SENATO MISTI, REG. XXII
490
Decisione di mandare due provveditori nell’isola di Pago per indagare sugli
eccessi che ivi sarebbero stati perpetuati contro una barca del conte di Zara per
impedire l’esecuzione di una sentenza; con una diversa proposta non
approvata.
Kohl 950
|63v|
] Pars consiliariorum et capitum et ser Bertucii de Canali sapientis
Capta
✠ Cum in rebus dubiis ad faciendum clarum iudicium expediat
habere prius clarius veritatem et ista res Pagi non habeatur ita per
ordinem quod de firmo aliquid deffiniri possit,
vadit pars quod mittantur duo provisores Pagum, qui diligenter
inquirant de factis et novitatibus ibidem occursis, possendo ponere
penam et penas et personas ad sacramentum pro invenienda veritate
premissorum; et inquisitionem quam fecerint et totum quod invenerint
remittant nobis quam cicius poterunt. Et habita inquisitione predicta,
venietur ad istud consilium et fiet et providebitur in factis predictis
sicut videbitur melius1. Et habeant dicti provisores pro tota ista via
libras centum parvorum pro quolibet et non possint refutare sub pena
librarum L pro quolibet et respondeant hodie per diem et infra tercium
debeant reccedere sub pena predicta et vadant ad expensas grossorum
XVIII in die.
65
non 1
non sinceri 0
1
segue isti consilio depennato
238 SENATO MISTI, REG. XXII
491
Incarico ai savi agli ordini di verificare le pretese su mercanzie e beni
recuperati dalle galee provenzali.
Capta
✠ Quod pro mercibus et rebus recuperatis de galeis
Provintialium, in quibus multi dicunt se habere ius, et comune et
capitaneus cum galeis et aliqui alii, et conveniens sit cognoscere iustum,
committatur sapientibus ordinum quod examinent et dent nobis suum
consilium in scriptis et audiant qui sibi videbuntur, et cum suo consilio
venietur huc et fiet sicut videbitur, et quilibet possit ponere partem.
492
Delega al doge e alla signoria per assoldare in Slavonia gente per la flotta che
andrà alla crociata.
Capta
✠ Quia pigre reperiuntur homines ad banchum pro armata
unionis,
vadit pars quod dominus, consiliarii et capita habeant libertatem,
si eis videbitur, mittendi in Sclavoniam ad soldizandum gentem pro
dicta armata unionis, sicut eis vel maiori parti eorum videbitur.
<493> Capta
✠ Cum conveniens sit quod scribamus comiti et iudicibus Iadre
de causa pro qua mittimus Pagum nostros provisores,
vadit pars quod scribatur eis quomodo intelleximus de aliquibus
novitatibus commissis in Pago, que nobis displicuerunt et displicent,
sicut debent, et volentes informari de ipsis secundum veritatem,
misimus illuc nostros provisores ad examinandum predicta, ut, habita
veritate, sicut convenit pro honore nostro et quiete insule, providere
possimus, mandando eis1 quod debeant supersedere ab inquisitione et
processu contra illos de Pago occasione predictorum. Et replicentur
littere comiti Iadre de non recedendo a regimine.
1
aggiunto dopo la fine della riga
1344, DICEMBRE 239
<494> Capta
✠ Quod terminus provisorum de reccedendo elongetur usque ad
diem mercurii proximum per diem.
|64r|
1344, die 20 decenbris 13e indicionis
495
Decisione di eleggere tre savi in merito alle questioni della Riviera bresciana
del Garda.
Capta
✠ Cum in isto facto ser Marci Georgio de potestaria Riparie fiant
allegaciones per partes de scripturis et statutis, que hic non possent
bene examinari, et sine diligenti examinacione non possit diffiniri iuste,
vadit pars, ut iura parcium melius examinari possint, quod
eligantur tres sapientes per elecionem, qui debeant audire et examinare
iura parcium et omnes scripturas et statuta que ipse partes producere
voluerint et super eis dent nobis suum consilium in scriptis, cum quo
erimus hic et fiet sicut videbitur, et quilibet possit ponere partem et
possint dicti sapientes acipi de omni loco, exceptis1 procuratoribus et
patronis arsenatus, et habeant terminum expediendi se de suo consilio
per totum istum mensem et ante venire possit ad consilium, si fuerint
expediti, et possint habere consilium si eis videbitur et cum quibus eis
videbitur.
Omnes de parte
Capta
✠ Cum iam dudum fuerit per istud consilium ordinatum quod de
toto havere et mercationibus que Trapesundam ducerentur per nostros
240 SENATO MISTI, REG. XXII
Die eodem
497
Autorizzazione di spesa al podestà di Castelfranco per restauri alla curia e alle
mura del castello.
Capta
✠ Quod curia potestatis nostri Castri Franchi, que multum
indiget reparari, ut scribit nobis presens potestas, reaptetur secundum
quod ipse scribit, expendendo in ipsa aptacione usque ad summam
librarum LX parvorum et in constructione murorum dicti castri, qui1
minantur ruinam, possit expendere libras centum solum et non in alio.
1
segue multum depennato
Die eodem
498
Autorizzazione di spesa al podestà di Asolo per la costruzione di alloggi
militari.
Capta
✠ Quod potestas castri Asili possit expendere in constructione
domorum, in quibus habitare possint viginti stipendiarii deputati ad
custodiam dicti castri, secundum quod ipse scribit et eciam consulunt
nostri rectores qui ibi fuerunt, usque ad summam librarum X
grossorum et non ultra.
1344, DICEMBRE 241
|64v|
1344, die XXIIo decembris
499
Decisione di rispondere verbalmente agli ambasciatori di Ubertino da
Carrara sulla questione dei confini di Sant’Ilario.
Capta
✠ Quod respondeatur ambaxatoribus domini Ubertini hic in
presentia dictorum ambaxatorum cum illis verbis que videbuntur,
iustificando iura nostra secundum quod dictum est per dominum
ducem vel circa.
500
Nomina di Guido di Giovanni Frigerio, cittadino di Ravenna, raccomandato
da Ostasio da Polenta, quale conestabile equestre a Capodistria.
Kohl 953
Capta
✠ Quod Guido filius quondam ser Iohannis Frigerii civis Ravenas
sit conestabilis equester in Iustinopoli cum stipendio et condicionibus
ordinatis, cum dominus Ostasius nos de hoc instanter rogaverit
recommendans plurimum probitatem et personam Guidonis prefati.
501
Risposta da darsi agli ambasciatori di Ubertino da Carrara circa la questione
dei confini di Sant’Ilario.
Capta
✠ Quod respondeatur ambaxatoribus domini Ubertini cum illis
verbis que videbuntur quomodo fuimus contenti de nostris sapientibus
et suis, ut convenirent insimul pro declaratione confinium, quam
viderent et facerent sincere et amicabiliter, sicut convenit inter tales et
tantos amicos pro conservatione amoris, ut cessarent questiones
confinium, que interdum induxerunt errorem et dubium inter partes.
Et propterea potuimus admirari de suis sapientibus, qui recusaverunt
et recusant ostendere suos confines et iura eorum et comunis Padue,
cum nostri offerrent se paratos dicere et ostendere nostra et ista esset
via apta, amicabilis et honesta per quam sumarie videri possent iura
partium, remoto strepitu iudicii, qui numquam cognoscitur amicabilis
inter partes, et tunc, visis iuribus, si iura comunis Padue viderentur
meliora, tunc comune nostrum, videndo quod iura comunis Padue
242 SENATO MISTI, REG. XXII
Die eodem
502
Concessione per grazia a Giovanni Guercio, già conestabile a Capodistria, di
una posta equestre nella medesima città per il figlio dodicenne Giovanni, che
la coprirà intanto mediante un sostituto.
Capta
✠ Quod fiat gratia Iohanni Guercio olim conestabili nostro in
Iustinopoli quod Iohanni filio suo etatis annorum XII concedatur una
posta equestris in Iustinopoli, si qua ibi defecerit, ponendo unum
sufficientem equitatorem cum uno bono equo, qui placeat1 postestati
Iustinopolis, loco dicti filii sui, donec pervenerit ad sufficientem
etatem, intelligendo quod hec gratia sibi fiat, si dictus Iohannes eius
filius tunc erit sufficiens ad stipendium supradictum.
1
segue placeat depennato
|65r|
1344
Die XXVIo decembris
503
Richiamo a Venezia per le feste natalizie dei savi sulla questione dei confini
con Padova.
Capta
✠ Quod scribatur nostris sapientibus deputatis pro factis
confinium quod, cum dominus Ubertinus de Carraria scripserit nobis
se responsurum per suos ambaxatores ad nostram responsalem
ambaxatam, factis presentibus festis Nativitatis, sic quod interim
sapientes utriusque partis possunt redire, debeant ipsi nostri sapientes
redire Venetias et stare donec aliud ordinabitur.
Tav. 1 - A.S.Ve, Senato, Misti, reg. XXII, c. 4v (cfr. pp. 15-16, dell. 25-26)
15 marzo 1344. Risposta all’imperatore di Costantinopoli riguardo al pagamen-
to del dazio del comerclum; decisione di informare il bailo che va a Costanti-
nopoli in merito alle suddette novità.
Tav. 2 - A.S.Ve, Senato, Misti, reg. XXII, c. 36v (cfr. pp. 141-143, dell. 297-300)
1-5 luglio 1344. Rinnovo del privilegio daziario quadriennale concesso agli abi-
tanti di Camerino come a quelli di altre località costiere della Marca Anconitana;
grazia concessa a Leone Tanto; proroga del termine di partenza delle galee di
Romania; convocazione del consiglio su richiesta degli auditori. Nella seconda
deliberazione mano del notaio Raffaino Caresini.
Tav. 3 - A.S.Ve, Senato, Misti, reg. XXII, c. 66v (cfr. pp. 247-249, dell. 512)
31 dicembre 1344. Decisione di indennizzare con una particolare procedura i
mercanti che furono a suo tempo danneggiati negli incidenti di Maiorca.
Tav. 4 - A.S.Ve, Senato, Misti, reg. XXII, c. 71r (cfr. pp. 263-264, dell. 541-543)
20 gennaio 1344. Autorizzazione ai savi sulla questione dei confini padovani a
riportare a Padova senza pagamento di dazi le proprie cose; proposte non appro-
vate in merito all’incidente delle galere provenzali; decisione di eleggere tre savi
in merito alla questione dei confini con Padova. In calce prove di penna.
1344, DICEMBRE 243
504
Decisione di scrivere al papa e ad alcuni cardinali a favore di frate Martino,
abate di San Nicolò di Lido.
Capta
✠ Quod in favorem et recommendationem fratris Martini abbatis
Sancti Nicolai de Littore scribantur littere domino pape et dominis
cardinalibus1, illis scilicet et in illa forma quibus2 videbitur
dominationi.
1
segue quibus depennato 2
i su e
505-507
Testo di due lettere inviate contestualmente a Giovanna I d’Angiò regina di
Gerusalemme e Sicilia per reclamare entro il termine di due mesi il residuo
indennizzo per il frumento sequestrato a suo tempo a Brindisi su nave
veneziana, e decisione di affrontare immediatamente la questione in caso di
mancata soddisfazione.
<505>
] Sapientes: ser Andreas Bondumerio, ser Marcus Iustiniano, ser
Andreasius Mauroceno
Capta
✠ Quod domine Iohanne Ierusalem et Sicilie regine scribatur in
hac forma: In omnibus casibus gravitates nostrorum fidelium
adveniunt ex debito displicibiles multum nostris animis, sed in hiis
potissime pacienciam habere non possimus ubi defficere cernimus que
longis et tediosis laboribus sunt promissa. Licet igitur excessus
commissus in derogationem honoris regie maiestatis per Brundisinos
subditos vestros in aufferendo frumentum nostrorum fidelium
violenter et contra voluntatem eorum nobis gravissimus fuerit tam1
propter publicum incomodum terre nostre frumenti tunc non
modicam neccessitatem habentis tum ob intollerabile damnum quod
ipsi nostri fideles inde manifeste receperunt, amplius tamen mentes
nostras non indigne conturbat odibilis et morosa expectacio
satisfactionis eorum. Nam memorare non expedit qualiter nos, non
attendentes ad iniuriam propterea illatam, sed solum ad sincerum
intuitum precis et benivole exortacionis sue sublimitatis,
complacuimus vobis iam diu in condescendendo cum nimio
subditorum nostrorum gravamine in certam peccunie summam longe
minorem quam emenda tanti damni apperte et debite exigebat,
244 SENATO MISTI, REG. XXII
] Nota quod littere misse fuerunt eidem domine regine die 4 ianuarii
secundum partem captam et presentate eidem per nostrum consulem
XVIIII ianuarii, ut scripsit dominio4.
2 3
1
così nel testo in interlinea con segno di richiamo segue ulterius depenna-
to 4
et presentate ... dominio aggiunto in un secondo momento
<506> Capta
✠ Verum in casu quo dicta satisfactio infra spacium dictorum
duorum mensium non fieret fidelibus ipsis nostris, sicut in litteris
reginalibus premittitur, consulunt concorditer sapientes quod ex nunc
sit captum in isto consilio quod, termino predictorum duorum
mensium elapso, dominus dux, consiliarii et capita de XL teneantur de
presenti venire ad istud consilium, in quo providebitur et fiet sicut
videbitur pro indempnitate et satisfactione nostrorum fidelium
premissorum.
1344, DICEMBRE 245
|65v|
1344, die ultimo mensis decenbris
<507> Capta
✠ Quod domine Iohane regine ultrasscripte scribatur in hac
forma videlicet: Precedentibus ab olim ad maiestatem vestram pluribus
amabilium requisitionum instanciis tam per ambaxatores nostros et
consules in regno commorantes quam per litteras speciales circa
satisfactionem debitam et emendam condignam damnorum per regios
subditos diversimode nostris fidelibus irrogatorum, sublimitas vestra
super ipsis et responsionibus nostris ambaxatoribus vestris delatis per
suas litteras diebus pluribus revolutis inter cetera nobis scripsit quod
advertebatis de vestrorum consilio sapientum non fore per vos,
quantum presencialiter poterat occurrere, aliud replicandum,
subiungendo quod intendebatis adhuc deliberare consultius et cetera.
Quibus plenius intellectis, vidimus rescribendum quod de responsione
quam facere videmini super dicto facto gravitatem et admirationem
asumpsimus displicibilem plurimum non indigne, attento maxime
quantum per mutuam missionem ambaxatorum et litterarum hinc inde
extiterit laboratum, et tenebamus indubie responsionem vestram fore
debuisse conformem requisitionibus ipsis nostris, que, sicut clarissime
patet, iusticiam et equitatem sapiunt. Sed ut manifeste cognovimus,
verba factis per vos multipliciter implicantur que contentacioni nostre
mentis et satisfactioni damnorum nostrorum fidelium nullactenus
sufficere dignoscuntur nec vidimus requisitiones nostras et preces ad
vos propterea in aliquo profuisse, quin ymo malla mallis assidue
cumulantur. Quare maiestatem vestram instantissime requirimus et
precamur quatenus pro honore sapientie vestre ac conservatione
mutue sinceritatis hinc inde dignemini tam iustis requisitionibus
nostris, cessantibus contrariis causis et cavilosis diffugiis, sic
effectualiter et remediabiliter providere quod possit et debeat nostra
intencio racionabiliter contentari, ut amor et sincera dilectio, que inter
comune nostrum et predecessore vestros1 hactenus viguit, invalescat
mutuis placibilitatibus in futurum, ne habeamus fidelibus ipsis nostris
materiam de aliis opportunis remediis providere, quibus in suo iure
attentis circumstanciis singulis defficere non possemus.
de non 3
non sinceri 2
de parte 57
246 SENATO MISTI, REG. XXII
Die eodem
508-509
“Regolazione” della facoltà della camera del frumento di prender denaro a
mutuo e dell’uso dei fondi di detta camera da parte del comune.
Kohl 954 (509) e 955 (508)
<508> Capta
✠ Cum semper fuerit antiquitus consuetum1 quod per dominum,
consiliarios et capita ordinatur sine deliberacione alterius consilii
quando dicta camera accipit pecuniam mutuo, et in illa quantitate que
accipi debet et hoc sepe fiat ad largius2 modum quam neccessarium
esset,
vadit pars, ut factum fiat cum maiori deliberacione, quod de
cetero dicta camera non possit de novo accipere ad prode aliquam
pecuniam ab aliquo Veneto vel forensi nec pro opportunitatibus dicte
camere nec occasione alicuius ambaxate nec aliqua alia causa nisi primo
et de quantitate eciam captum fuerit per sex consiliarios, tria capita de
XL et tres partes consilii rogatorum et de XL, congregatis LXX vel inde
supra.
<509> Capta
✠ Item cum1 ad largum modum et sepe accipiatur de pecunia
camere frumenti pro ambaxatis et factis comunis,
vadit pars quod de cetero id fieri non possit nisi per2 quinque
consiliarios, tria capita de XL et duas partes consilii rogatorum et XL,
congregati LXX vel inde supra, et cum dicto ligamine sit ligata hec pars,
quod revocari non possit nisi modo predicto.
2
1
lettura non sicura segue V depennato
1344, DICEMBRE 247
510
Decisione di eleggere tre savi sulla controversia tra Fermo ed Ascoli e sulla
questione dei danni inferti dagli Anconetani a imbarcazioni veneziane.
Capta
✠ Quod occaxione negociorum Firmi, de eo quod petebant a nobis
occaxione discordie quam habent cum Esculanis et pro facto
recuperationis bonorum Esculanorum que accepte fuerunt illis de Esculis
per Firmanos, item occaxione Anchonitanorum de gravaminibus et
dannis1 factis per eos nostris navigiis et hominibus eligantur tres sapientes
|66r| per tres manus, una per dominum, consiliarios et capita et due per
electionem, qui debeant examinare et videre omnes scripturas quas
habere poterunt spectantes ad negocia antedicta et super eis dent nobis
suum consilium in scriptis, cum quo erimus hic et fiet sicut videbitur, et
quilibet possit ponere partem et expediant se usque per totum mensem
ianuarii et possint accipi de omni loco.
511
Decisione di scrivere al legato del papa in Puglia per informarlo circa i danni
inferti dai Brindisini ai Veneziani.
Capta
✠ Quod domino legato in partibus Apulie pro domino papa
scribantur littere, narando sibi qualiter processit negocium nostrorum
fidelium damnificatorum per universatem terre Brundusii de verbo ad
verbum ut sit de omnibus latius informatus, faciendo sibi eciam
mentionem de aliis damnis in genere.
|66v|
MCCCXLIIII, die ultimo decembris
512
Decisione di indennizzare con una particolare procedura i mercanti che
furono a suo tempo danneggiati negli incidenti di Maiorca.
Capta
✠ Cum pro aconcio Maioricarum foret ordinatum iam diu quod
248 SENATO MISTI, REG. XXII
|67r|
1344, indicione XIIIa
Die IIIo ianuarii
513
Ordine ai provveditori in Slavonia di rientrare a Venezia su di un legno della
riviera d’Istria appositamente inviato.
Kohl 956
Capta
✠ Quod respondeatur nostris provisoribus Sclavonie quod,
intellectis litteris suis, videtur nobis sicut et ipsis per ea que scribunt
quod mora sua non est cum nostro honore; et ideo mandamus quod
Venetias revertantur cum ligno presenti riparie, quod propterea eis
mittimus.
Omnes de parte
Die eodem
514
Rinvio della decisione sulla questione dei confini con Padova e congedo degli
ambasciatori padovani.
Capta
✠ Quod occaxione examinandi et deliberandi super responsione
ambaxatorum Padue inducietur modo factum et vocetur cras post
nonam istud consilium sub pena soldorum XX, et fiet sicut videbitur
melius.
Omnes de parte
<515> Capta
✠ Quia ista negocia Padue requirunt bonam deliberationem et
propterea melius sit expedire ambaxatores domini Ubertini, qui sunt
hic cum magna comitiva, et postmodum esse et deliberare super factis
sine ulla dilatione,
vadit pars quod respondeatur dictis ambaxatoribus domini Padue
quod super sua ambassiata deliberabimus et respondebimus in brevi
sicut nobis videbitur.
