Documenti di Didattica
Documenti di Professioni
Documenti di Cultura
Ad evidenciam dicendorum premitte quia caritas, dilectio et amor idem est. Dicitur
enim caritas quasi cara unitas; dilectio, duorum ligatio; amor, suavis dulcedo. Et istius
veri amoris quatuor sunt gradus: primus est liquefacio, cuius duo sunt effectus, scilicet
anxietas videndi, et eius signum, propter quod quis potest conoscere in quo statu sit
amoris, est impaciencia consorcii in amato; alius effectus est desiderium loquendi, et
eius signum audacia proferendi. Secundus gradus est langor, cuius est effectus visio
amati per transparenciam, et eius signum effussio lacrimarum propter cogitationem;
alius effectus habitatio in duobus locis, et eius signum delectabilior quies in amato
quam in semet ipso. Tercius gradus est celus, cuius est effectus timor displicendi, et eius
signum delectatio uniuscuiusque operationis amati; alius effectus est constancia
serviendi, et eius signum leticia ipsius virtutis. Quartus gradus est extasys, cuius est
effectus quieta possessio rei amate, et eius signum est securitas ipsius; alius effectus est
suavis degustatio, cuius signum est vitoria contrariorum. Et hoc dicit tota cancio.
Dicit ergo: Color: Sciendum est quod X sunt genera gemarum sive lapidum
preciosorum, scilicet dyamantus, topacius, saphyle, matista, turcesca, granata,
pierdotus, smeraldus, robinus: et rubinorum sunt tres species, scilicet robinus, balasus et
carbonus. Est et decimum genus, margarita sive perla, cuius tres sunt virtutes: prodest
enim contra sanguinis effusionem et animi passionem, et letificat cor; et habet
colorem medium inter claros colores, carnali perfectioni magis proximum. Et ideo
virtus et pulcritudo persone per eam belissime denotatur, quare dicit: « Color etc. »; et
quia dulcis salus in omni perfecto consistit, subiungit: « dolçe etc. ».
Per che resplende: effectus enim amoris multiplex est, ut statim apparebit. Et
secundum teologos princip[i]um cuiuslibet operis est caritas sive amor.
Da ch'el non pon.: sciendum est quod homo dividitur in duas partes: dicitur enim
homo interior, id est anima rationalis cum suis potenciis, et homo exterior, id est
corpus cum suis sensibus, quorum unumquodque habet proprium obiectum. Et in ista
parte sensitiva, scilicet corporis, sunt XVIII pasiones, quedam bone, quedam non,
scilicet amor hereos, odium, desiderium, abominatio, delectatio, tristicia, spes,
desperatio, timor, audacia, mansuetudo, ira, çelus, gratia, nemesis, invidia,
misericordia et erubescentia. In bonis propter contagionem corporis delectatur anima;
in malis patitur, e converso: dicit enim quod amor de quo loquitur non ut pasio
pungit partem sensitivam, set ut virtus tractatur in parte intellectiva.
Ma cum rasone: et quia non est pasio, ideo rationabiliter cadit extra sensus corporeos,
scilicet auditum, visum, gustum, tactum et odoratum.
Comprenso: ad noticiam scire debemus quia pars intellectiva, id est anima, tribus
perfectionibus tam naturalibus quam supernaturalibus decoratur, scilicet spe, fide et
caritate sive amore: que perfectiones conrespondent tribus partibus anime, scilicet
spes intellectui, fides memorie, caritas sive amor volumptati. Et secundum apostolum
omnium virtutum maior est caritas, quia numquam excidit: permanet enim cum
anima eadem numero in presenti et in futuro, et hoc est specialisimum: unde dicit «
comprenso etc. », usque in fine denotando quod quando amor ex fide et spe
conprehenditur et in ymaginativa formatur, causatur ab intellectu in anima
conservato, secum intensus residens in eternum quare ex istis tribus virtutibus teologis
tamquam de nobiliori de amore tractare intendit.
Çunto primo: hic incipit primus gradus, scilicet liquefatio que opponitur congelationi.
Ea enim que sunt congelata non sunt habilia ad recipiendum aliquid in se ipsis. Unde
ad amorem primo pertinet quod appetitus coaptetur ad intentionem amati, prout
amatum est in amante, quod fit per quandam liquefationem cordis. Et hoc dicit
cantica: anima mea liquefacta est ut dilectus meus locutus est.
Da Marte: ponit complesionem aptam vero amori, quam denotat per Martem et
Jovem. Nam secundum Tholomeum planetarum quidam est calidus, temperatus
inter humidum et siccum, ut Sol; quidam est frigidus, temperatus inter humidum et
siccum, ut Mercurius; quidam est frigidus et humidus, ut Luna; quidam frigidus et
siccus, ut Saturnus; quidam calidus et humidus et benignus, ut Jupiter; quidam calidus
et siccus et severus, ut Mars. Et ideo per istos duos calidos ad invicem contrarios
denotatur temperata complexio amoris: non per calidum et siccum tantum, quia
siccitas nimis incitat ad motum; non per calidum et humidum tamen, quia humiditas
calorem obtundit; non eciam per Venerem, qui