1344, GENNAIO 251
Non 0
non sinceri 0
76 de parte
<516> Capta
✠ Licet contineatur in parte alias capta, quando fuerunt electi V
sapientes, quod possint habere consilium, tamen ut factum cum debita
solmpnitate et deliberatione procedat,
vadit pars quod istud factum inducietur ad diem lune proximum
post nonam et interim dominus dux, consiliarii et capita et sapientes
habeant consilium cum quibus ipsis videbitur super iuribus nostris, et
cum consilio quod invenerint1 et habuerint venietur huc dicta die lune
et fiet sicut videbitur; et ut consilium sit bene asenblatum, vocetur sub
pena soldorum XX, quam exigant advocatores comunis et habeant
partem quam habent de aliis penis. Et fient rogati qui deficiunt, qui
sunt circa XIIII.
Non sinceri2 11
non 13
de parte 54
2
1
i depennata dopo la prima e segue II depennato
|67v|
1344, die VIII ianuarii
517-518
Proibizione al capitano della flotta dell’Unione e ai sopracomiti di
comunicare notizie alla curia romana né ad altri che al dominio veneziano, e
delega alla signoria circa detta flotta.
<517> Capta
✠ Quia non videtur honestum quod nova unionis scribantur per
nostrum capitaneum in curia Romana nec aliis quam nobis,
vadit pars quod iniungatur in commissione capitanei unionis
presentis et futuri et supracomitorum quod non possint scribere nec
scribi facere nova unionis in curiam nec aliis quam dominationi nostre,
ut alie littere quam littere dominationis non vadant in curia cum dictis
novis.
<518> Capta
✠ Quod pro expeditione galearum unionis dominus dux,
consiliarii et capita secundum usum possint statuere penam et pennas
252 SENATO MISTI, REG. XXII
et banna et alia facere que fuerint opportuna et que eis vel maiori parti
eorum1 videbitur2.
2
1
segue ui alla fine della riga così nel registro
519-520
Proroga dell’incarico ai savi sul commercio con Alessandria e a quelli sulla
questione della Riviera bresciana del Garda.
<519> Capta
✠ Quod terminus sapientum Alexandrie elongetur adhuc per
totum mensem marcii proxime venturum, et si terminus foret espiratus,
confirmentur dicti sapientes usque per totum dictum mensem marcii,
qui sapientes videant et examinent precepta et alias scripturas quas
ambaxator noster ad partes Alexandrie destinatus secum reportavit et
consulant super ipsis scripturis et omnibus aliis facientibus ad factum
predictum et cum suis provisionibus et consiliis veniatur ad istud
consilium et quilibet possit ponere partem.
<520> Capta
✠ Quod terminus sapientum Riparie Brixiensis, qui complet
nunc, confirmetur adhuc usque ad octo dies proximos in eo statu et
cum illis conditionibus in prima parte anotatis.
|68r|
o
1344, die X ianuarii
521-522
Decisione di eleggere tre ambasciatori da inviare a Ubertino da Carrara,
signore di Padova, riguardo alla questione dei confini, istruzioni loro
impartite ed elezione di detti ambasciatori.
<521> Capta
✠ Cum responsum fuerit ambassiatoribus domini Padue quod
domino Ubertino responderemus ad suam ambassiattam,
vadit pars quod mittantur ad eum tres solempnes ambaxatores,
quibus committatur quod, facta prius salutatione decenti, exponant ei
quod pridie ad nos misit honorabiles ambaxatores suos pro facto
confinium, quos amore ipsius domini Ubertini recepimus et vidimus
honorifice et amicabiliter, sicut vidimus convenire, quibus deliberare
volentes respondimus quod responderemus in brevi ipsi domino
Ubertino ad ambaxatam suam predictam, et ideo mittimus nostros
ambaxatores ad ipsum cum responsione nostra honesta, rationabilis et
1344, GENNAIO 253
De non 8
non sinceri 7
de parte 82
<522> Capta
✠ Quod dicti ambaxatores eligantur per tres manus, una per
dominum, consiliarios et capita et due per electionem, et teneantur
recedere die mercurii de mane et possint accipi de omni loco, non
perdendo officia, et vadant ad expensas soldorum duorum grossorum
in die pro quolibet in expensis grossorum XVIII.
Electi ambaxatores:
ser Marchus Lauredano, plezius ser Marcus Mauro
ser Benedictus de Molino, plezius ser Petrus Civrano
ser Marcus Iustiniano, plezius ser Nicolaus Liono
|68v|
e
1344, die decimo ianuarii XIII indicionis
523
Ordine a Marino Grimani, già eletto capitano delle galee del Golfo, di
rientrare a Venezia, lasciando le sue truppe al podestà di Capodistria.
Capta
✠ Cum banchum poni non possit pro galeis Culfi armandis et
presencia capitanei requiratur, qui est ser Marinus Grimani,
vadit pars quod mittatur pro dicto ser Marino, qui est in
partibus Ystrie, quod Venecias reddeat quam cicius potest pro
expedicione dicte armate, cum partes1 Ystrie per Dei gratiam sint in
quiete, dimittendo gentem suam nostro potestati Iustinopolis, qui
eam retineat et de ea ordinet et faciat sicut ad honorem nostrum
viderit expedire.
1
segue s depennata
Capta
✠ Pluries et pluries intelectis statutis, scripturis et iuribus illorum
de Riparia ac sindicatu et iuribus ser Marci Georgio et ipsis partibus
oretenus multociens auditis et super eis consilio et deliberacione
habitis diligenter tam inter sapientes quam cum aliis qui sibi
apparuerunt, consulunt concorditer sapientes et sic eis videtur quod
sindici qui presentaverunt elecionem potestarie Riparie ser Marco
Georgio potuerunt illam presentare et ipse eam aceptare virtute sui
sindicatus, qui est ad plenum, et quod in hoc una pars1 se alteri potuit
obligare et altera alteri, statutis aliquibus illorum de Riparia non
obstantibus.
De non 14
non sinceri 8
de parte 57
1
in interlinea con segno di richiamo
525
Proroga dell’incarico ai savi sui fatti di Slavonia.
Kohl 957
Capta
✠ Quod terminus sapientum Sclavonie elongetur in statu presenti
usque per totum mensem februarii proximum.
526
Grazia a Matteo da Bologna, stipendiario equestre a Treviso, di potersi
assentare per sei mesi per il pellegrinaggio a San Giacomo di Galizia,
facendosi sostituire da una persona gradita al podestà.
Capta
✠ Quod fiat gratia Matheo de Bononia stipendiario ad unam
postam equestrem in Tarvisio quod per sex menses stare possit in
eundo ad Sanctum Iacobum de Galicia, ponendo unum loco sui, qui
nostro placeat potestati. Verum si steterit ultra dictos sex menses, sint
cassi ipse Matheus et positus loco sui.
256 SENATO MISTI, REG. XXII
Capta
✠ Cum isti de Riparia obtulerint nomine illorum de Riparia
solvere penam promissam de libris VC, ut dicunt, in facto elecionis ser
Marci Georgio,
vadit pars quod committatur sapientibus alias electis, qui sunt
informati de factis, qui videant et examinent sindicatum et baliam
quam habent dicti de Riparia, et si habent libertatem presentandi
dictam penam, et tam super hoc quam super omnibus aliis tangentibus
dictum factum in omni eo quod occurreret declarandum et
ordinandum pro dicto facto usque ad finem facti dent nobis suum
consilium in scriptis, cum quo erimus hic et fiet sicut videbitur, et
quilibet possit ponere partem et possint audire partes et habere
consilium cum quibus eis videbitur et habeant terminum veniendi huc
usque ad dies VIII et ante, si fuerint expediti, possint venire ad
consilium. Et si consilium est contra et cetera.
De non 16
non sinceri 1
de parte 57
|69r|
Die XVI ianuarii
528-530
Concessione di cittadinanza a persone munite dei requisiti richiesti.
<528> Capta
✠ Quod fiat privillegium de annis XXV Guillelmo Vidale de
confinio Sancti Canciani, qui fuit de Pistorio.
<529> Capta
✠ Quod fiat privillegium de annis XXV Georgio Vituri marinario
de confinio Sancti Leonis, qui fuit de Nigroponte.
<530> Capta
✠ Quod fiat privillegium de annis XXV Nani calegario de
confinio Sancti Pauli, qui fuit de Bononia.
1344, GENNAIO 257
Dicto die
532
Decisione di scrivere ai consiglieri di Creta a proposito della dote di
Marchesina, moglie di Marco Avonal.
Capta
✠ Cum dos Marchesine uxoris Marci Avonalis habitatoris Candide,
civis nostri, posita foret apud ducham et consiliarios Crete pro securitate
sua, quam quidem doctem ipsi ducha et consiliarii tribuerunt ser Georgio
Quirino ad presam stacionis, et cum dictus Marcus ipsam doctem nunc
petat in comune poni pro possesionibus emendis, quod facere recusant
consiliarii nunc existentes vigore cuiusdam partis nuper hic capte,
continentis quod omnes qui denarios ad usuram acepissent teneantur
infra septenium prode et capitale restituere et cetera, et intencio nostra
foret quod doctes tales non intelligerentur in debitis antedictis,
vadit pars quod ipsis consiliariis scribatur quod assig^n&ent
terminum secundum posibilitatem dicti Georgii, infra quem teneatur
ipsam doctem in comuni possuise, sicut dictus Marcus petit, pro
possesionibus emendis.
258 SENATO MISTI, REG. XXII
|69v|
1344 13e indicionis, die 17 ianuarii
533-536
Disposizioni per l’isola di Veglia: sostituzione del conte Bartolo al fratello
Doimo, elezione di un giudice di comun, esecuzione di una sentenza.
Kohl 958
<533>
] Sapientes: ser Hermolaus Gradonico, ser Bertucius de Canali, ser
Marcus Dandulo
Capta
✠ Quia comes Duymus de Vegla secundum formam consilii alias
capti de comitatu est cassus,
vadit pars quod mandetur comiti Chersi quatenus comitatum
quem tenebat comes Duymus prefatus nostro nomine intromittere
debeat et ipsum servare, ponendo unam sufficientem personam que
omnes proventus et redditus recipiat et conservet1, donec aliud sibi
dederimus in mandatis.
De non 1
non sinceri 0
alii omnes de parte
1
et conservet in interlinea con segno di richiamo
<534>
] Sapientes prefati
Capta
✠ Inspectis elongacionibus terminorum comiti Duymo factis et
ecciam forma concessionis, consulunt concorditer sapientes quod
scribatur comiti Bartholo fratri dicti comitis Duymi, in quem pars
comittatus ipsius comitis Duymi per formam concessionis devenire debet,
quod ad nostram presenciam teneatur et debeat venire usque ad festum
sancti Petri proxime secuturum pro sacramento fidelitatis prestando,
quod facere neglexit frater suus prenominatus, cum intendamus et
vellimus ipsum comitem Bartholum post dictum sacramentum per ipsum
factum dictum comittatum habere et possidere, quem habebat idem
comes Duymus, cum omnibus honoribus, proventibus, utilitatibus et
oneribus cum quibus possidebatur per fratrem suum prenominatum.
De non 0
non sinceri 1
alii omnes de parte
1344, GENNAIO 259
<535>
] Sapientes predicti
Capta
✠ Examinata ambaxata comunis et hominum Vegle continente
quod modus eis datus per istud consilium, per quem facere debent
suum iudicem comunis, removeatur et cetera ac ecciam literis comitis
Chersi consulentis quod nulla novitas fieri debeat, consideracione
habita quod talis ambaxata solum a comitibus Vegle procedit dominare
volentibus insulam prelibatam, consulunt concorditer sapientes quod
mandetur illis de Vegla quatenus receptis literis nostris statim facere
debeant elecionem iudicis comunis, qui esse debeat iudex pro anno
presenti usque ad sanctum Michaelem proximum, quia ille dominus
qui ad presens est electus iudex minime esse possit, mandato nostro
obstante, servando semper nunc et in fucturum mandata nostra et
modos per nos alias eis datos, in quibus omnis ipsorum bonus status
consistit, videlicet quod nullus comes vel vicecomes nec aliquis de sua
familia vel parentella tam ex parte masculi quam femine1 electionibus
faciendis interesse non possit nec ecciam in iudicem eligi modo aliquo
vel ingenio.
De non 1
non sinceri 2
omnes alii de parte
1
con trattino abbreviativo sopra la desinenza
<536>
] Sapientes prefati
Capta
✠ Quod, ut Coradinus de Portu fidelis noster ad suam
satisfacionem pervenire possit de quadam sententia, quam habet supra
comitem Bartholem de Vegla, lata per iudices nostri palacii, scribatur et
mandetur comiti Cersi quod tantum de reddictibus comitatus Vegle
dicti comitis intromitat quantum asendit sententia antedicta, ut idem
fidelis noster quod est suum consequi valeat, mitendo ad1 presenciam
dominacionis omnia que intromitet.
|70r|
e
1344 13 indicionis, die 17 ianuarii
537-538
Decisioni riguardo alla controversia tra gli abitanti di Pago e il loro conte
Vulcigna de Mataffaro per la distruzione e il mancato ripristino di una
strada e l’occupazione di alcune saline, con una diversa proposta non
approvata.
Kohl 959
<537>
] Ser Hermolaus Gradonico, ser Bertucius de Canali et ser Marcus
Dandulo
Capta
✠ Examinato capitulo per quod Paysani conqueruntur quod
Vulcigna de Mataffaro existens comes Pagi quandam viam comunis
occupavit et cetera et viso precepto dominacionis eidem Vulcigne
facto, quod sub pena librarum CC debeat viam quam destrucxerat
reduxise et facere reaptari, ut antiqua via demo^n&strat et stabat,
usque ad unum mensem tunc proximum, secundum continenciam
cuiusdam sentencie late per ser Marcum Memmo olim comitem
None de dicta via ac ecciam protesto per ipsum Vulcignam facto, in
quo contineri videtur quomodo dictus Vulcigna post dictum
preceptum Pagum 1 peregit, faciens ibidem laborari super
reformacione strate predicte, quam ad sufficienciam reaptari fecit, ut
credit et sibi videtur, quo facto ab illis de Pago peciit quod, si quid
defficiebat, ne dicta via ad sufficienciam reaptata foret, quod ei
ostenderent, quia se paratum offerebat ad supplendum quod
deffecisset, qui quidem de Pago, ut per suam commissionem
habetur, numquam voluerunt ostendere nec dicere quod restabat ad
complendum, sed protestati fuerunt, sicut per ipsorum protestum
evidenter apparet, quod ipse Vulcigna non adimpleverat2 mandatum
dominacionis, unde predictis omnibus consideratis, consulunt
concorditer sapientes quod ipsi Vulcigne iterato mandetur quod sub
pena librarum CCC debeat infra unum mensem a recepcione
literarum nostrarum dictam viam reduxisse, reaptasse et in concio
possuisse sicut antiqua via erat et stabat, denotando illis de Pago
quod teneantur dicto Vulcigne ostendere quid defficit ad
reparandum et reducendum dictam viam secundum antiquum situm
suum. Quod si adimpleverit taliter quod dicti Paysani
conten^tan&tur, id Paysani predicti faciant anotari in suis quaternis,
si vero non adimpleverit quod est dictum, comes None post
1344, GENNAIO 261
] Facte litere secundum tenorem huius partis die ultimo *** 1345.
1
segue i depennata 2
n depennata tra a e t
<538>
] Ser Hermolaus Gradonico, ser Bertucius de Canali
Capta
✠ Ad factum secundi capituli continentis quod dictus Vulcigna
de Mataffaro certas salinas ocupavit comunis Pagi consulunt quod,
habita consideracione ad pactum factum inter nos et Iadratinos,
dicatur dictis de Pago quod vadant Iadram ad petendum ius de dicto
Vulcigna a comite solo Iadre secundum formam pactorum, quam1 si
obtinebunt, bene quidem, verum si se senserint aggravatos,
compareant hic, quia postmodum terminabitur ut iusticia suadebit.
49
1
così nel registro
|70v|
] Ser Marcus Dandulo sapiens
Cum1 iam diu misa fuerit quedam litera ser Marco Menmo
comiti None pro parte dominacionis quod Pagum ire deberet et
questionem dictarum salinarum examinare et quicquid super dicta
questione invenerit dominacioni mittere deberet, et similiter
mandatum fuit ser Paulo Lauredano quod illud quod dictus ser
Marcus Menmo precessor suus facere et adimplere non potuerat,
quod ipse complere deberet, videlicet in examinando dictam
questionem dictarum salinarum et in mittendo nobis quicquid
inveniret2, qui ser Paulus mandatum3 predictum cupiens adimplere
examinavit ipsam questionem et scripturas dicte examinacionis huc
misit, que hic bene existunt, et habita consideracione ad quandam
sententiam latam per dictum ser Marcum de facto vie comunis, que
262 SENATO MISTI, REG. XXII
540
Assegnazione di 20 ducati ad Anechino, già marescalco con il governatore in
Istria Andrea Morosini.
Capta
✠ Quod mareschalco nomine Anechino, qui fuit mareschalcus
cum domino Andrea Mauroceno gubernatore Istrie, pro quo officio
fecit expensas quas non fecisset, provideatur de ducatis viginti, cum
valde sit recommendatus de bono portamento.
|71r|
1344, indicione 13a, die 20 ianuarii
541
Autorizzazione ai savi padovani sulla questione dei confini a riportare a
Padova senza pagamento di dazi le proprie cose che porteranno a Venezia.
Capta
✠ Quod sapientes Padue huc venturi pro confinibus possint
libere reducere Paduam lectos et alias res suas quos et quas de Padua
Venecias conduxerint pro suo usu. Et si consilium et cetera.
542
Proposte non approvate in merito all’incidente delle galere provenzali
depredate del carico di frumento.
] Dominus solus
Quia aparet quod mercimonia data Provincialibus data fuerunt
pro frumento comunis, per quod nemo potest habere ius in dictis rebus
nisi comune,
vadit pars quod solum comune ipsas habeat sicut iustum est.
De parte 4
543
Decisione di eleggere tre savi in merito alla questione dei confini con Padova.
Capta
✠ Cum, sicut audivistis, pro parte domini Ubertini sint electi sui
sapientes de suis maioribus,
vadit pars quod elligantur nostri tres pro nostra parte, qui possint accipi
de omni loco, non perdendo officium, et elligantur per tres manus, una
per dominum, consiliarios et capita et alie per electionem, et non
possint refutare sub pena librarum CC pro quolibet et teneantur stare
et ire sicut pro dominio1 fuerit ordinatum eis sub pena predicta.
|71v|
1344, die XXIIo mensis ianuarii
544
Autorizzazione a Nicolò Priuli, podestà di Serravalle, a tornare a Venezia per
motivi di salute, facendosi sostituire dal figlio Marco.
Capta
✠ Cum ser Nicolaus de Priolis potestas Seravalis habeat defectum
persone manifestum, et non oportet eum ^st&are deinde,
vadit pars quod concedatur licencia veniendi Venecias cum
condicione quod Marcus eius filius remaneat ibi pro eo ad regimen
dicti loci cum familia, equis et furnimento regiminis, faciente hic
iuramentum faciendi regimen fideliter et iuste secundum suam
comissionem.
545
Autorizzazione ad alcuni crociati di imbarcarsi sulle galee dell’Unione contro
i Turchi.
Capta
✠ Cum bonum sit et honor nostri dominii quod aliqui de
crucesignatis ire possint cum galeis nostris unionis,
vadit pars quod dominus, consiliarii et capita possint1 dare
licenciam dictis crucesignatis eundi cum dictis galeis in ea quantitate
que videbitur eis vel maiori parti eorum cum armis suis solum.
1
i su e
546
Decisione di rispondere alle lettere del soldano in merito alla prossima ripresa
dei traffici con Alessandria.
Capta
✠ Quod rescribatur domino soldano de receptione litterarum
suarum cum illis pulcris verbis que videbuntur domino, consiliariis,
capitibus et sapientibus, notificando eidem quod nostri mercatores ad
partes et loca sua in proximo cum copiosis mercibus sunt venturi et
propterea velit ordinare ut mercatores sui vellint partes maritimas suas
cum mercimoniis frequentare, ut mercatores sui cum mercatoribus
nostris et e converso possint1 negotiari in partibus antedictis.
1
segue in dictis depennato
266 SENATO MISTI, REG. XXII
<547>
] Sapientes: ser Marcus Lauredano, ser Benedictus de Molino, ser
Marcus Iustiniano, ser Andreasius Mauroceno
Capta
✠ Quod scribatur domino imperatori Constantinopolitano in hac
forma super facto comercli Foçie, quod indebite per officialles dicti
domini imperatoris extorquetur a nostris de frumento nato in partibus
Turchie, videlicet:
Per plures am^ic&abiles requisiciones nostras super facto comercli
Foçie tam per exposicionem bayulorum nostrorum quam etiam per
nostras replicatas literas imperialem maiestatem vestram recolimus
requisivisse, sperantes indubie requisiciones1 ipsas nostras sic iustas
apud maiestatem vestram debuisse effectui emendari, sed sicud per
literas maiestatis vestre et baiuli et consil^iar&iorum nostrorum
accepimus, removere facere recusatis comerclum supradictum, quod
grave nostris mentibus plurimum reputamus, nam memorari non
expedit, quia satis liquet, quod secundum formam treuguarum nostri
libertatem habent extrahendi et conducendi frume^n&tum et omne
aliud bladum de partibus imperii vestri, excepto frumento nato in
imperio, libere et absolute absque dacio, comerclo vel alia gravitate.
Unde manifestum est quod frumentum conductum de partibus
Turchie potest per nostros libere extrahi, cum partes unde frumentum
predictum conducitur non intelligantur sub dominio vestri imperii,
nam si aliter incumberent, dubium aliquod non occurrit qui^n& omnino
teneremini nostris fidelibus satisfacere pro damnis sibi illatis et
inferendis nedum per subditos vestros quin ymo per quamcumque
aliam |72r|2 nacionem iuxta treuguarum3 continenciam et tenorem,
sequeretur etiam necessario quod nostri eandem immunitatem in ipsis
Turchie partibus habere deberent que in Constantinopoli et ceteris
terris imperii vestri eis est concessa. Sed continuata observacio est
optima experiencia predictorum, cum nostri nichil unquam
persolverint de comerclo seu gravitate aliqua pro frumento predicto, et
1344, GENNAIO 267
<548>
] Dicti sapientes
Capta
✠ Item scribatur domino imperatori prefacto qualiter propter
amorem sincerum quem ad imperium suum gerimus complacuimus
sibi de XXX M ducatis auri, de quibus secundum obligacionem
factam solvere tenetur nostro comuni omni anno ducatos XM auri et
prode quod inde solutum fuerit per nostrum comune. Et quia
terminus, sicud novit, iam dudum sit elapsus, requiratur prefactus
dominus imperator cum curialibus verbis, admirantes de
responsione per maiestatem suam super hoc per suas litteras nobis
facta, et quod eidem placeat promissa per ipsum nobis cum effectu
adimplere, sicud iustum est et de imperiali maiestate sua confidimus
et speramus, ut in similibus et maioribus complacendi eidem causam
habeamus, faciendo etiam sibi mencionem de yperperis IIIM debitis
nostro comuni secundum formam treugue 1 et etiam de danis et
gravitatibus nostris fidelibus per suos subditos irogatis, item quod
domus quas ab imperio suo tenemus, que minantur ruinam, placeat
maiestati sue sicud oportunum extiterit facere reparari.
1
la seconda u in interlinea
<549>
] Dicti sapientes
Capta
✠ Ceterum scribatur bayulo et consiliariis nostris deinde quod
effectum eorum que scribimus predicto domino imperatori debeant
268 SENATO MISTI, REG. XXII
] Dicti sapientes
Capta
✠ Quod rescribatur ambaxatoribus nostris qui sunt in Gafa
qualiter plures suas litteras accepimus diversis temporibus et ipsarum
tenorem intelleximus ad plenum, recommendantes plurimum eorum
solicitudinem et provisionem circa negocia sibi comissa. Et quia cordi
nobis est quod serventur que promissa et firmata sunt inter nos et
comune Ianue, grave et molestum gerentes ea que per Ianuenses
commituntur et fiunt in exercendis mercacionibus in imperio
Çanibech contra formam promissionis et unionis inter nos et ipsos
habite, Nicolinum notarium nostrum de nostra intencione plenius
informatum pro reformacione et observacione promissorum ad
dominum ducem et comune Ianue providimus destinare, qui propter
novitates subortas in civitate Ianue et pessimam condicionem et statum
civitatis eiusdem nichil hucusque de sibi comissis negociis potuit
obtinere nec aliquam responsionem habere, tamen secundum
mandatum nostrum in hoc ibi moram trahit, sperando quod status eius
civitatis reformetur in bono statu, et tunc exequetur nostrum
mandatum; quo habito providebimus sicut pro honore nostro et bono
negocii videbimus expedire. Et licet sint studiosi circa negocia sibi
comissa, tamen solicitamus eos, in quantum possumus, quod procurent
et faciant toto posse quod Ianuenses predicti desistant a dictis
mercacionibus exercendis, sicut iustum est et continetur in unione et
1344, GENNAIO 269
Capta
✠ Cum per nostros castellanos Choroni et Mothoni date sint
alique provisiones in scriptis pro conservatione et bono dictorum
locorum et eciam plures littere et scripture sint in curia pro facto
predicto, que examinationem et deliberationem bonam requirunt,
vadit pars quod elligantur tres sapientes in isto consilio per
ellectionem, qui videant et examinent dictas provisiones, literas et
scripturas facientes ad factum predictum et consulant super eis et dent
nobis suum consilium in scriptis et quilibet possit ponere partem, et
cum suo consilio venietur huc et fiet sicut videbitur, et habeant
terminum expediendi se de suo consilio usque per totum mensem
februarii proximum.
Capta
✠ Cum pridie captum fuerit quod extraordinarii exigerent a
mercatoribus qui non solverunt pro cavassara et ambaxata Turisii et
aliqui dicant quod solverunt pro cavassara id quod debent,
vadit pars quod, si aliqui dixerint quod solverint pro cavassara id
quod ordinatum fuerit, quod offitiales extraordinariorum non gravent
eos pro dicto cavassara in tantum quantum solvissent; sed si solvissent
270 SENATO MISTI, REG. XXII
minus quam sit1 id quod racio de cavassara vel nichil solvissent, faciant
eos complere id quod esset minus. Et si reperietur aliquo tempore quod
illi qui dixerint se solvisse non solvissent, cadant in duplum, de qua
pena non possit fieri eis gratia sub penna librarum XXV pro quolibet
consiliario et capite, et quod teneantur in redditu galearum nostrarum
de Trapesonda facere probacionem de solucione predicta per literas
ambaxatorum, aliter exigantur ab eis capitale et pena per modum
predictum.
Die eodem
553
Autorizzazione ad Andrea Zeno a importare da Negroponte frumento, altri
cereali e vino, frutto della dote di una sua nuora.
Capta
✠ Quod ser Andreas Geno possit facere conduci redditus quos
habet in Nigroponte ex docte cuiusdam sue nuris, videlicet
frumentum, vinum et aliud bladum, libere Venecias nunc et de cetero,
affirmando ipsos redditus esse proprios dicte doctis.
Die eodem
554-555
Concessione di cittadinanza a persone munite dei requisiti richiesti.
<554> Capta
✠ Quod fiat privilegium secundum usum Petro Dalbia, qui fuit de
Muntia, et laboratori lane de confinio Sancti Pantaleonis de annis
quindecim, cum plene probaverit se stetisse Veneciis et factiones
substinuisse per dictum tempus.
<555> Capta
✠ Quod fiat similiter privilegium secundum usum Bancho Lappi
mediatori in Rivoalto, qui fuit de Florentia, nunc de confinio Sancti
Salvatoris de annis quindecim, cum plene probaverit se stetisse
Veneciis et faciones subportasse per dictum tempus.
1344, FEBBRAIO 271
|73v|
1344, die VIIo februarii
556
Al fine di esaudire la richiesta del papa, ordine al capitano del legno della
riviera d’Istria di imbarcare il preposto Gregorio e ratifica delle disposizioni
già date in merito dalla signoria.
Capta
✠ Quod complaceatur domino pape secundum requisitionem
suam et mandetur capitaneo nostro ligni riparie Istrie quod levet illum
dominum Gregorium prepositum cum sua familia et rebus et quod
factum iam est per dominum ducem et consiliarios in scribendo dicto
capitaneo pro maiori expeditione negocii sit firmum.
557
Sanatoria della breve venuta a Venezia, causa la malattia del padre, di Marco
Priuli figlio di Nicolò e suo sostituto quale podestà a Serravalle, dove ora lo
supplisce Marco Civran.
Capta
✠ Quod concedatur ser Marco de Priolis, qui est in Serravallo ad
regendum loco patris, qui venit Venecias1 pro infirmitate sue persone,
quod possit venire Venecias pro dicta infirmitate patris sui, dimittendo
ibi ad regendum nobilem virum Marcum Civrano cum sua familia et
furnimento regiminis usque ad complementum, quod est per paucos
dies, sicut est captum in maiori consilio.
1
segue loco patris sui depennato
558
Proroga dell’incarico ai savi sulle questioni di Fermo, Ascoli e Ancona.
Capta
✠ Quod terminus sapientum pro factis Firmi, Esculi et Anchone
elongetur in statu solito usque ad medium mensem presentem.
559
Istruzioni al notaio Nicolino Fraganesco nunzio a Genova in merito alle
trattative da svolgere.
Kohl 963
Capta
✠ Quod rescribatur ser Nicolino quomodo recepimus suas
litteras die IIo mensis presentis februarii, datas Ianue XXIIII ianuarii,
responsionem sibi factam pro parte domini ducis et comunis Ianue ad
capitula per ipsum requisita particulariter continentes. Quibus plenius
intellectis, suam sollicitudinem commendamus, mandantes et
committentes sibi quod studere et procurare debeat adire presenciam
dicti domini ducis et sui consilii et ei exponere pro parte nostra qualiter
responsionem suam super requisitionibus nostris intelleximus ad
plenum, que advenit nostris sensibus valde grata, sinceritatem
benivolencie sue colligentes in illis pariter et affectum, et quod
sperabamus indubie, attentis iustis et honestis requisitionibus ipsis
nostris, ab ipso huiusmodi responsionem habere, cum nos parati
semper extitimus atque sumus ad omnia que valeant mutuam
benivolenciam conservare et quod promissa pro parte nostra
secundum unionem factam hinc inde realiter observentur tamquam illi
qui desideramus quod nostri concives cum suis, contrariis causis
cessantibus, in singulis vivere debeant amicabiliter et quiete, ut amor
qui inter partes diutius viguit et vigebit Deo duce amplius in futurum
suscipiat incrementum, rogando et requirendo prefatum dominum
ducem et suum consilium cum illis verbis que utilia et fructuosa
cognoscet quatenus eidem placeat cum omni sollicitudine suis
existentibus in Caffa per suas litteras, sicut opportunum extiterit,
scribere et mandare quod unionem predictam et cuncta in ea contenta
facia^n&t1 effectualiter observare et quod mercationes non fiant per
suos, scribendo etiam suis qui sunt in Trapesonda quod in
constructione fovearum et prosequtione aliorum laboreriorum nostri
cavassera nostros nullactenus inquietare vel molestare debeant, ut sua
responsio et deliberatio preconcepta effectum debitum consequatur.
Et quia valde utille et fructuosum est negociis quod pro parte ipsius
domini ducis et comunis Ianue huiusmodi littere suis, ut premittitur,
cum omni sollicitudine dirigantur, dictus Nicolinus apud prefatum
dominum ducem litteras ipsas habere studeat et procuret, quas secum
aportet Venetias, quia eas cum nostris navigiis in partibus illis in
proximo transfretandis destinari poterunt, rogando nichilo^mi&nus
prefatum dominum ducem instanter quod per sua navigia ad partes
illas itura vel nuncios speciales eidem placeat ad cautelam dictas litteras
facere replicari et cum omni solicitudine destinari, ut negocia iuxta
responsionem per ipsum factam secundum partis utriusque
intencionem finem laudabilem et votivum effectum recipiant,
procurando etiam toto posse apud dominum ducem predictum, quam
1344, FEBBRAIO 273
|74r|
1344, die X februarii
560
Autorizzazione a Giovanni de Verri, conestabile equestre a Treviso, a recarsi
temporaneamente a Milano per alcuni suoi affari.
Capta
✠ Quod concedatur Iohanni de Verri conestabili equestri in
Tarvisio quod1 possit pro suis agendis ire usque Mediolanum per XV
dies, dimittendo loco sui aliquam personam sufficientem loco sui ad
beneplacitum potestatis.
1
in sopralinea con segno di richiamo
561
Riconvocazione del consiglio per discutere della questione di Pago, in
mancanza del numero legale ed essendo pervenuti altri documenti, non
ancora esaminati dai savi.
Capta
✠ Quia consilium istud non est bene asenblatum et alique
scripture sint de novo porecte, quas non viderunt sapientes,
vadit pars quod istud factum Pagi inducietur ad diem martis
proximum post nonam, quo die vocetur consilium sub penna soldorum
XX et legetur consilium, quam penam exigere teneantur domini de
nocte, habendo partem quam habent de aliis penis.
274 SENATO MISTI, REG. XXII
562
Proroga dell’incarico ai savi sulle questioni di Slavonia.
Kohl 964
Capta
✠ Quod terminus sapientum Sclavonie elongetur per totum
mensem marcii1 proxime futurum in statu presenti.
1
attaccata una terza i
Capta
✠ Ser Nicolaus Barbo vult ut supra, hoc excepto quod, ubi dicit
“tansaverit vel portaverit”, dicat solum “tansaverit a flumine Clengi
usque ad flumen Trunti” sine termino predicto unius anni.
43
de non 7
non sinceri 7
|74v|
1344, die XII februarii
564
Visto inutile ogni tentativo di aver soddisfazione, decisione di inasprire per
un anno i dazi sulle merci anconetane a Venezia e nello Stato, a risarcimento
dei danni subiti da Veneziani per la confisca del carico di imbarcazioni
rifugiatesi nel porto di Ancona.
Kohl 965
Capta
✠ Cum Anchonitani pluries et pluries fuerint per nostras literas
requisiti eos rogantes et requirentes quod res ablatas per eos propter
suos aliquos ordines et statuta, ut dicunt, que sunt contra omnem iuris
censuram, nostris navigiis, que impetu temporis atque maris portum
suum intrare coguntur, debent restituere et restitui facere cum effectu
et quod aliter de suis bonis repertis in nostro dominio illis quibus res
accepte fuissent satisfatio redderetur, ipsis minime ulterius requisitis,
quod, non adhibentes1 curam literis prelibatis, facere non curarunt,
aserentes quod hoc facere sibi sui concedunt ordines et statuta, quos et
que, ut scripserunt dominationi, intendunt ea integraliter observare et
facere observari, considerato eciam quod sui ambaxatores promiserunt
quod dominationi superinde responsionem per suas literras
276 SENATO MISTI, REG. XXII
|75r|
1344, die XVIIo februarii
565
Autorizzazione a Fantino Malipiero, castellano di Treviso, a tornare a
Venezia per motivi di salute, facendosi sostituire dal fratello.
1344, FEBBRAIO 277
Capta
✠ Quod concedatur licentia ser Fantino Maripero castellano
nostro Tarvisii veniendi Venecias occasione infirmitatis sue persone,
dimittendo ibi fratrem suum usque ad complementum.
566
Decisione di spesare gli inviati di Ubertino da Carrara in occasione dei
sopralluoghi ai confini con i Veneziani.
Capta
✠ Quod pro honore nostro fiant expense per nostrum comune
tractatoribus domini Ubertini, quando ibunt cum nostris tractatoribus
ad videndum confines.
567
Autorizzazione a Ubertino da Carrara, signore di Padova, a far transitare per
il Trevigiano 50 suoi cavalieri arruolati in Alemagna.
Capta
✠ Quod complaceatur domino Ubertino in eo quod petit de
faciendo venire Paduam de partibus Alemanie L equites, qui possint
transire per nostrum districtum Tarvisii.
568
Decisione di scrivere a tre cardinali in favore dell’abate di San Nicolò del
Lido.
Capta
✠ Quod possit iterum scribi in favorem electi abbatis Sancti
Nicolai de Littore tribus cardinalibus, sicut videbitur dominationi.
569
Decisione che sia il senato a replicare alle lettere a favore dei diritti di Bartha
Delorado, cittadino di Zara e procuratore della sorella Maria, scritte in aprile
per conto della signoria, ma non spedite.
Kohl 966
Capta
✠ Quod in favorem iurium Barthe Delorado civis Iadre,
procuratoris done Marie eius sororis, scilicet pro qua alias scripte sunt
littere ex parte dominationis, set adhuc non sunt expedite, possit scribi
278 SENATO MISTI, REG. XXII
auctoritate huius consilii in forma qua alias scriptum fuit; que littere
fuerunt scripte de mense aprilis proxime elapso.
Dicta die
570
A seguito dell’ambasciata del conte e del comune di Sebenico, decisione di
inviare un notaio a Vladislava vedova di Neplicio conte di Tenino (Knin) e al
figlio Giovanni per protestare contro le molestie e i danni inferti dal conte
Costantino agli abitanti di Sebenico e chiederne il risarcimento, e contro la
ricostruzione di Tenino e l’esazione di indebiti pedaggi.
Kohl 967
571
Convocazione del consiglio per discutere sugli incidenti in Slavonia.
Kohl 967
Capta
✠ Quod istud consilium vocetur die martis proxime venturo post
nonam pro istis factis Sclavonie sub pena soldorum XX.
|75v|
o
Die XVIIII februarii
572
Ordine al conte e ai giudici di Zara di definire la questione di Agnesina
Marioni, vedova di Marinello Marioni di San Basilio
Kohl 968
Capta1
✠ Quod scribatur comiti et iudicibus Iadre quod infra duos
menses a die presentacionis ducalium litterarum debeant fecisse
plenitudinem rationis Agnesine Marioni relicte quondam Marineli
Marioni Sancti Baxilii, civi et fideli nostre, de eo quod habet petere
coram eis, pro qua pluries misse sunt littere et nichil fecerunt, alioquin
providebitur sicut ducali dominio videbitur esse iustum.
1
precede più in alto capta depennato
573
Modifica della commissione del bailo a Cipro, affinché certe cause
commerciali tra un “foresto” e un veneziano siano giudicate secondo gli
statuti e le consuetudini di Venezia e non secondo quelli di Cipro.
Capta
✠ Cum in commissione baiuli1 nostri Cipri inter cetera
contineatur quod rationem et iusticiam faciat et fieri faciat inter
Venetos et fideles nostros, de quibus coram eo deposita fuerit querela,
et similiter si alia persona quam Veneta requireret a persona Veneta vel
fidele rationem, audiat eam et cognoscat et diffiniat secundum statuta
Veneciarum et cetera, ut in dicta parte plenius continetur, et sepe
contingat quod in facto mercatorum de quibus data est capara
deponitur querela coram dicto baiulo nostro per forensicum contra
Venetum, in quo casu ipse baiulus noster sententiat et diffinit
secundum statuta et morem Veneciarum, et si Venetus agit contra
forinsecum in facto dictorum mercatorum, sententiatur per Ciprensem
280 SENATO MISTI, REG. XXII
Capta
✠ Cum facta Istrie per Dei gratiam sint in bona quiete pro nunc et
in futurum, ita quod neccesse non est tenere ibi expensas superfluas,
vadit pars quod scribatur potestati Iustinopolis quod illos L
equites qui remanserunt ibi et pedites debeat licentiare ad suum
terminum, scilicet per octo dies ante suum terminum, ut melius possint
providere de factis suis.
575
Ordine al capitano del Pasenatico di congedare, allo scadere della loro
condotta, i fanti di stanza a Valle.
Kohl 970
Capta
✠ Quod pedites soldati qui stant in Valle, cum contracta sit
secura, cassentur ad suum terminum et sic scribatur capitaneo
Paisanatici, ut comune sit liberatum a dictis expensis, quod est multum
gravatum in aliis.
576
Decisione di riconsegnare al patriarca di Costantinopoli la metà del casale di
Santa Barbara nell’isola di Creta, di ragione della chiesa costantinopolitana,
già tenuto ad affitto dal ribelle Leone Calergi; con una diversa proposta non
approvata
Kohl 969
1344, FEBBRAIO 281
] Dominus1 et V consiliarii
Capta
✠ Cum Leo Calergi nepos quondam domini Alexii de insula Crete
tenuerit2 medietatem casalis Sancte Barbare positi in insula Crete,
quam tenebat ipse Leo Calergi per formam pactorum quondam domini
Alexii avi sui que habuit cum comuni, amiserit ipsam medietatem
pro infidelitate et rebelione ipsius, et si amisit ius predictum, dicta
medietas debeat de iure devenire in dominum patriarcham
Constantinopolitanum et eius ecclesiam, ad quos spectat principaliter
dictum casale, et hoc consulunt rectores Crete per suas litteras, ut est
dictum, et nos simus omnibus et maxime ecclesiis debitores in iure,
vadit pars quod dicta medietas dicti casalis cum iuribus ipsius
medietatis libere restituantur domino patriarche Constantinopolitano
et ecclesie sue3, cum per formam pactorum ipse Alexius et
predecessores sui4 haberent ad affictum casale predictum ab ecclesia
Constantinopolitana.
35
1
segue IIIIor consiliarii depennato 2
tenuerint nel registro 3
segue 35 depenna-
to 4
segue tene depennato
Capta
✠ Quod fiat privilegium de annis XXV Citadino fillio quondam
Iacobi de Monte Albano, qui ollim fuit de Coneglano, cum
sufficientem habitacionem probaverit coram provissoribus comunis.
282 SENATO MISTI, REG. XXII
578
Ordine al duca e ai consiglieri di Creta relativamente all’impiego della dote
di Marchesina, moglie di Andrea Querini.
Capta
✠ Cum dos Marchexine uxoris Andree Quirino de Candida civis
nostri posita foret apud ducham et consilliarios Crete pro securitate
sua, quam quidem dotem ipsi ducha et consilliarii tribuerunt ser
Georgio Quirino ad presam stacionis, et cum dictus Andreas nunc
petat ipsam dotem in comuni poni pro possessionibus emendis, quod
facere recusant consilliarii nunc existentes vigore cuiusdam partis
nuper hic capte, continentis quod omnes qui denarios ad uxuram
accepissent teneantur infra septenium prode et capitale restituere et
cetera, et intentio nostra foret quod dotes talles non intelligerentur in
debitis antedictis,
vadit pars quod scribatur duche et consilliariis Crete quod signent
terminum secundum possibilitatem dicti ser Georgii, infra quem
teneatur ipsam dotem in comuni posuisse, sicud dictus Andreas petit,
pro possessionibus emendis.
Capta
✠ Quod terminus sapientum Sclavonie elongetur per totum
mensem aprilis futurum.
580
Autorizzazione all’abate di Pomposa a portare alla sua abbazia vino ed olio
dei possedimenti nella zona di Rimini.
Capta
✠ Quod concedatur abbati Pomposie quod anforas XXV vini et
vasselum unum olei quod habet de redditibus in partibus Arimini
possit conduci facere Pomposiam.
|76v|
Die XXII februarii
581-589
A seguito dei gravi disordini avvenuti nell’isola di Pago, provocati dalle
indebite forme di un arresto ivi messe in atto dai giudici di Zara, ordini ai
provveditori in Slavonia, allora a Pago, e ai conti, ai giudici, al comune sia di
Zara che di Pago, riguardo all’inchiesta in corso, alla citazione a Venezia dei
principali colpevoli, alle querele dei danneggiati, all’osservanza dei patti con
Venezia e al debito esercizio delle rispettive giurisdizioni; con una proposta
non approvata.
Kohl 972 (581-588)
<581>
] Sapientes: ser Moretus Gradenico, ser Bertucius de Canali, ser
Marcus Dandulo
Capta
✠ Examinatis et intellectis litteris, testifficationibus et scripturis
destinatis per provisores existentes in Pago super novitatibus factis in
Pago, in quibus contineri videtur quod comuniter totus popullus et
universsitas Pagi extiterint participes in dictis excessibus et non
reperiantur alliquos fuisse1 principalles et capita in dictis excessibus
nisi auditu, et nominantur infrascripti, videlicet Collanus et Çuppanus
fratres, filii Domineni, et Tomicha Mançatuto, et dicti excessus sint
enormes et contra honorem nostre dominationis, que continue
tractavit et vigillavit circa conservationem et pacifficum statum
Pagiensium, et ut possit debito ordine provideri2 et procedi in predictis
et tallem viam teneri que sit gratuita Deo et mundo et honori
dominationis nostre pro refformatione predictorum,
vadit pars secundum consillium trium sapientum quod scribatur
et mandetur nostris provisoribus, qui sunt in Pago, quod debeant
precipere et ex parte nostra dicere comiti, iudicibus et comuni Pagi
cum illis verbis que sibi videbuntur quod dictus comes, iudices et
comune Pagi expresse precipiant dictis Collano et Çuppano fratribus,
filliis Domineni, et Tomiche Mançatuto et similliter quinque
Pagiensibus de magis culpabilibus in istis novitatibus cum pleno
sindicatu pro comuni et universsitate Pagi ac Petro Degas, qui tempore
novitatis portabat vexillum sancti Georgii, quod infra XV dies post
preceptum eis factum ipsi omnes venire et conparere debeant coram
nostra presentia ad excusandum se de oppositis contra ipsos, quibus
comparentibus et venientibus et intellectis que dicere volluerint,
mellius poterit determinari et provideri in premissis, dicendo eisdem
284 SENATO MISTI, REG. XXII
<582> Capta
✠ Et quia habemus quod percusio facta per Balbum1 fillium
Crevici in personam Brexani de Pago fuit etiam inductiva scandalli,
dicti nostri provissores precipere debeant dicto comiti, iudicibus et
universsitati Pagi quod expresse precipiant dictis Balbo et Bressano
quod infra terminum predictum debeant personalliter coram nobis
conparere, dicendo eis quod, si non conparuerint ad terminum
predictum, quod, non obstante ipsorum absentia, tunc procedetur
contra ipsos, ut de alliis superius dictum est.
De parte 45
de non 4
non sinceri 17
1
segue Crevici depennato
|77r|
Die XXII februarii
<583>
] Omnes sapientes
Capta
✠ Item quod sit licitum quibuscumque Pagiensibus qui occasione
dictarum novitatum damnum et mollestias reccepissent venire vel
mittere ad deponendum coram nobis eorum querellas; et de hoc faciant
nostri provissores noticiam danifficatis.
1344, FEBBRAIO 285
De parte 56
non 3
non sinceri 8
<584>
] Ser Moretus Gradenico, ser Bertucius de Canali
Ceterum videtur quod de mandato iudicum Iadre Cergne de
Carbon cum XV sociis in una barcha veniret ad quendam locum
positum in insulla Pagi pro capiendo alliquos et timens Bellota, ne
venirent causa capiendi eius fratrem presbiterum Maurum, accessit ad
dictum locum cum XXX sociis in comitiva inveniens XIIII armatos
descendentes in teram, veniendo obviam dicto Bellote et sociis, ita
quod preliati fuerunt simul, in quo prellio unus de dicta barcha fuit
mortuus, et a quo nescitur, et tres capti, qui fuerunt presentati
vicecomiti Pagi et postmodum relaxati fuerunt de mandato comitis
Iadre, et acciderit quod Tomicha Ma^n&çatuto frater dicti Bellote esset
in Iadra pro quodam placito, et dum esset in domo cuiusdam Iadratini,
unus illorum trium qui fuerunt capti percussit dictum Tomicam1
Mançatuto uno magno ictu in mansilla, taliter quod duos amisit dentes,
sed quia scire cuppimus veritatem predictorum et in ipsis facere quod
est iustum, omni pretermisso dubio,
vadit pars quod scribatur et mandetur comiti, iudicibus et comuni
Iadre quod expresse precipiant dicto Cergne, qui fuit capud barche, et
illi qui fecit percussionem in personam Tomiche Mançatuto percussi in
Iadra, quod infra XV dies a presentatione nostrarum litterarum eis
facta debeant personalliter coram nobis conparere, dicendo eis quod, si
non conparerent infra dictum terminum, non obstante eorum absentia,
procedetur, ut supra dictum est.
De parte 14
1
in interlinea su Bellotam depennato
<585>
] Ser Moretus Gradenico, ser Bertucius de Canali
Capta
✠ Et ut veritas plene habeatur et1 in omnibus cum matura
deliberatione procedatur, simili modo scribatur nostris provissoribus
quod precipiant et pro parte nostra dicant comiti, iudicibus et comuni
Pagi quod precipere debeant tribus de illis magis culpabilibus, qui
fuerunt ad rumorem quando dicta barcha venit ad prefactam insullam,
quod infra XV dies post preceptum eis factum coram nobis
personalliter debeant conparere, dicendo eisdem quod, si non
conparuerint infra dictum terminum, non obstante ipsorum absentia,
procedemus contra ipsos, ut de alliis dictum est.
1
in sopralinea con segno di richiamo
|77v|
Die XXII februarii
<586>
] Omnes
Capta
✠ Et quia nuperime venerunt littere a vicecomite et consillio Pagi,
per quas conqueruntur quod ius non redditur in Pago propter
absentiam Bellote iudicis populli, quem comes non vult pro iudice, et
quod multe derobationes eis facte fuerunt in bestiamine per quosdam
de Iadra et cetera, et nostri provissores, qui sunt Pagi, per suas litteras
dicant quod in ipsorum redditu super dicto facto omnia nostro
dominio exponent,
vadit pars quod expectetur usque ad eventum1 dictorum
provissorum. Verum scribatur dictis provissoribus quod super dictis
querellis debeant dilligenter inquirere et examinare, ut applicantibus
ipsis et habita ipsorum plena informatione, valeat providere2 prout
1344, FEBBRAIO 287
fuerit iustum; et non debeant dicti provissores inde reccedere nisi facta
examinacione predictorum.
De parte 60
de non 1
non sinceri 4
2
1
così invece di adventum providerit nel testo
<587> Capta
✠ Item scribatur nostris provissoribus quod existentes expedicti
de sibi per nos commissis et scriptis Venecias revertantur.
De non 1
non sinceri 2
omnes allii de parte
<588> Capta
✠ Cum per populum Pagi factus fuit unus iudex in Pago et cum
ordine et pro uno anno secundum consuetudines Pagiensium, quem
comes Pagi pro iudice habere non vult, et istud sit de rebus que
spectant comiti solli Iadre ad corigendum per formam pactorum,
vadit pars quod scribatur dicto comiti Iadre quod, habentes
dictum iudicem Pagi esse ordinate ellectum per populum secundum
eorum consuetudines et pro iudice debet haberi usque ad
conplementum sui ^anni&, debeat dictus comes per auctoritatem, quam
sollus in hoc habet, mandare et ordinare comiti Pagi preffacto quod
prefactum iudicem pro iudice populi habere et tenere debeat usque ad
conplementum sui anni et cum ipso reddere ius omnibus petentibus
secundum consuetudines dictorum Pagiensium.
|78r|
Die XXII februarii
<589>
] Ser Marcus Dandulo
Capta
✠ Cum scandalla orta inter Iadratinos et Pagienses videantur
procesisse a parte Iadrensium occasione cuiusdam barche armate
destinate per iudices Iadre ad insullam Pagi pro capiendo aliquos
Pagienses tempore noctis per modum illicitum et inhonestum, sicud
per testifficaciones per nostros provissores acceptas habetur, quod fuit
expresse contra formam pactorum que habemus cum ipsis, in quibus
288 SENATO MISTI, REG. XXII
Capta
✠ Quod lignum riparie Istrie ellevet Caprollis nobillem virum ser
Marcum Mauroceno ellectum comite^m& Polle et suam familliam cum
levibus arnesiis et ipsum conducat ad suum regimen.
591-593
A seguito degli incidenti di Ferrara, decisione di eleggere due solenni
ambasciatori, che possano agire anche separati per metter pace tra le parti
avverse, e loro immediata elezione; respinta una proposta di rinvio.
<591> Capta
✠ Cum dominium nostrum semper consueverit suo posse
procurare et operari pacem invenire et tractare inter nostros
circavicinos pro honore nostro et bono mercationum et iste discordie
Lonbardie stracte Padi sint multum periculose, nisi Dominus
interponat suum auxilium,
1344, FEBBRAIO 289
|78v|
Dicto die XXIIIIo februarii
<592> Capta
Quod adatur in comissione dictorum ambaxatorum quod possint
separare se et facere ambaxatam unus in una parte1 et alius in alia, sicut
fuerint concordes pro meliori.
1
segue ut depennato
<593>
] Dominus; ser Petrus Civrano, ser Marcus Celsi, ser Marcus Mauro,
ser Nicolaus Lion
Quod electio dictorum ambaxatorum inducietur ad diem sabati
proximum in mane.
27
Electi ambaxatores:
ser Nicolaus Sanuto, plezii ser Petrus Georgio et ser Angelus
Sanuto
ser Marcus Dandulo, plezius ser Berti Barbaro
290 SENATO MISTI, REG. XXII
<594>
] Ser Petrus Civrano, ser Iohannes Sanuto, ser Nicolaus Lion
consiliarii; ser Fantinus Superantio caput
Cum secundum Deum et iusticiam et honorem dominii omnes
damnificati et comune et patroni navium et marinarii navium debeant
convenire insimul ad recipiendum pro rata suorum damnorum de
mercibus inventis et recuperatis per gale^a&s nostras Culfi de galeis
Provincialium,
vadit pars, ut predicta iuste fieri possint, quod commictatur
extraordinariis quod examinent et taxent damna comunis, patronorum
navium et marinariorum ipsarum navium, faciendo proclamari cum
termino qui eis videbitur quod omnes scribi faciant damna sua et, facta
taxatione ipsorum damnorum, dividant peccuniam habitam vel
habendam de ipsis rebus1 inter ipsa damna taxata secundum ratam
taxatam que tanget quemlibet pro suis damnis et idem servari debeat de
omnibus bonis que recuperari poterunt nunc vel per aliquod tempus de
ipsis damnis.
De parte 21
1
segue secundum depennato
] Ser Marcus Celsi, ser Lisius Vidalis, ser Marcus Mauro consiliarii; ser
Iohannes Dandulo, ser Franciscus Fuscareno capita; ser Nicolaus
Volpe, ser Marcus Mauroceno, ser Stefanus Belegno, ser Nicolaus
Barbo, ser Petrus1 Trivisano sapientes
Capta
✠ Quoniam censetur laudabile ut casus dubii sano consilio
declarentur, ideo matura deliberatione prehabita et sano consilio
procedentes consulunt, intellectis testificationibus et auditis etiam
partibus in omnibus que alegare ^voluerint&, videlicet capitaneo
galearum pro hominibus galearum, dominis a frumento pro comuni
Veneciarum et patronis navium pro sua ratione, quod omnia
mercimonia et res date quatuor armatoribus ipsarum galearum
1344, FEBBRAIO 291
|79r|
Die XXVI februarii
<595>
] Dominus dux, ser Marcus Celsi, ser Marcus Mauro, ser Iohannes
Sanuto, ser Nicolaus Lion consiliarii, capita et sapientes
Capta
✠ Quamvis de modo ^et& ordine se^m&per consuetis iste galee,
arma et arnesie debeant venire in comune, tamen, ut nostris hominibus
galearum in serviciis comunis detur bona causa fideliter operandi,
capta fuit pars quod nostro capitaneo, patronis et hominibus
galearum de^n&tur de denariis nostri comunis libre1 triginta grossorum
de gratia speciali, quas dividant inter se secundum modum hactenus
consuetum.
De parte 40-42
1
segue XXX depennato
596
Autorizzazione a Zilio Castelli di portare a Modone vari oggetti d’argento
fatti da lui eseguire per conto di Nicola Missito, ora defunto, al fine di
consegnarli agli eredi di quest’ultimo.
Capta
✠ Quod concedatur Zilio de Castellis quod possit facere
conducere ad partes Mothoni scutellas XII, tazas XII, pladenas II et
bocales II argenti valoris librarum XXXI grossorum, quod laborari
fecerat ad nomen domini1 Nicole Missito, qui decessit2, cum ipsas res
vellit portare suis heredibus, faciente ipso venire contralitteram a
castellanis qualiter ipsum argentum sit dictorum heredum domini
Nicole et quod fuerit conductum illuc.
|79v|
C o a
MIII XLV , indicione XIII , die primo marcii
597
Decisione di assegnare agli ambasciatori in procinto di recarsi in Lombardia
un secondo notaio di curia, affinché possano operare separatamente.
Capta
✠ Quod ambaxatoribus ituris in Lombardiam addatur unus alius
notarius curie cum uno famulo pro eo quod possent se separare ad
invicem, si eis videretur pro bono facti, ita quod quilibet haberet suum
notarium.
1345, MARZO 293
Capta
✠ Quod provisores qui debent ire Tarvisium teneantur ire et
redire per aquam et ire etiam per Trivisanam secundum quod eis
committe^n&t dominus, consiliarii et capita vel maior pars eorum.
599
Decisione di eleggere tre savi sulla questione dei nuovi dazi.
Kohl 974
Capta
✠ Quod eligantur tres sapientes per electionem in isto consilio,
qui examinent ^et& consulant super facto novorum daciorum
impositorum, que nunc complent in proximo, et faciant poni suum
consilium in scriptis, cum quo erimus hic et fiet sicut videbitur, et
quilibet possit ponere partem et expediant se usque ad medium
presentis mensis.
600
Delega alla signoria dell’eventuale arruolamento in Slavonia di 300 o 400
uomini per l’armata del Golfo.
Kohl 973
Capta
✠ Cum sit utile, habito in omnem partem respectu, dare
expeditionem armate Culfi et gentes pigre reperiantur ad banchum,
vadit pars quod remaneat in discretione et libertate domini,
consiliariorum et capitum vel maioris partis eorum possendi mittere ad
partes Sclavonie ad soldizandum pro dicta armata gentes usque ad
quantitatem CCC vel IIIIC hominum, sicut utilius apparebit.
294 SENATO MISTI, REG. XXII
601
Assegnazione di varie armi, dietro pagamento, agli abitanti di Traù.
Kohl 973
Capta
✠ Quod infrascripta arma dentur nostris fidelibus de Tragurio
per extimacionem, dando plezariam de solvendo secundum
extimacionem usque ad IIIIor menses.
Arma sunt: C balliste de uno pede fulcite, centum pavesii, VC
lancee, mille gavalloti et mille veretoni.
602
Proroga dell’incarico ai savi per Corone.
Capta
✠ Quod elongetur terminus sapientum Coroni, elongetur usque
ad medium presentis mensis.
603
Concessione di cittadinanza a Francesco Duçi da Firenze.
Capta
✠ Quod Francisco Duçi lanario Sancti Luce, qui fuit de Florentia,
fiat privilegium de annis quindecim, cum plene probaverit
habitationem coram provisoribus.
604
Elezione di un savio sui fatti di Slavonia e di un savio agli ordini.
605-606
Risposta alle lettere del doge di Genova portate al rientro dal notaio Nicolino
Fraganesco, riguardo alla sicurezza del mare e al buon esito della missione del
predetto notaio.
1345, MARZO 295
<605>
] Sapientes: ser Marcus Lauredano, ser Benedictus de Molino, ser
Marcus Iustiniano, ser Andreaxius Mauroceno et ser Iohannes
Fuscareno
Capta
✠ Audita et intelecta plenarie continentia litterarum domini ducis
Ianue significantis nobis nova piratarum et cetera, habita deliberatione
solempni super contentis in eis, consulunt concorditer sapientes quod
respondeatur domino duci Ianue qualiter litteras suas nuper
recepimus, per quas nobis sua fraternitas denotavit de condictione et
malivolo proposito extrinsecorum suorum et aliorum piratarum
conantium armare ad damnum mercatorum et mercationum per mare
transeuntium et cetera, de quorum novorum insinuatione sue
magnitudini referimus grates multas. Ad id vero quod inuitur in litteris
suis predictis de facto significandi ei per litteras vel ambaxatorem
intencionem dominii circa factum armandi contra dictos piratas pro
securitate maris et cetera, sic respondeatur eidem quod, sicut est
magnitudini sue et toti mundo notorium, optantes nos quod mare
reddatur securum omnibus mercatoribus et mercationibus et aliis
quibuscumque sub bono1 zelo navigantibus, semper armatas nostras de
anno in annum in mari tenuimus et tenemus non sine gravibus nostris
expensis; et habentes iam pluribus diebus elapsis fide digna relacione
noticiam eorum que nobis sua fraternitas intimavit, statim et de
presenti nostram armatam Culfi decrevimus in eo numero galearum
qui nobis apparuit expedire, cui capitaneum prefecimus cum illis
commisione et mandato quam et quod pro tutela, defensione et
securitate tam nostrorum mercatorum et mercationum quam aliorum
quorumlibet per mare navigantium sub bono zelo et causa vidimus
convenire. Et sicut per litteras suas predictas didicimus evidenter, sua
bona dispositio in hoc nobiscum concurit, cum liquido coligamus eius
esse propositum ad volendum quod plena securitas mercatoribus et
mercationibus prebeatur in mari, ita quod quilibet secure valeat
navigare, ex quo in eius laudabili dispositione plenam fiduciam
obtinemus quod etiam pro parte sua in hoc talem viam et modum
inveniet et tenebit qui erit honor Dei, securitas mercatorum et
magnitudinis sue laus.
Non sinceri 1
reliqui de parte
1
segue et depennato
296 SENATO MISTI, REG. XXII
<606>
] Sapientes predicti
Capta
✠ Examinata et intelecta ad plenum responsione quam dominus
dux Ianue nobis fecit in illis tribus articulis expositis ei per ser
Nicolinum de Fraganesco nostrum notarium, consulunt sapientes
predicti quod respondeatur domino duci qualiter, redeunte nuper ad
nos dicto Nicolino nostro notario, quem in nostrum nuncium ad suam
magnitudinem destinavimus, tam per relacionem ipsius nuncii nostri
quam per litteras ipsius domini ducis nobis missas expresse
cognovimus benivolentiam et sincerum affectum quem ad dominium
nostrum gerit, audientes suas benivolas responsiones nobis factas ad ea
que fecimus sibi dici; et vere tenemus indubie, considerato sue
fraternitatis bono proposito, quod adimpleri et observari faciet in
omnibus et per omnia prout in suis litteris nobis scripsit, regraciantes
sibi in hoc quantum possumus et debemus et rogantes ut, sicut dixit, sic
pro parte sua faciat inviolabiliter observari, nam reperiet nos dispositos
ad plenam observacionem eorum, in quantum spectat ad nos, firmiter
et intente.
De parte ut supra
607-611
Decisioni conseguenti alla notizia del disastroso combattimento con i Turchi
a Smirne (17 gennaio), giunta con lettere dei sopracomiti nell’armata crociata
e del bailo e consiglieri di Negroponte.
<607>
] Sapientes predicti
Capta
✠ Examinatis et intelectis litteris supracomitorum armate unionis
et baiuli Nigropontis et consiliariorum eiusdem denotancium nobis
casum et infortunium occursum in Smirris et cetera, visis etiam litteris
occasione premissa domino pape per dominium destinatis, videtur
sapientibus et sic
vadit pars quod solicitetur et studeatur, in quantum fieri potest,
quod noster capitaneus Culphi expediat se et vadat pro ortatu
nostrorum fidelium et Christianorum partium Romanie et totius
armate unionis usque Nigropontem et inde usque ad loca ubi esset
unionis armata et postea ad suam custodiam revertatur, salvo quod, si
1345, MARZO 297
<608>
] Sapientes
Capta
✠ Et quia scribunt nobis baiulus Nigropontis et eius consiliarii
quod olim dominus Petrus Geno habuit mutuo in Nigroponte de
mense decembris nuper elapso pro neccessitate armate sue circa libras
IIIIC grossorum a burgensibus deinde et aliis bonis hominibus,
petentes ut dicta peccunia destinetur pro satisfactione et cetera,
consulunt sapientes quod ordinetur per dominacionem quod dicta
peccunia mittatur cum galeis Culphi baiulo et consiliariis Nigropontis,
ut de ea satisfaciant sicut debent.
De parte ut supra
|80v|
Die dicto
<609>
] Sapientes predicti
Capta
✠ Et per hanc barcham armatam, que venit de Corono cum litteris
supradictis, respondeatur baiulo et consiliariis Nigropontis qualiter
nuper recepimus litteras suas, infortunium noviter occursum armate
unionis et subvencionem per ipsos1 exhibitam2 olim domino Petro
Geno in peccunia et aliis specialiter continentes, eorum provisiones et
bonam operam quam adhibuerunt tam in solicite nobis denotando
298 SENATO MISTI, REG. XXII
<610>
] Sapientes predicti
Capta
✠ Preterea scribatur et denotetur ser Nicolao Pisani nostro
capitaneo unionis qualiter per litteras supracomitorum alterius armate
nostre et per litteras similiter baiuli et consiliariorum Nigropontis nova
dolenda et amara percepimus de casu sinistro et infortunio nuper
occurso in Smirris, de quo dolentes quantum possumus et debemus,
denotavimus statim id domino nostro pape, a quo responsionem
continuo prestolamur, qua obtenta postea providebimus sicut
videbimus convenire, et quomodo pro ortatu Christianorum partium
Romanie et totius armate ordinavimus nostro capitaneo Culphi, qui est
hinc recessurus in brevi, quod usque ad partes illas se debeat
demonstrare et propterea ortetur gentes nostras quantum potest cum
illis pulcris verbis aptis ad hoc que viderit convenire. Verum mandetur
eidem quod de armata et gentibus sibi commissis habeat bonam
provisionem et curam solicitam, ita quod de laudabili portamento
digne valeat comendari.
De parte ut supra
<611>
] Sapientes predicti
Capta
✠ Et scribatur de presenti Neapoleoni, qui pro nostro comuni
1345, MARZO 299
612
Decisione di sostituire con una galeotta la galea messinese già assegnata al
capitano del Golfo.
] Ser Petrus Civrano, ser Iohannes Sanuto, ser Nicolaus Lion, ser
Petrus Cornario consiliarii et sapientes ordinum
Capta
✠ Cum dicatur quod galea Messanensis, quam debebat habere
capitaneus Culfi, est defectuosa et sinistra in mari, in tantum quod
homines non possunt durare super ea, et per hoc quilibet vitet accipere
soldum pro ea et multi alii defectus sequuntur pro ea,
vadit pars quod loco dicte galee Messanensis detur capitaneo una
de galeotis quas habuit ser Andreas Cornario seu ser Petrus Mauroceno
olim capitaneus Culfi, cum tempore quo captum fuit de dando ei istam
Messanensem ignorabantur isti defectus.
37
] Dominus; ser Marcus Celsi, ser Marcus Mauro consiliarii; ser Petrus
Faletro caput
Alia pars fuit de stare firmi.
26
non sinceri 2
300 SENATO MISTI, REG. XXII
Capta
✠ Quod concedatur licencia Mido de Monteviridi conestabili
equestri in Iustinopoli posse ire1 Firmum et stare, eundo, stando et
redeundo per unum mensem et dimidium, perdendo soldum
secundum formam consilii2.
1
segue et stare depennato 2
parte, compresa la data, aggiunta in uno spazio rimasto
bianco a sinistra della votazione precedente
Capta
✠ Cum per partem hic captam super armata nostra Culfi Sclavi
debeant soldiçari, qui in facto armorum non reputantur bene apti,
vadit pars quod pro securitate dicte armate soldiçentur ballistarii
septuaginta super ipsa armata, sicut erat captum solum de
quinquaginta, qui ballistarii septuaginta dividantur per galeas armate
sicut videbitur capitaneo. Et si consilium et cetera.
Omnes
|81r|
1345, die VIII marcii
1
1
segue X depennato
615
Autorizzazione all’arcivescovo di Creta di far esportare da Venezia su
naviglio disarmato sei pezze di panno per suo uso personale.
Kohl 976
Capta
✠ Quod concedatur domino archiepiscopo Cretensi quod possit
1345, MARZO 301
Die eodem
616
Conferma per un anno del divieto di esportazione, senza espressa licenza, del
legname “de intra Culfum”.
Capta
✠ Quod prohibicio de lignamine quod non possit extrahi sine
licentia dominii de partibus de intra Culfum pro defferendo in aliquam
partem confirmetur usque ad unum annum proximum cum penis et
condicionibus ibidem contentis, scilicet de L pro centenario1 in non
rotundo et rotundo de C pro centenario, sicut continentur consilia, que
sunt expirata, et in capite anni veniatur huc et fiet sicut videbitur, et
nichilominus duret eciam ultra annum, quousque non fuerit revocatum.
Et intelligatur licentia domini ducis istud consilium. Et si consilium et
cetera et sunt consilia in Spiritu ad cartas 64 cancellatum et 822.
Capta
✠ Quod concedatur viro nobili Nicolao Gradonico quod vendere
possit IIIIor de suis equis quos voluerit in Insula et extra et hoc per
quatuor menses ante complementum sui regiminis, non obstante
commisione sua.
De non 0
non sinceri 3
alii de parte
618
Decisione di confermare gli statuti della Riviera bresciana del Garda, fatta
salva la possibilità di ulteriori integrazioni o correzioni.
Capta
✠ Quod statuta illorum de Riparia confirmentur prout iacent cum
condicione quod comittatur nostro rectori ituro in Ripariam quod, si
aliquid in eis videret quod egeret corectione, mutacione vel addicione,
id suis literis nobis debeat intimare, quia dehinc providebimus ut saluti
dictorum de Riparia viderimus convenire.
<619>
] Dominus dux; consiliarii; capita; ser Marcus Faletro, ser Nicolaus
Barbo
Capta
✠ Quod in Christi nomine armentur ad viagium Alexandrie per
nostrum comune due galee.
57
<620>
] Dominus dux; ser Petrus Civrano, ser Marcus Mauroceno consiliarii;
1345, MARZO 303
ser Petrus Faletro, ser Petrus Cornario capita; ser Nicolaus Barbo
sapiens
Item cum dicte due galee fuerint in Alexandria, teneantur
capitaneus et patronus dictarum duarum galearum et consul
Alexandrie1, qui dehinc fiet presentialiter, una cum mercatoribus
congregare et consilium facere si de mercationibus erunt tot quot
sufficiant, et si non erunt, volente maiore parte illorum qui in dicto
consilio fuerint congregati, videlicet capitaneus, patronus, consul et
mercatores, quod eatur cum dictis duabus galeis Barutum, debeant
capitaneus et patronus galearum predictarum ire cum dictis galeis
Barutum, defferendo mercatores et mercationes cum eisdem galeis
Barutum ire volentes, quo cum aplicuerint, permaneant2 ibi diebus
quindecim et deinde cum dictis galeis Alexandriam revertatur3, pro
quarum galearum itu ab Alexandria Barutum et reditu a Baruto
Alexandriam cum mercatoribus et mercationibus nichil dicti
mercatores pro nabulo dictarum suarum mercationum solvere
teneantur, que vero nostre galee Alexandriam de Baruto reverse levare
debeant mercationes4 et mercatores volentes super eas ascendere et eos
Venetias conducere. Verum si mercatores et mercationes Alexandrie et
Baruti tot essent quod non possent levari per dictas duas galeas,
dividantur per ratam tam ille Baruti quam Alexandrie, ut in eis
equalitas sit, intelligendo quod fiat rata de avere subtili quod erit
emptum de avere extractum de Veneciis cum dictis duabus galeis et
includatur pulvis çucari in avere grosso.
16
3
1
in interlinea con segno di richiamo 2
corretto da permanent segue que
depennato 4
tiones segue tionibus depennato
<621>
] Ser Marcus Celsi, ser Iohannes Sanuto, ser Nicolaus Lion consiliarii
et omnes sapientes
304 SENATO MISTI, REG. XXII
Capta.
✠ Quod dicte due galee in bona fortuna recedere debeant de
Veneciis et ire Alexandriam a kallendis mensis augusti et stent ibi in
Alexandria a kallendis mensis octubris usque ad medium dicti mensis
octubris, si videbitur capitaneo, patrono et mercatoribus vel maiori
parti eorum, et si ante forent expedicte, debeant Venecias redire.
63
Capta
✠ Quod terminus sapientum daciorum elongetur usque ad
medium mensem aprilis, remanentibus daciis in suo statu, quousque
per istud consilium fuerit diffinitum super eis. Et similiter elongetur
terminus aliorum sapientum pro aliis factis usque ad dictum terminum.
|82r|
o
1345, die XVII marcii
623
Decisione di delegare al doge, alla signoria e ai savi la conclusione
dell’accordo con il nunzio del patriarca di Aquileia (Bertrando di San
Genesio) circa il risarcimento dei danni subiti da Montona, e accordo
raggiunto.
Capta
✠ Cum sapientes nostri qui sunt pro factis patriarche habuerint
tractatum cum nuncio domini patriarche super facto damnorum
Montone, pro quibus retente sunt page, et ipse nuncius videtur
contentari per viam compositionis satisfacere partem dictorum
damnorum, et adhuc speretur posse obtineri ultra et compositio sit
utilis pro honore nostro et bono nostrorum, qui cicius recipient suum,
1345, MARZO 305
624
Decisione di sospendere temporaneamente i processi in corso contro gli
Anconitani, in attesa che gli ambasciatori di Ancona ricevano competente
mandato.
Capta
✠ Cum ambaxatores Anchone dicant quod super aliquibus
requisitionibus nostris non habent mandatum ad plenum et petant
suspendi processus, donec mittant in Anchonam pro eo,
vadit pars quod ipsi processus facti noviter contra eos
suspendantur usque ad medium mensem futurum, remanentibus
nichilominus hic ambaxatoribus antedictis.
625
Nuove istruzioni agli ambasciatori in Lombardia, in risposta alle diverse
lettere da loro inviate da Ferrara, Verona e Bologna e riguardo alla loro
missione a Mantova.
Capta
✠ Quod scribatur nostris ambaxatoribus Lombardie quod
recepimus plures litteras suas datas Ferrarie, Verone et Bononie de hiis
que fecerunt in factis sibi commissis, in quibus eorum provisionem et
solicitudinem commendamus et bene vellemus quod facta viderentur
melius disposita. Set cum ipsi iverunt Mantuam, nescimus quid ibi
habuerint, vellemus quod esset bonum et quod pertineret ad bonum
concordii et pacis, et quando id esse non posset, cognoscimus quod
mora ipsorum esset cum onere nostro et ideo confidentes de eorum
providentia scribimus eis quod, si a dominis Mantue non habuerint id
306 SENATO MISTI, REG. XXII
per quod possint sperare quod concordia fieri possit inter partes,
volumus, si1 eis videbitur, quod Venecias redeant. In casu vero quo
videretur eis et opinionem haberent quod possent tractare concordiam
et quod mora sua esset cum honore nostro, relinquimus in sua libertate
standi et faciendi sicut eis videbitur cum honore nostro et bono
negotiorum; et si determinarent de stando, procedant in factis ut eis
videbitur, rescribendo nobis omnia que fecerint, ut simus de omnibus
informati.
1
attaccata c depennata
626
Autorizzazione concessa al podestà di Castelfranco a dare in affitto mediante
incanto sino a dieci anni la possessione chiamata Musil, posta nel suo
distretto.
Capta
✠ Quod concedatur potestati Castri Franchi quod quoddam
territorium seu possessionem vocatum Musil positum in suo districtu
possit, per incantum tamen, affictare usque ad X annos vel inde infra
pro quam meliori precio et avantagio comunis poterit. Et si consilium,
commissio vel capitulare et cetera.
627
Autorizzazione a Francesco Trevisan, consigliere a Negroponte, a vendere
due dei suoi cavalli grandi e uno dei piccoli prima della scadenza del suo
mandato, secondo quanto già accordato al bailo Nicolò Gradenigo.
Capta
Quod concedatur viro nobili Francisco Trivisano consiliario
Nigropontis quod duos de suis equis magnis et unum parvorum vendi
facere possit per IIIIor menses ante complementum sui regiminis, sicut
pridie concessum fuit baiulo nostro ser Nicolao Gradonico.
628
Ordine al duca e ai consiglieri di Creta di assegnare a un certo Michele Beto
il termine per la restituzione di una somma di denaro prestatagli da Giorgio
da Molin.
Capta
✠ Cum, ut exponit Georgius de Molino habitator1 Candide, ipse
1345, MARZO 307
|82v|
o
1345, die XXII martii
629
Testo della lettera inviata a Giovanna, regina di Gerusalemme e Sicilia, per
protestare e chiedere il risarcimento dei danni pregressi e di quelli
recentemente inferti da quattro sue galee a due navi veneziane.
Capta
✠ Intellectis litteris consulis nostris Neapolis videtur sapientibus
quod, cum1 ipse scribat quod accessurus est pro hiis factis ad curiam
regiam, valde melius poterit provideri quando habita fuerit ipsius
consulis responsio quam nunc, set nichilominus consulunt quod
scribatur domine regine super hoc in forma infrascripta et mittatur
consuli exemplum ipsius, mandando quod procuret solicite effectum
eorum que scribimus et nobis rescribat.
630
Elezione di cinque savi in merito alla controversia con il vescovo di Castello
(Nicolò Morosini) circa la suddivisione delle decime, con una variante non
approvata.
|83r|
1345, 22 marcii
631
Decisione su come rispondere a lettere del nuovo vescovo di Milopotamo
nell’isola di Creta.
Kohl 978
Capta
✠ Quod respondeatur domino episcopo Milepotensi quod pro
reverentia domini pape et amore litterarum quas nobis presentavit et
domini cardinalis et comunis Pisarum simus parati et offerimus fieri
facere litteras nostris rectoribus Crete quod habeant ipsum dominum
episcopum et ecclesiam suam favorabiliter commendatam in omni eo
quod iustum et honestum sit cum honore nostro.
632
Autorizzazione concessa al podestà di Oderzo a dare in affitto all’incanto per
un periodo massimo di cinque anni, il luogo o territorio di Fossalta, posto nel
suo distretto.
Capta
✠ Quod concedatur potestati Opitergii quod quendam locum seu
territorium vocatum Fossalta de districtu Opitergii possit affictare
usque ad1 quinque annos vel inde infra, ut sibi videbitur, faciendo
ipsum incantari et dando ipsum per incantum cum quam maiori
avantagio nostri comunis fieri poterit, non obstante sua commissione.
1
segue V depennato
633
Facoltà conferita al podestà di Oderzo di autorizzare gli abitanti del distretto
a portare i propri cereali a Venezia, ma non altrove, con apposita procedura.
Capta
✠ Quod potestas Opitergii possit concedere licentiam suis
districtualibus possendi conducere bladum de suo districtu Venecias et
nunc et deinceps, set non alio quam Venecias, accipiendo bulletam ab
ipso potestate et presentando bladum et buletam officialibus nostris
frumenti et reportando contralitteram ab eis potestati.
634
Proroga del termine assegnato agli avogadori di comun per dirimere la
controversia intercorrente tra i da Camino.
1345, MARZO 311
Capta
✠ Quod terminus negociorum de Camino commissorum
advocatoribus comunis elongetur in statu et condicione solitis per
totum mensem maii proxime venturum.
Die eodem
635
Autorizzazione ai rettori del territorio trevigiano a vendere i cereali
immagazzinati.
Capta
✠ Quod scribatur omnibus nostris rectoribus Trivisane quod
blada incanipata de racione mille librarum faciant vendere, sicut eis
videbitur pro meliori nostri comunis.
Capta
✠ Quod respondeatur nostris ambaxatoribus Lombardie quod,
intellectis litteris suis factis Verone, recommendamus suam
solicitudinem et prudentiam et de eo quod locuti fuerunt cum domino
legato ecclesie, et cum eo iverunt Mantuam, scribentes eis quod in facto
concordii, sicut scribunt, tractent et procurent omne bonum quod
poterunt, sed si viderint moram suam non esse utilem et quod legatus
recederet de ipsis partibus, redeant Venetias, si vero legatus non
recederet, stent et procurent ut dictum est, rescribendo nobis solicite
quecumque fecerint et suum consilium et nostrum expectent
mandatum.
637
Concessione di un legno agli abitanti di Farra e Brazza per partecipare
all’Unione contro i Turchi.
Kohl 979
Capta
✠ Quod considerata bona dispositione nostrorum fidelium Farre
312 SENATO MISTI, REG. XXII
|83v|
a
1345, indicione XIII
Die XXVIIIIo marcii
638
Decisione di rispondere negativamente alle ipotesi avanzate da Giovanni
Permarino, procuratore veneziano presso la curia romana, sulla questione del
commercio con Alessandria, con una diversa proposta non approvata.
] Dominus dux; ser Petrus Civrano, ser Iohannes Sanuto, ser Nicolaus
Leono consiliarii; ser Marcus Civrano, ser Petrus Cornario capita
Quod respondeatur domino Iohanni Permarino quomodo
recepimus litteras suas et intelleximus que continebantur in eis,
recommendando providentiam et sollicitudinem suam, sed cum in suis
litteris non exprimatur si littere gratie oblate de quinque galeis sunt sine
termino et quod usus earum posset fieri et haberi omni tempore
quando nobis placeret vel si habent terminum utendi eis et quantum,
quia de hiis non fit mentio, non possumus super hiis que scripsit
plenarie respondere. Unde caute et honeste a se perquirat et sciat
formam dictarum litterarum, si sunt sine termino et quantum durat ipse
terminus, quia quando videretur nobis de attendendo ad factum, magis
placeret nobis quod duraret et esset ex nunc ultra terminum gratie
nostre ab ecclesia nobis concesse et eciam quod terminus sancti
Michaelis de conducendo dominam esset in aliquo magis longus; et
super hiis totum quod invenerit et habuerit sollicite et distincte
rescribat nobis, et habita eius responsione erimus hic et deliberabitur et
fiet sicut pro honore nostro et bono melius apparebit.
41
nos et lutanando de eo quod nobis scripsit cum illis pulcris verbis que
videbuntur domino, consiliariis et capitibus vel maiori parti eorum.
50
non sinceri 6
<639> Capta
✠ Quod eligantur et fiant quatuor solepnes ambaxatores per
quatuor manus, qui vadant Paduam ad condolendum de obitu domini
Ubertini de Carraria et congaudendum de promotione domini Marsilii
de Carraria et offerendo nos et comune nostrum ad honorem et
conservationem et bonum statum dicti domini Marsilii et comunis et
hominum Padue, cum conservationem et statum prosperum eorum
habeamus et habere intendamus tamquam proprium
^recommendatum et illos velimus& in omnibus favorabiliter pertractare
ita ad plenum, sicut umquam fecimus temporibus retroactis, et cum
hiis et aliis verbis amoris et dilectionis que dominio videbuntur, et
respondeant hodie per diem et vadant cras ante terciam, ita quod sint
suo posse cras Padue, et possint accipi de omni loco, non perdendo
officia.
<640>
Si videtur nobis quod consiliarii possint eligi in dicta ambaxata
pro eo quod dicitur quod possint accipi de omni loco
capta
✠ vel quod non possint eligi, cum dicatur non perdendo officia, et
consiliarii sint rectores.
Electi ambaxatores:
ser Marcus Lauredano, plezius ser Nicolletus Lauredano
ser Iohannes Fuscareno, plezius ser Marcus Celsi
ser Frescus Quirino, plezius ser Nicolaus Victuri
ser Benedictus de Molino, plezius ser Paulus de Molino
314 SENATO MISTI, REG. XXII
|84r|
1345, die tercio aprilis
641-643
Autorizzazione a imbarcarsi su legni e galere dell’armata del Golfo per le
rispettive destinazioni, concesse a Chiara, moglie di Marco Morosini conte di
Pola, a Tisio falegname inviato a Modone e alla moglie di Giovanni
Gradenigo castellano di Corone e Modone.
<641> Capta
✠ Quod concedatur nobili mulieri Clare uxori ser Marci
Mauroceno comitis Pole quod levetur cum sua familia et duobus
nobilibus, qui eam assotiare debent, super lignis nostris Culfi et
conducatur Polam cum suis arnesiis levibus.
<642> Capta.
✠ Quod Tisius marangonus Sancti Gregorii civis noster possit ire
cum nostris galeis Culfi predictis usque Mothonum.
<643> Capta.
✠ Quod uxor nobilis viri Iohannis Gradonico castellani Choroni
et Mothoni levari possit et conduci cum dictis galeis nostri Culfi usque
ad partes Mothoni cum levibus arnesiis.
644
Decisione di scrivere al papa e ad alcuni cardinali in favore di Andrea Zeno,
fratello del defunto Pietro, e dei figli di quest’ultimo, diretti alla curia (in
Avignone).
Capta
✠ Quod possint scribi littere recommendationis in favorem
nobilis viri Andree Geno fratris et filiorum quondam domini Petri
Geno, qui intendunt et disposuerunt ire ad Romanam curiam, domino
pape et aliquibus ex cardinalibus cum illis verbis que videbuntur
dominio.
1345, APRILE 315
645
Ordine di invio a Lesina di 50 remi per armare il legno assegnato all’isola
contro i corsari.
Kohl 980
Capta
✠ Quod mittantur Lesnam remi L pro furnimento ligni dati eis
pro facto cursariorum, cum dicant habere defectum de ipsis.
646-647
Decisioni circa l’impiego dell’armata del Golfo, con una proposta non
approvata.
<646> Capta
✠ Quod dominus, consiliarii et capita habeant libertatem per
maiorem partem eorum imponendi penam et penas et faciendi banna et
committendi sicut et quotiens eis videbitur pro expeditione presentis
armate Culfi.
<647>
] Ser Iustinianus Iustiniano, ser Marcus Superantio, ser Iohannes
Sanuto, ser Nicolaus Lion consiliarii; ser Petrus Faletro, ser Marcus
Civrano capita
Capta
✠ Cum super omnia attendendum sit ad securitatem nostrorum
fidelium et pro hoc solum sit armata Culfi,
vadit pars quod id quod captum fuit pridie de galeis Culfi sit
revocatum et vadat capitaneus Culfi in bona fortuna cum suis galeis
cum commissione solita dari capitaneo Culfi.
79
Alia pars fuit domini, que ivit ante, de stando firmi ad partem
captam.
17
non sinceri 1
648
Proroga dei termini di rientro delle imbarcazioni provenienti da Creta,
Negroponte, Tessalonica (Salonicco) e porti più vicini, e norme circa il carico
di mercanzie.
Kohl 981
316 SENATO MISTI, REG. XXII
Capta
✠ Quod terminus navigiorum Crete, Nigropontis et Thesalonice
recedendi inde cum mercationibus, qui est per totum mensem aprilis1,
elongetur et esse debeat pro isto anno per totum mensem maii et
similiter intelligatur de navigiis recedentibus a terris et locis que sunt
citra dictas partes, cum conditione tamen quod illa mercimonia tantum
possint adduci de Creta cum ordine que presentata fuerint camerariis
Crete et bullata per eos per totum dictum mensem maii et de dictis aliis
partibus possint aduci solum cum ordine ille mercationes per dictum
mensem maii que fuerint presentate nostris rectoribus seu consulibus
existentibus in dictis partibus et eorum bullis bullate. Et si consilium et
cetera.
1
segue sic depennato
Capta
✠ Quod terminus sapientum pro factis domini episcopi Castellani
elongetur in statu presenti usque ad medium mensem presentem.
|84v|
e
1345, die 5 aprilis 13 indicionis
650
Decisione di rispondere a Pietro Memmo, conte di Traù, rifiutando la
cessione del castello di Erbaço, offerta dai conti Vadisclavo e Volco.
Kohl 982
Omnes de parte
1
do su tes 2
così nel registro 3
o su a
651
Decisione di rispondere negativamente all’ambasciatore del conte di
Scardona Maladino.
Kohl 982
] Sapientes prefati
Capta
✠ Examinata ambaxata comitis Maladini Scardone et ipsius
ambaxatore oretenus audito, consulunt concorditer sapientes quod
dominacio respondeat dicto ambaxatori cum verbis que videbuntur ei,
lutanando nos a requisitis per eum.
Omnes de parte
652-658
Provvedimenti relativi ai disordini avvenuti a Pago contro Zara: assoluzione
o mite condanna dei presunti responsabili delle due parti presentatisi a
Venezia, salvo deferimento di uno di essi al conte e ai giudici di Zara; ordine
di richiamo dei banditi da Pago; incarico al conte di Nona di esaminare,
valutare e far risarcire i danni provocati a Pago dagli stessi abitanti; con due
diverse proposte non approvate.
Kohl 982
<652>
] Sapientes predicti
Capta
✠ Auditis Cerule de Carbono capite barche misse ad insulam Pagi
et aliis de dicta barcha, qui huc venerunt, excepto illo qui percusit
Tomicam Mançatuto, qui non venit eo quod, prout scribunt comes et
iudices Iadre, ei preceptum facere non potuerunt quod1 huc venire
deberet propter condulmaciam Iadre, in qua erat occaxione percusionis
facte per eum in dictum Tomicam, videtur sapientibus, et sic
capta fuit pars, quod predicti Cerule et alii qui huc venerunt sint
inculpabiles, eo quod cum ipsa barcha iverunt tamquam homines
coacti et subditi dominacioni sue, unde non apparet eis in hoc facere
aliquam provisionem, cum iam provisum sit quod nunc provideri
deberet per partem ser Marci Dandulo continentem quod nullo modo
comites Iadre cum iudicibus suis audeant aliquid exercere tam in
318 SENATO MISTI, REG. XXII
<653>
] Sapientes predicti
Capta
✠ Cum pridie in isto consilio captum foret quod huc venire
deberent tres de illis magis culpabilibus qui obviam iverunt barche
mise de Iadra et huc venerint tres braverii, homines quippe vilis
condicionis et nichili, qui se excusant asserentes quod, quando iverunt
ad obviandum dicte barche, non exiverunt de Pago, sed erant extra
Pagum et ad rumorem dicte barche traxerunt sicut tenentur per
ipsorum consuetudines1, que sunt quod omnes audientes rumorem et
ad eum non euntes reputantur latrones et talis condicionis quales sunt
damnum volentes inferre, et ideo consulunt sapientes quod dicti tres
braverii licencientur et domum reverti possint prout voluerint.
Omnes de parte
1
segue facere depennato
<654>
] Sapientes predicti
Capta
✠ Super facto percusionis facte in Brexanum per Balbum, quam
percusionem se fecisse asserit dictus Balbus eo quod dictus Brexanus
bis sibi “prodictor” dixit et hoc1 solum dicebat, quia ipse habebat
quoddam territorium a Iadratinis ad livelum, et quamquam dictus
Brexanus dicat quod ob hoc non fuit percusus, tamen bene confitetur
se dixisse “Quare non possumus nos alii ita habere de istis territoriis
sicut vos?” et cetera, consulunt quod scribatur et mandetur comiti et
iudicibus Iadre quod in dicto facto procedant per condenacionem sicut
eis videbitur, servando consuetudines Pagi, et ambo predicti possint
domum reverti.
Non sinceri 5
de non 24
reliqui de parte
1
segue hoc depennato
1345, APRILE 319
<655>
] Sapientes predicti
Capta
✠ Item consulunt quod dominacio mittat pro istis de Pago qui
sunt hic et ecciam per suas literas scribat universitati Pagi et precipiat
eis districte quod libere et sine ulla molestia permittant omnes
forbanitos de Pago occaxione presencium novitatum ire1 Pagum et sua
bona pacifice gaudere, tractantes eos tamquam cives Pagi et sicut ante
presentes novitates tractebantur, scientes quod, si ob hoc eis aliqua
iniuria fiat, dominacio suam propriam reputabit et asperime
procederet contra eos.
Non sinceri 10
de non 18
alii de parte
1
iire nel registro
<656>
] Sapientes predicti
Capta
✠ Ad factum excessuum1 factorum per populum Pagi in
eredicando domos, vineas extirpando et damna plurima faciendo
danificatis de Pago propter novitates presentes consulunt concorditer
sapientes quod scribatur et mandetur comiti None quod, visis literis
dominacionis, Pagum pergere debeat cum illis Nonensibus qui sibi
apparebunt et ecciam cum alio quocumque consilio quod videretur ei,
et cum ibidem fuerit, per illum abilem modum qui sibi videbitur debeat
videre omnia damna illata, quibus visis, prout de industria sua
confidimus, debeat facere stimam ipsorum sicut viderit fore rationabile
et honestum. Sed quia iustum est quod, sicut omnes indiferenter
fuerunt2 ad inferenda |85r|3 damna, sic omnes indiferenter pennam
portent, consulunt quod comes predictus de Nona4 debeat ordinare
quod solucio stime que fiet per eum solvatur per universitatem Pagi
secundum modum et ordinem suarum stimarum, exceptis ab
huiusmodi solucione hiis qui tempore novitatum non fuissent Pagi,
infirmis et illi^s&5 de quibus culpa aliqua non constaret comiti None
prefato, agendo predicta cum illa celeritate que fieri poterit,
intelligendo tamen quod, ubi supra dicitur quod omnes secundum
stimas indifferenter solvant, declaretur quod, si foret aliquis culpabilis
qui in extimo vel focho non esset, solvat per testam sicut dicto comiti
apparebit.
320 SENATO MISTI, REG. XXII
De non 15
non sinceri 3
alii de parte
1
ex in sopralinea su pro depennato 2
con trattino superfluo sopra la desinen-
za 3
1345, die 5 aprilis 13e indicionis sul margine superiore in posizione centrale;
ripetuti capta sopra la prima linea e ✠ sul margine sinistro 4
segue p depenna-
ta 5
segue qui ma depennato
<657>
] Ser Bertucius de Canali et ser Marcus Benbo sapientes
Cum iustum sit et honori dominacionis quamplurimum decens
taliter providere quod similia de cetero non contingant et quod isti
et alii exemplo pene tenti formident talia attentare, consulunt quod
Tomica Mançatuto, Colanus et Supanus fratres, filii Diomenen(sis),
et Petrus Dogas, qui portavit continue vexillum tempore novitatum,
qui quamquam non appareant principales, tamen per1 aliquam
evidenciam caporales dici possunt, eo quod, si voluissent, novitates
turbavissent, et quando voluerunt, eas turbaverunt, et quando non,
non, de insula Pagi baniantur usque ad festum sancti Michaelis
proximum, cum hec pena satis videatur sufficere cum alia quam
habuerunt huc veniendo.
De parte 13
1
in interlinea con segno di richiamo
<658>
] Sapientes antedicti
Capta
✠ Et quia comes None quam pluries angariçatus est et nunc
ecciam pro istis factis, ut est captum, angariçabitur,
vadit pars quod universitas Pagi sibi et sue familie facere debeat
expensas, donec ipse pro execucione premissorum erit in Pago.
1345, APRILE 321
De non1 6
non sinceri 4
alii de parte
1
la prima n su p
Capta
✠ Cum damnum datum fuerit nobili viro Berthucio Grimani in
duobus suis equis, quos mittebat cum blado ad molendinum ad partes
Montone, qui fuerunt accepti et derobati per Ançilum de Postoima
cum sua gente, quando damna fecit hominibus Montone, et ipse ser
Berthucius notifficaverit tunc damnum suum nostro dominio et nunc
concordia facta sit cum syndico1 domini patriarchee super damnis
hominum2 Montone pro duabus partibus et damnum ser Berthucii non
inveniatur scriptum,
capta fuit pars quod de quantitate que recipitur pro damnis
Montone detur ei sua pars satisfactionis, scilicet in ratione dictarum
duarum partium secundum continentiam concordie, quod damnum
facit ducati viginti quatuor. Et si consilium et cetera.
1
segue cois depennato 2
in interlinea con segno di richiamo
|85v|
1345, die septimo aprilis
660-669
Disposizioni relative a Corone e Modone, tendenti tra l’altro a migliorare i
rapporti con le popolazioni agricole, a ridurre le spese militari e di
mantenimento delle truppe, alla revisione dei catastici.
<660> Capta
✠ Visis et examinatis omnibus literis missis per castellanos
Choroni et Mothoni, provisionibus castellanorum et ab omnibus qui de
predictis instructi sunt colacione et imformacione habita, consulunt
concorditer sapientes, cum, ut scribit ser Petrus Bragadino castellanus,
plures et plures rustici castrorum nostrorum Choroni et Mothoni sint
fugitivi cum uxoribus et familiis suis propter superfluam gravitatem
322 SENATO MISTI, REG. XXII
<661> Capta
✠ Item cum redditus dictorum locorum non satisfaciat eorum
expensis et ut comune levietur expensis, consulunt concorditer
sapientes quod de CCLIIIIor stipendiariis qui sunt in Chorono
casentur L, qui castellano Choroni cum honore nostro, bono ac utilitate
dictorum locorum melius videbu^n&tur1, et cum inter predictos
CCLIIIIor stipendiarios sint XXX officiales, ut dicitur, qui custodie
non tenentur, quod mandetur castellano Choroni quod de predictis
XXX officialibus solum decem a custodia asolvere debeat, qui
videbuntur eidem, omnibus aliis ad custodiam remanentibus.
1
con desinenza corretta
<662> Capta
✠ Cum comune nostrum dare stipendiariis teneatur starium
furmenti pro grossis sex, et quando eis primitus dare incepit emebat
starium furmenti pro grossis sex, septem vel octo ad plus, et nunc emat
pro grossis XVI usque ad XX starium furmenti, quod dannum
maximum comuni nostro inducit, ac eciam considerato quod nunc ad
presens habent maiorem soldum eo quod primitus habebant,
consulunt concorditer sapientes, ut comune minores expensas
subportat, quod, sicut comune nunc tenetur dare stipendiariis starium
furmenti pro grossis sex, sic de cetero pro grossis octo dare teneatur1.
1
segue ripetuto pro grossis octo
<663> Capta
✠ Cum sint aliqui stipendiarii nostri in Mothono quos balistarum
exercicium delectat et qui libenter eas acciperent a nostro comuni ad
solvendum in duabus pagis, ut scribit ser Iohannes Gradonico
castellanus Mothoni, consulunt sapientes quod mitantur Mothonum
baliste L dande stipendiariis ad solvendum in duabus ^pagis&, ut
superius dictum est, et teneatur castellanus pecunniam receptam de
dictis balistis mittere Venecias per primum navigium quod eidem
videbitur fore conveniens.
1345, APRILE 323
<664> Capta
✠ Super eo quod scribunt castellani quod pro bono et utilitate
dictorum locorum possint ad invicem convenire, non obstante puncto
suarum commissionum, consulunt sapientes, cum bene ad invicem
convenire possint et maxime quia castellanus Choroni potest extra
castrum dormire, quod novitas nulla fiat et quod observent quod in suis
commissionibus est insertum.
|86r|
1345, die septimo aprilis
<665> Capta
✠ Cum habeantur omni anno in Chorono a rusticis dominationis
gargacie de palea IIM et in Mothono MVC, pro qua palea conservanda
in magaçenis fiunt expense magne, ut aserit ser Iohannes Contareno
olim castellanus, et de qua palea eciam nichil utile deveniat in comune,
quia de ipsa datur castellanis et eorum consiliariis sine numero et
precio, consulunt concorditer sapientes ad predictas expensas
evitandum et faciendum quod de ipsa palea comuni utile prebeatur
quod dentur gargacie IIIIC pro quolibet castellano pro suo usu et C pro
quolibet eorum consiliario et reliquum ipsi castellani rusticis dare
teneantur, dando eisdem gargaciam pro sterlinis quinque, qui denarii
deveniant in comune, et pro dicta palea conservanda habere debeant
castellani unum magaçenum pro quolibet et consiliarii eorum unum
inter ambos, quem dividere debeant inter se.
<666> Capta
✠ Super facto Iohannis curaçarii, qui habebat de salario yperpera
nonaginta sex et octo pro domo, que constituunt centum et octo, quod
salarium videtur sapientibus nimis magnum, consulunt sapientes quod
predicto Iohanni curaçario dentur soldi quadraginta grossorum in
anno et affictum domus cum omnibus aliis condicionibus cum quibus
est ad presens ad beneplacitum dominationis.
<667> Capta
✠ Consideratis magnis expensis que fiunt per nostrum comune in
faciendo conduci biscotum dehinc et de Creta Choronum et bonitate
ipsius biscoti, consulunt sapientes quod iniungatur in commissione
castellanorum et presentibus mandetur quod possint fieri facere
biscotum a stariis IIIM infra, non veniente comuni stario biscoti grossis
sexdecim ad plus, et cum, ut scribunt castellani, aliquo modo per
incambium pecuniam invenire non possunt, quod mittantur dehinc
324 SENATO MISTI, REG. XXII
<668> Capta
✠ Cum modus rendendi staxia rusticis sit utilissimus tam pro
comuni quam pro ipsis rusticis et dicatur quod a decem annis ipsa
staxia sint data scribanis deinde et personis extraneis contra dictam
consuetudinem, quod est expelere rusticos de territoriis nostris,
vadit pars quod mandetur castellanis quod diligenter debeant
inquirere de predictis staxiis sic datis contra predictam
consuetudinem, et si videbitur castellanis fore utile pro comuni, faciant
restitui ipsa staxia rusticis volentibus reddire vel suis magis propinquis,
non obstante aliqua scriptura facta per suos precessores; verum si in
dictis staxiis fecissent expensas pro melioratione loci, faciant eis
provideri sicut eis videbitur fore iustum; et quod de cetero ipse modus
debeat observari.
|86v|
1345, die septimo aprilis
<669> Capta
✠ Cum catastica Choroni et Mothoni sint multum confusa et in
eis scriptum de pluribus et diversis manibus et cancellatum,
consulunt sapientes quod mandetur castellanis nostris Choroni et
Mothoni quod predicta catastica examinare debeant diligenter et ea
examinata scribi facere in uno quaterno pergameno, in quo scribi
non possit nisi cum voluntate castellanorum et eorum consiliariorum
vel eorum maioris partis, et quod teneantur predicti castellani
inquirere diligenter si essent aliqua teritoria nostri comunis que in
ipso quaterno scripta non essent, et si reperient aliqua scripta non
esse, debeant ea pasare et mensurare, facientes postmodum scribi
ordinate in quaterno predicto.
1345, APRILE 325
Capta
✠ Quod concedatur licencia fratri Gregorio Traguron(ensi)
nuncio comitis Maladini quod levetur cum uno suo famulo super lignis
custodie et deponatur Tragurium vel alibi in partibus Sclavonie, sicut
dictis lignis comode erit.
671
Decisione di inviare un notaio di curia al patriarca di Aquileia in difesa di
Biachino da Momiano, privato del suo castello e imprigionato insieme ai
famigliari dal marchese d’Istria.
Capta
✠ Quod mittatur unus notarius curie ad dominum patriarcham
Acquilegiensem, quo amicabiliter salutato, exponat sue paternitati
quod, sicut manifestum fuerit omnibus, dominus Biachinus de
Mumiano et .. filius fuerunt favorabiles nobis et factis nostris in guerra,
quam habuimus cum inimicis nostris in partibus Ystrie, et ob hoc
recepimus eos in cives nostros et sub gratia nostra, optantes eorum
favorem et conservationem, sed cum intellexerimus noviter quod eius
.. marchio in Ystria per tractatum habitum cum intrinsecis oculto modo
cepit castrum suum et tenet carceratos dictum Biachinum, uxorem et
filios, cives nostros, admirati sumus non audientes causam ullam
iustam cur hoc factum sit, licet dicatur ab aliquibus quod id factum sit
pro eo quod fuerunt nobiscum in dicta guerra, que causa, si ita esset,
nobis esset tantum gravis et molesta quantum esse posset, et ideo, cum
sint cives nostri, ut dictum est, rogare debeat suam paternitatem
quatenus ei placeat amore nostro speciali facere reformari factum
predictum, restituendo castrum et liberando cives nostros cum suis
bonis eis derobatis, quod nobis erit multum gratum et omnis suspicio
contraria precidetur, sicut de sua paternitate confidimus et speramus,
et habita responssione sua, rescribat nobis et nostrum expectet
mandatum.
326 SENATO MISTI, REG. XXII
|87r|
a o
1345, indicione 13 , die XIIII aprilis
672
Decisione di esonerare il vino proveniente dalle due sponde adriatiche e dalla
Sicilia dal pagamento del dazio del ducato fino al giorno di San Michele del
1346; con una proposta di variante non approvata.
Kohl 985
Die eodem
673
Conferma dei nuovi dazi, escluso quello sul vino di cui alla parte precedente,
per un anno, allo scadere del quale si eleggano al riguardo tre savi.
] Sapientes predicti
Capta
✠ Cum comune nostrum sit expensis ^plus& solito agravatum,
sicut expensis unionis, sale palacii et aliis multis expensis continue
occurentibus, quibus, ut manifestum est, ^obviare posset& magna
afluencia denariorum pro substinendo expensas predictas, videtur
sapientibus et sic
capta fuit pars quod dacia nova et omnes ordines facti pro ipsis
confirmentur per omnia, prout continetur in ipsis, a kallendis mensis
marcii proxime preteriti usque ad unum annum, excepto dacio vini
quod adducetur1 de partibus continentibus in parte precedenti capta,
sed per unum mensem ante complementum dicti termini eligantur tres
sapientes eo modo quo videbitur dominacioni ad providendum
superinde pro bono et utilitate comunis.
De non 2
non sinceri 1
omnes alii de parte
1
la seconda d in interlinea
674
Convocazione del consiglio per deliberare sui fatti di Puglia.
Capta
✠ Cum opporteat provideri et deliberari super factis et pro factis
Apulee,
328 SENATO MISTI, REG. XXII
675
Proroga dell’incarico ai savi sulle decime.
Kohl 986
Capta
✠ Quod terminus sapientum pro decimis elongetur per totum
presentem mensem.
|87v|
1345, die XIIII aprillis
676-698
Abolizione della taverna gestita nel palazzo pubblico di Treviso dal capitano
dei barrovieri; norme sull’esecuzione dei sequestri e sullo stipendio dei
barrovieri; disposizioni riguardo alle fortificazioni, alla guarnigione, agli
approvvigionamenti di Treviso, Oderzo, Asolo e Mestre.
<676>
✠ Cum taberna que est in palacio Tarvisii, quam tenet caput
baroeriorum, magnam inhonestatem inducat et per ipsam possent
occurere multa mala et insuper preiudicet dacio vini1 comunis Tarvisii,
quia plus afictaretur eo quod ad presens afictatur, ideo ad evitandum
inhonestatem predictam et quia melius est quod id quod lucratur de
predicta taberna deveniat in comune quam in aliam specialem
personam,
capta fuit pars quod dicta taberna in totum removeatur et de
cetero non possit esse taberna in loco predicto et quod predictum caput
deinceps non possit tenere aliquam tabernam nec in predicto loco nec
in aliquo alio loco Tarvisii.
De parte 39
de non 16
non sinceri 4
1
in interlinea con segno di richiamo
<677> Capta
✠ Cum1 inhonestum sit quod, quando debet inpignorari aliquis,
1345, APRILE 329
<678> Capta
✠ Item quia magis honestum est quod baroeriis fieri debeant
eorum page per camerarios Tarvisii quam per caput baroeriorum, qui
recipit omnes pagas a camerariis et postmodum tribuit eas baroeriis,
capta fuit pars quod, sicut caput predictum recipit predictas
pagas, sic de cetero ire debeat quilibet predictorum baroeriorum ad
camerarios et ibi per predictos camerarios fieri debeant sue page; et
similliter sicut quidam ser Sala(m), qui facit bulletas in palacio, recipit
omnes pagas a predictis camerariis custodientium terram super
turribus, qui sunt XVI et habent libras V parvorum in mense pro
quolibet, et similliter recipit pagas facientium custodiam per terram,
qui sunt XLVIII et habent soldos XL parvorum pro quolibet, sic sibi
deinceps solvatur per camerarios Tarvisii. Qui camerarii habere
330 SENATO MISTI, REG. XXII
<679> Capta
✠ Cum aqua fossi que circuit castrum1 et vadit verssus portam qua
itur Venecias, quia non habet cursum et iam incipit amoniri,
capta fuit pars quod fieri debeat unum busenelum, taliter quod
aqua2 recipiat cursum et discurat in Silerem.
1
segue que depennato 2
segue d depennato
<680> Capta
✠ Quia1 castrum male stat sine carnibus salitis et sine oleo et
providendum sit circa omnem utilitatem et securitatem predicti castri,
capta fuit pars quod continuo stent in predicto castro usque ad C
mezenos carnium salitarum et usque miliare unum olei et omni vice qua
castellani viderent quod neccessarium esset distribuere predictas
carnes, tunc possint distribuere per stipendiarios loco suarum pagarum
et ad tempus ponere de novis.
1
Sul margine sinistro Non scribatur per totum
<681> Capta
✠ Item quia domus munitionum non sunt suficienter magne pro
tenendo et conservando1 bladum et egent reparatione,
capta fuit pars quod predicte domus reaptentur et quod quedam
domus in qua est lignamen comunis, que est prope dictas domus
munitionum, coniungi debeat cum predictis domibus et taliter
reaptetur quod possit tenere et conservare de blado.
1
segue castr depennato
1345, APRILE 331
<682> Capta
✠ Item quia archi ballistarum sunt devastati et quia sitamenta non
sunt inpenata,
capta fuit pars quod mittatur dehinc unus magister1, qui habeat
soldum in castro predicto secundum quod alias fuit, non augendo
propterea numerum stipendiariorum, et habeat de paga ultra quod
habent alii soldos XXti.
1
segue et facere depennato
<683> Capta
✠ Item quia pertiche1 et cossie machinarum sunt devastate,
capta fuit pars quod de cetero esse debeant in predicto castro II
manganelle, que ferrentur super quodam caro per castrum ubi
oportebit, et quod predictis manganellis esse debeant in dicto castro
usque CC lapides parvi, quia ibi non sunt nisi lapides grossi.
1
la e finale su o
<684> Capta
✠ Cum illi1 pueri Greci qui sunt in castro, pro quibus
expenduntur omni anno libre CXXIIII soldi XVI, nullius sint utilitatis,
capta fuit pars quod ipsi libere dimitantur, non potentes ire in
aliquam partium Romanie, et venire debeant primo ad presentiam
dominacionis.
1
segue g depennato
<685> Capta
✠ Cum loco Opitergii multum sit utilis una fornax pro elevatione
et conservacione loci predicti,
capta fuit pars quod ibi fieri debeat una fornax, pro expensis cuius
debeant eis comodari libre IIIIC parvorum de denariis munitionum, et
caput predicte fornazis teneatur facere lapides, cupos et calzinam ad
suficientiam pro loco predicto, faciendo lapides |88v| ad mensuram
illorum de Tarvisio et similliter vendendo eos pro precio quo
venduntur in Tarvisio, et quotienscumque predicti de Opitergio essent
fulçiti de predictis rebus, tunc possit predictum caput vendere
residuum quibuscumque sibi placebit, reddendo omni anno comuni
332 SENATO MISTI, REG. XXII
<686> Capta
✠ Item1 capta fuit pars quod cavetur fossum quod circuit castrum
predictum per publicum, ubi manet potestas, et non possit elevari a
latere fossi aliqua domus solum propter fortitudinem dicti castri.
1
sul margine sinistro Non scribatur per totum
<687>
✠ Cum predictus locus careat victualibus et multum utilis sit pro
conservacione castri,
capta fuit pars quod fulçiri debeat victualibus: blado, carnibus
salitis, oleo et aseto.
<688>
✠ Item quia domus stipendiariorum predicte roche et similliter
domus munitionum egeant copertione et reparacione,
capta fuit pars quod coperiri debeant et reaptari.
<689>
✠ Item quia porta sarasinescha nullam habeat fortitudinem, cum
sit de ligno,
capta fuit pars quod infortiri debeat, prout videbitur dominacioni,
et similliter capta fuit pars quod fieri debeat porta barbacani de extra,
quia non est.
<690>
✠ Item quia canpana que est in rocha est fracta et multum est
utilis,
capta fuit pars quod reaptetur.
<691>
✠ Item pro tuitione et conservacione predicte roche
1345, APRILE 333
capta fuit pars quod illuc mitti debeant alique balliste, crochi,
pavesii, capelle et sitamentum, sicut videbitur dominacioni.
<692>
✠ Item capta fuit pars quod in loco predicto fieri debeat unum
pestrinum a manibus1, quia multum erit utile.
1
segue qem (?) depennato
<693> Capta
✠ Cum deficiant circa XL passus muri castri ad reficiendum, quos
dominus Marcus Superantio olim potestas Asyli complere non valuit,
et similliter quibusdam turribus que ibi sunt oporteret fieri solaria, ideo
capta fuit pars quod comittatur domino Zufredo Maurozeno nunc
potestati et eius successoribus quod debeant compleri facere
predictum murum, quem credunt ascendere a C usque IIIIC libras
parvorum, et similliter fieri faciant solaria turrium, tabulis larese, quia
melius conservabuntur, et teneatur eciam compleri facere domos
stipendiariorum et insuper debeat cohoperiri facere carceres1, pro
quibus expensis faciendis
capta fuit pars quod de XXII stipendiariis qui ibi sunt removere
debeatis V, ita quod remanere debeant in XVII, et illi denarii qui irent
in pagis eorum nunc ire debeant in expensis laborerii et completo
labore possint reacipi predicti stipendiarii ad beneplacitum
dominacionis.
1
carcares nel registro
|89r|
<694>
✠ Item capta fuit pars quod aptari debeat unus puteus, qui est
intus, vel fieri debeat ille de extra quem incepit facere dominus Marcus
Superantio, quia erit multum utilis in loco predicto.
<695>
✠ Item capta fuit pars quod quidam albergus qui est in palacio
Asyli cum napis a camino, quia non est interazatus et1 est super
munitionibus, quod de levi posset preiudicare munitionibus propter
ignem vel aquam, quod interazari debeat.
1
segue esset depennato
334 SENATO MISTI, REG. XXII
<696>
✠ Cum II turres predicti castri et bertesche egeant reparacione,
capta fuit pars quod predicte turres et bertesche reaptentur et
quod eis fieri debeant soleria, quia non sunt, et quod coperiri debeant,
quia sunt discoperte.
<697>
✠ Item capta fuit pars quod fieri debeant pertichete circumcirca
muros, quia super eis non possent stare ballistarii ad caricandum
ballistas.
<698>
✠ Item capta fuit pars quod fovea que circuit castrum cavari
debeat per publicum.
699
Ordine al podestà di Oderzo in merito al pagamento del dazio della macina
da parte dei “merighi” dei paesi.
Capta
✠ Cum1 quidam civis habitator Tarvisii acceperit dacium
mazinature ad afictum a viro nobili Filipo Aurio olim potestate Tarvisii
et secundum usum predictus potestas scripserit potestati Opitergii
quod mittere deberet unum maricum pro qualibet suarum villarum
cum duobus vicinis ex melioribus dictarum villarum ad dandum in
scriptis omnes buchas cuiuslibet ville per se et postmodum ferre
solutionem predicto daciario in Tarvisio ad rationem VI denariorum
pro qualibet bucha, qui potestas Opitergii hoc facere recusavit,
scribendo dominacioni quod non erat consuetudo hoc fieri et quod
non hactenus observatum, sed cum sit rationabile quod pacta
predictorum daciariorum in omnibus observentur, que dicunt quod, si
ipsi daciarii non poterunt concordari cum maricis ad dandum eis ad
afictum predictum dacium mazinature, quod ipsi marici teneantur
venire Tarvisium ad solvendum predicto daciario sex denarios pro
qualibet bucha,
vadit pars quod scribatur potestati Opitergii quod secundum
pactum predictorum daciariorum, si ipsi marici non poterunt simul
concordari cum daciariis, quod mittere debeat unum maricum pro
1345, APRILE 335
|89v|
1345, die XVI aprilis
700-701
A seguito dell’ambasciata di Marsilio da Carrara nuovo signore di Padova,
decisione di rinnovare i patti ed elezione di tre savi al riguardo.
<700> Capta
✠ Cum, sicut audivistis, cum domino Marsilio de Cararia domino
civitatis Padue et cum comuni Padue fuerunt celebrata et firmata
quedam pacta facientia pro honore et conservatione utriusque partis,
que pacta tempore domini Ubertini successoris domini Marsilii in
dominium Padue fuerunt ratificata et confirmata et nunc dominus
Marsilius electus de novo dominus Padue pro sua parte et comunis
Padue supplicaverit nobis per suos ambaxatores solempnes quod
dignemur dicta pacta promittere et confirmare in personam dicti
domini Marsilii, sicut factum fuit cum domino Marsilio et
subsequenter cum domino Ubertino, et ipsa pacta honorifice et utiliter
respondere possint pro nobis et nostro comuni, habito respectu in
omnem partem et ad id quod tenemus,
vadit pars quod respondeatur dictis ambaxatoribus cum pulcris
verbis, dicendo quod ob amorem domini Marsilii nostra intencio est
circa factum ipsorum pactorum facere et promittere sicut fecimus cum
aliis dominis antedictis, set occasione dicti novi domini et pro scripturis
ponendis in ordine eligantur tres sapientes, qui debeant convenire cum
dictis ambaxatoribus et sindicis domini Marsilii et comunis Padue et
dicta pacta et declarationes factas reforment et reducant in scriptis
ordinate et distincte, sicut stare debent, et provideant etiam ponere in
eis de fugitivis et malefactoribus dandis, et cum eo quod fecerint dicti
sapientes venietur huc et fiet et firmabitur sicut videbitur isti consilio,
et quilibet possit ponere partem.
<701> Capta
✠ Quod dicti sapientes fiant per IIIIor manus.
336 SENATO MISTI, REG. XXII
Die predicta
702-705
Disposizioni circa le due galere del viaggio di Alessandria, relative al capitano
e al patrono e all’assunzione di medici e balestrieri.
Kohl 987
<702>
] Sapientes concorditer: ser Iohannes Gradonico quondam domini,
ser Pangracius Iustiniano, ser Marcus Faletro, ser Nicolaus Barbo
Capta
✠ Quod in bona fortuna fiat cras unus capitaneus illarum
duarum galearum que debent ad viagium Alexandrie transfrectare
cum salario librarum sex grossorum in mense et vadat cum
condictionibus, honoribus et familia quibus vadit capitaneus Cipri,
qui recipiat salarium dehinc de tribus mensibus et stet super una
dictarum galearum, et unus patronus cum salario librarum trium
grossorum in mense et sit cum condictionibus illorum Culfi et
familia, recipiendo de hinc salarium de tribus mensibus, ut dictum
est de capitaneo, et stet super alia dictarum galearum1. Quo
capitaneo facto2 ponatur banchum secundum usum, solvendo hinc
de tribus mensibus. Et possit dictus patronus fieri 3 facere
mercationes sicut capitaneus predictus.
De non 2
alii de parte
1
segue quibus capitaneo et p depennato 2
c in interlinea 3
in interlinea con segno
di richiamo
<703>
] Omnes sapientes concorditer
Capta
✠ Item quod capitaneus predictus non possit facere mercationes
personaliter nisi sicut ille Cipri.
De parte omnes
1345, APRILE 337
<704>
] Omnes sapientes concorditer
Capta
✠ Item quod dictus capitaneus et patronus eundo et redeundo
teneantur dormire in galea de nocte. Omnes
<705>
] Omnes sapientes concorditer
Capta
✠ Item debeant esse super dictis galeis duo sufficientes medici,
unus phisice et alius cirogie, et decem balistarii pro qualibet earum,
aprobando eos cum illa solepnitate qua alii aprobantur.
Omnes1
1
segue sic dopo una linea orizzontale di circa 2 cm
706
Convocazione del consiglio per deliberare sugli incidenti di Puglia.
Capta
✠ Quod die lune proximo post nonam vocetur istud consilium
pro factis Apulie sub pena soldorum XX.
707
Autorizzazione a Tommaso Gradenigo, che va rettore ad Ascoli, a viaggiare
su un legno della riviera delle Marche da Chioggia o Brondolo sino alla sua
sede.
Capta
✠ Quod fiat gratia viro nobili Thome Gradonico ituro potestati
seu capitaneo Esculi quod cum ligno nostro riparie Marchie
conducatur de Clugia seu de Brundulo ad dictum regimen cum sua
familia et levibus arnesiis, deponendo ipsum in terram in illo loco in
quo consueti sunt deponi alii cives nostri qui iverunt pro rectoribus
dicte terre.
|90r|
1345, die 16 aprilis 13e indicionis
708
Istruzioni al notaio Giovanni Guido, inviato al patriarca di Aquileia
(Bertrando de St-Geniès), in merito alla questione del castello di Castions.
Capta
✠ Auditis literis Iohannis Guido notarii curie missi ad dominum
patriarcham Aquilegie pro facto Castioni et responsione ipsius domini
patriarche facta eidem, consulunt sapientes quod dicto Iohanni
mandetur et rescribatur quomodo literas suas et responsionem domini
patriarche audivimus et inteleximus ad plenum et quod de die1 in diem
nobis scribat omnia que in facto ipso senserit et ecciam studeat
persentire si dominus Franciscus de Mimiano est iturus ad dominum
patriarcham, ut continet eius responsio, et ecciam adveniente ipso
nobis scribat quicquid idem dominus patriarcha de ipso et loco
Castioni duxerit ordinandum et nostrum expe^c&tet mandatum,
procurando interim obtinere intencionem nostram ac faciendo quod2
prefatus dominus patriarcha moram suam sciat esse in partibus illis
occaxione predicta.
Omnes de parte
1
attaccata m depennata 2
segue quod ripetuto all’inizio della riga successiva
709
Decisione di procedere al rinnovo dei patti con Marsilio (da Carrara), con una
proposta di rinvio non approvata.
710
Decisione di procedere contro Andrea Filacanevo accusato di aggressione nei
confronti di Bertuccio Querini, priore di San Bartolomeo.
Capta.
✠ Quod fiat colegium secundum usum quod per maiorem partem
eorum habeat libertatem examinandi et tormentandi istum Andream
Filacanevo suspectum in facto percussionis facte in personam
presbiteri Bertucii Quirino canonici Castellani, et cum eo quod
invenerint et habuerint venietur huc et fiet sicut videbitur.
|90v|
1345, die XVIIII aprilis
711-712
Elezione di tre savi per gli incidenti di Puglia.
<711> Capta
✠ Cum ista negocia Apulie sint ardua et bonam deliberacionem
requirant,
vadit pars quod eligantur per electionem in isto consilio tres
sapientes, qui videre et examinare debeant omnes litteras et scripturas
facientes pro factis predictis et consulant in speciali super facto
nostrorum fidelium debentium recipere ab illis de Brundusio pro
340 SENATO MISTI, REG. XXII
frumento per eos sibi violenter acepto et generaliter super omnibus aliis
damnis per regales subditos nostris fidelibus diversimode irrogatis et
expediant se de suo consilio usque ad octo dies proximos, et cum suo
consilio venietur huc et fiet sicut videbitur, et quilibet possit ponere
partem.
Non 6
non sinceri 4
alii de parte
<712> Capta
✠ Quod tercius sapiens qui defficit eligatur per dominum ducem,
consiliarios et capita.
713-719
Decisione di eleggere un console ad Alessandria e aggiunte alla sua
commissione.
<713>
] Ser Petrus Gradonico quondam domini, ser Marcus Faletro, ser
Pangracius Iustiniano, ser Nicolaus Barbo
Capta
✠ Quod fiat in nomine Domini unus consul Alexandrie per
duos annos cum salario bisançiorum XXV in mense, sicut habebat
X a nostro comuni et franchisiam mille bisançiorum quam secum
duxit ser Nicolaus Geno, procurando et operando habendi gratiam
alterius tracte aliorum mille bisançiorum, sicut peciit ser Nicolaus
Geno predictus, quam si obtinebit, sicut habet bisançios XXV in
mense, debeat solummodo habere bisançios viginti et restituat
statim, habita dicta gratia, mille bisançiorum predictorum id quod
de pluri recepisset XXV bisançiorum, ut dictum est, a die videlicet
quo dictam gratiam habuerit; qui consul teneatur ducere secum ad
suas expensas unum presbiterum notarium, quatuor domicelos et
unum cochum et incipiat livrare salarium suum a die quo applicuerit
Alexandriam.
1345, APRILE 341
<714>
] Sapientes concorditer
Capta
✠ Et debeat recipere dictus consul dehinc salarium de uno anno,
quod est bisançii IIIC, pro quibus debeant sibi dari libre noningente1 ad
grossos, de secundo vero anno sibi solvat2 deinde de denariis nostri
comunis qui ad manus suas pervenerint de mense in mensem, et si
aliquid deficiet, solvetur sibi dehinc per nostrum comune de eo quod
deficeret ad rationem librarum trium ad grossos pro quolibet bisançio.
1
in in interlinea 2
in interlinea
<715>
] Sapientes concorditer
Capta
✠ Item quod suprascriptus consul teneatur excutere omnes
introitus et affitus magaçen(i), domorum, tabernarum, furn(i) et
aliorum omnium nostro comuni spectancium, faciendo in eius redditu
rationem de eis, sicut tenebantur consuli preteriti.
<716>
] Sapientes concorditer
Capta
✠ Quod consul predictus non possit facere mercationes nec eas
ire visum ponderari, garbelari et caricari, set bene possit pro se fieri
facere, exceptis lapidibus, perlis et auro, de quibus sit licitum ei
personaliter facere mercationes, videndo eas de intus fonticum.
<717>
] Sapientes concorditer
Capta
✠ Et non possit1 recipere donum vel presens nec recipi facere per
se vel aliquem de sua familia ab aliqua persona nisi a curia domini
soldani, quod deveniat in nostrum comune2, exceptis victualibus et
balsamo cui sit licitum posse recipere3.
1
segue facere depennato 2
segue exp depennato 3
recipe con due segni
abbreviativi per er
342 SENATO MISTI, REG. XXII
<718>
] Sapientes concorditer
Capta
✠ Et si accideret, quod Deus avertat, dictum consulem viam
universe carnis ingredi in primo vel in secundo anno, habeat salarium
dicti primi anni et sic secundi.
<719>
] Sapientes concorditer
Capta
✠ Et reliquatur in libertate domini et consiliariorum de faciendo1
dicto consuli commissionem consuetam, addendo additiones
predictas.
1
segue ei depennato
|91r|
1345, die XXI aprilis XIIIeindicionis
720
Ampliamento di poteri al collegio sull’aggressione subita dal priore di San
Bartolomeo.
Capta
✠ Quod colegium deputatum pro facto prioris Sancti
Bartholomei de percusione sibi facta habeat libertatem capiendi,
examinandi et tormentandi eciam alios qui viderentur ei culpabiles,
sicut fuit dictum de primo, et super facto presbiterorum qui viderentur
ei colegio culpabiles possint tenere omnem viam que eis videbitur cum
patriarcha Gradensi et aliter, sicut eis videbitur, cum debito ordine.
Capta
✠ Quod sapientibus deputatis pro factis Brundusii et Apulie
elongetur terminus1 usque ad diem martis ad octo dies, cum interim
sperandum sit quod habebuntur nova a nostro consule Apulie super
factis predictis vel aliunde per ea que hic lecta sunt, quibus habitis
poterit provideri consulcius, et si ante habebuntur nova faciencia pro
factis predictis, sapientes habeant libertatem et possint venire cum suo
consilio ad istud consilium, in quo providebitur et fiet sicut videbitur.
1
in sopralinea con segno di richiamo
1345, APRILE 343
722
Convocazione del consiglio su richiesta degli avogadori di comun.
Capta
✠ Quod istud consilium vocetur die martis proximo post nonam
ad petitionem advocatorum comunis sub pena soldorum XX et legetur
consilium.
Capta
✠ Cum dominus Marsilius de Cararia dominus Padue miserit huc
sindicum suum cum pleno mandato super illis capitulis que restaverunt
pridie expediri,
vadit pars quod committatur sapientibus qui pridie fuerunt electi
pro aliis factis domini Marsilii, cum eorum terminus expiraverit et hec
agenda cum primis quodam modo sint connexa, quod sint cum dicto
sindico et secum conferrant, tractent et videant quid agendum sit et
fieri potest super dictis capitulis et super eis dent nobis consilium suum
in scriptis, cum quo et cum eo quod fieri poterit erimus hic et fiet sicut
videbitur, et quilibet possit ponere partem et vocetur consilium sub
pena soldorum decem et de predictis se expediant usque ad octo dies
proxime venturos.
Capta
✠ Cum istud factum contentum in litteris comitis Chersi de lignis
armatis que tenet comes Bartholus de Vegla in Quarnerio et in mari
derobando nostros sit grave multum et enorme et requirat celerem
provisionem tam in mittendo ad exponendum et aggravandum
predicta et requirendo restitutionem fieri acceptorum quam in
faciendo cessari et pro faciendo inquisitionem in hiis que facta essent
contra nostrum honorem, videtur pro meliori et sic
vadit pars quod unus advocatorum comunis vadat ad
exequendum predicta, et si non essent concordes inter se quis eorum
vadat, quod statim aprobentur in isto consilio ad unum ad unum et ille
vadat qui habuerit plures ballotas et recedat cras per diem, et si
advocator qui iret compleret interim offitium suum, nichilominus hoc
non obstante procedat ad implendum predicta.
4 non sinceri
de non 21
43 de parte
725
Decisione di inviare il notaio Nicolino Fraganesco al merchese di Ferrara
(Obizzo II d’Este) a protestare contro le violazioni dei patti e chiedere
soddisfazione.
Capta
✠ Cum cotidie multiplicent querimonie coram dominio de
molestiis et gravitatibus quas nostri contra formam pactorum indebite
in Feraria inpatiuntur nec per litteras sepius missas per nos super
cessatione earum reformari videantur et pro honore nostro et
observatione pactorum nostrorum omnino sit providendum,
capta fuit pars quod mittatur ser Nicolinus de Fraganesco ad
marchionem Ferrarie ad aggravandum se pro parte nostra de predictis
et procurandum restitucionem et reformationem eorum que indebite
facte forent cum illa commissione que videbitur domino, consiliariis et
capitibus; et rescribat nobis quecumque habuerit et expectet nostrum
mandatum, et habita eius responsione erimus hic et providebitur sicut
videbitur isti consilio.
1345, APRILE 345
726
Decisione di rispondere alle lettere del patriarca di Aquileia in merito alla
questione del castello di Castions, chiedendone la restituzione a Biachino di
Momiano.
Capta
✠ Quod respondeatur domino patriarche quod intelleximus
litteras suas de facto Castioni et domini Biachini de Mimiano et
suorum, quibus intellectis respondemus quod, considerantes quod ipsi
sunt cives nostri pro suis meritis et adheserunt nobis in serviciis nostris
multum, et multum gravati sumus de novitate eis facta et satis potest
cognosci quare facta est eis, quia comuniter fertur et verisimiliter
creditur pro occasione nostra factam esse, quia ante numquam fuit eis
dictum aliquid, et si dicat quod sunt subditi ecclesie Aquilegiensis,
tamen aliud ipsi dicunt, set qualitercumque esset, non debebat
dominus patriarcha sic violenter et occulte facere aufferi dictum
castrum, monitione vel cognitione non premissa, et ideo placeat ei
restituere castrum et bona in statum pristinum et libertatem, sicut vult
omne ius divinum et humanum, et postmodum fiat quod dictaverit
ordo iuris; aliter sciat quod nos poterimus iuste iniuriam reputare
nostram nec possemus pro honore et honestate nostri dominii1 ipsam
patienti animo tolerare. Et scribatur notario nostro quod procuret
effectum eorum que scribimus et expectet nostrum mandatum et
rescribat.
1
segue predicta pati depennato
727
Proroga della garanzia dovuta da Ancil da Postumia.
Capta
✠ Quod terminus plezarie quam prestare debet Anzil de Postonia
secundum formam pacis elongetur per totum mensem madii futurum.
728
Delega al doge e alla signoria riguardo all’imbarcazione che dovrà portare in
Slavonia l’avogadore Giovanni Foscarini.
Kohl 988
Capta
✠ Quod dominus, consiliarii et capita habeant libertatem per
maiorem partem eorum ordinandi de ligno vel barcha, ut eis videbitur
346 SENATO MISTI, REG. XXII
Capta
✠ Quod terminus sapientum pro ordinibus elongetur per totum
mensem maii et similiter terminus sapientum aliorum prorogetur ad
ipsum terminum.
730
Grazia di due poste pedestri a Treviso a Bonanimo da Cremona, per meriti
acquisiti nelle guerre con gli Scaligeri e in Istria.
Capta
✠ Quod pro bono portamento et prompta fidellitate quod et
quam Bonanimus de Cremona habuit et habet ad nostram
dominacionem in nostris exercitibus cum illis della Scalla et in Istria, in
quibus fuit graviter vulneratus in persona et facie, fiat sibi gratia quod
habeat duas postas a pede in Tarvisio, tenendo unum famullum
sufficientem.
731-737
Risposte ai capitoli presentate da Meduano da Pago sia per interessi propri,
sia di quel comune, e deferimento di talune questioni al conte e ai giudici di
Zara oppure al conte di Nona; con alcune proposte non approvate.
Kohl 989
<731>
] Ser Hermolaus Gradonico, ser Bertucius de Canali et ser Marcus
Benbo sapientes
Capta
✠ Super primo capitulo peticionis Meduani de Pago continente
quod comune Pagi debeat determinare quandam consuetudinem per
eum alegatam, ut iura sua consequi valeat de quadam vinea et cetera,
consulunt concorditer sapientes quod mandetur comiti et comuni Pagi
quod ipsam consuetudinem debeant terminare, ut eis videbitur, non
dilatando amplius eam.
1345, APRILE 347
De non 3
non sinceri 7
alii de parte
<732>
] Ser Hermolaus Gradonico et ser Marcus Benbo
Capta
✠ Super secundo capitulo ipsius peticionis, per quod petit quod
comes et curia Pagi faciant sibi racionem de aliquibus qui domum
suam depredati fuerunt et cetera, consulunt quod comiti None scriba-
tur quod dicto Meduano faciat racionem, audiendo iura sua dum erit
Pagum pro aliis factis et satisfacionibus faciendis que sibi iam sunt co-
missa, artando culpabiles ad faciendum solucionem, ut sibi videbitur.
38
<733>
] Omnes sapientes predicti
Capta
✠ Ad tercium capitulum, per quod petit quod sibi reddatur ius
secundum consuetudines Pagi per comitem et iudices Pagi de
quadam condenacione librarum 90 grossorum 5 in eum facta per
consilium Pagi et cetera, consulunt quod mandetur comunitati Pagi
quod ipsam condenacionem suspendant nec eam ullo modo
execucioni mandent. Verum si de ea volunt conqueri supradictum
Meduanum, compareant coram nobis, quia terminabimus ut
videbimus convenire.
De non 1
non sinceri 4
alii de parte
348 SENATO MISTI, REG. XXII
<734>
] Ser Bertucius de Canali et ser Marcus Benbo
Cum non sit adimpletum mandatum nostrum secundum
consilium pridie hic captum, continens quod iudices cum comite
Pagi huc mitterent tres1 magis culpabiles qui iverunt ad resistendum
barche mise de Iadra et cetera, consulunt quod scribatur prefatis
comiti et iudicibus Pagi, agravando nos quod nostrum mandatum
non est adimpletum et quod ipsum omni occaxione remota debeant
adimplere.
18
1
ters nel registro
<735>
] Ser Hermolaus Gradonico, ser Bertucius de Canali, ser Marcus
Benbo
Capta
✠ Cum Pagenses, ut dicunt et clare videri potest, prorumperint ad
excessus presencium novitatum ob furta et malla infinita in Pago
continuo commissa, que nullo modo per comitem Pagi et eius curiam
coretionem recipiebant, et utilimum sit causam tanti malli penitus
removere, consulunt concorditer sapientes quod scribatur et mandetur
comiti et iudicibus Iadre ut1 taliter deinceps disponant et ordinent de
regimine Pagi quod malla non transeant inpunita et nemo causam
habeat conquerendi, predicta tamen agendo secundum
consuetud[ine]s Pagi et tenorem pactorum, scientes quod, si per eos
1345, APRILE 349
<736>
<737>
] Omnes sapientes predicti
Capta
✠ Super alio capitulo campi de Coprecayne1 consulunt sapientes
quod, quia questio de rebus inmobilibus est et difficilis ad
terminandum, nisi negocium occulata fide videretur, quod scribatur et
comittatur comiti None quod Pagum ad locum questionis ire debeat et
factum occulata fide videre et iura parcium diligenter examinare
350 SENATO MISTI, REG. XXII
compositio1
1
con diverse prove di penna forse preesistenti
INDICE DEI NOMI
DI LUOGO E DI PERSONA
INDICE DEI LUOGHI
* * *
Istria/Ystria: 63, 82, 98, 124, 223, Mons Feretrum (Montefeltro): 372
227, 228, 251, 264, 268, 269, Mons Viridi (Monteverde): 372,
270, 271, 281, 288, 289, 293, 613
368, 413, 437, 479, 523, 540, Montona (Motovun): 623, 659
574, 671, 730 Mota (Motta di Livenza): 429
– riparia: 103, 294, 407, 448, 513, Mothonum (Modone-Methoni):
556, 590 347, 397, 407, 551, 596, 642,
Iustinopolis (Capodistria-Koper): 643, 660, 663, 665, 667, 669
12, 80, 81, 82, 83, 84, 85, 90, 91, – Mumianum, v. Mimianum
92, 93, 94, 95, 111, 120, 160, Muncia/Muntia (Monza): 462, 554
184, 223, 233, 265, 268, 279, Muntia, v. Muncia
288, 289, 291, 294, 372, 448, Musil: 626
449, 500, 502, 523, 574, 613 Mutina (Modena): 241
– castrum: 81, 95
– districtus: 203 Neapolis (Napoli): 183, 629
Nervesia (Nervesa): 40
Kanea, v. Canea Nigropons (Negroponte): 44, 99,
100, 118, 180, 183, 236, 318,
Leo (de lo), via: 27 484, 529, 553, 607, 608, 610,
Lesna (Lesina-Hvar): 327, 645 627, 648
Levante: 165 Nona (Nin): 49, 63, 181, 327, 368,
Lombardia: 591, 597, 625, 636 376, 490, 537, 538, 656, 658,
– Lombardi: 238 732, 736, 737
Lucha (Lucca): 239 Novalia (villa): 181
Abbreviazioni usate
* * *
362 INDICE DELLE PERSONE
210, 212, 214, 216, 218, 220, Murta (de) Giovanni, dux Ianue:
222, 345, 397 559, 605, 606
– – sap.: 53, 630 Musto (de)
– Petrus: 176, 330 – Benedictus, cap. ad pontem Pla-
Molin (da), v. Molino (de) vis: 404
Molino (de) – Raynerius: 400
– Andriolus, consil. Iustinopolis: – – sap.: 406
448
– Benedictus Nani, calegarius: 530
– – amb. ad d. Padue: 522, 640 Nardi Iacobus, mercator sete: 239
– – proc.: 201 Neapoleo, v. Pontremoli (da)
– – proc. Sancti Marci: 442, 454 Nelipcius, comes Tinini: 158
– – sap.: 547, 548, 549, 550, 559, Nervesia (de): v. Robertus
605, 606, 607, 608, 609, 610, Nicholaus, v. Nicolaus
611 Nichollaus, v. Nicolaus
– – sap. et proc., 43, 156 Nicola, v. Tanto
– – sap. Cavolani et proc.: 405 Nicolaus, strazarolus de Verona:
– – sap. super factis unionis: 433 235
– Bertucius: 36 Nicolaus, v. Barbadico, Barbo, Ba-
– Facinus: 120 risano, Belegno, Bembo, Civra-
– Georgius: 628 no, Contareno, Delfino, Dodo,
– Paulus, plezius: 640 Faletro, Gabriel, Geno, Grado-
– Philipus: 709 nico, Lion, Pisani, Priolis (de),
– – comes Pole: 408 Sanuto, Superancio, Venerio,
– – sap.: 701, 723 Verona (de), Victuri, Vionius,
Momiano (de), Biachinus: 671, Volpe
726 Nicolaus f. magistri Raymondi
Moneta (a) Thomas, conestabilis margaritarii: 387
peditum in Iustinopoli: 91 Nicoletus, v. Barbadico, Belegno,
Monte Albano (de) Citadinus, f. q. Cornario, Dandulo, Faletro,
Iacobi: 577 Lauredano, Lombardo, Quirino
Monteviridi (de) Mideus/Midus: Nicolinus, v. Fraganesco (de)
372 Nicolletus, v. Nicoletus
– – conestabilis equester in Iusti- Nicolò, episcopus Milepotensis: 631
nopoli: 613 Niger, v. Cauco
Montinus, famulus: 54, 221, 222
Moretus, v. Gradonico Opitergio (de): v. Almericus
Moro, v. Mauro Orsatus, v. Boninsegna
Morosini, v. Mauroceno
Moçenigo, v. Mocenigo Pago (de): v. Brexanus, Meduanus
Mudatio, v. Mudaço Paleologo
Mudazo, v. Mudaço – Giovanni II, marchio Monferati:
Mudaço/Mudatio 118
– Franciscus: 314 – Giovanni V, imperator Constan-
– Paulus, sap.: 57, 181 tinopolitanus: 15, 25, 26, 112,
Mugla (de) Dardus: 177 201, 202, 453, 547, 548, 549
INDICE DELLE PERSONE 373
I volumi possono essere acquistati presso l’Istituto Veneto di Scienze, Lettere ed Arti
(fax 041.5210598) oppure tramite il distributore CIERRE Distribuzioni Editoriali Srl
(fax 045.8589609)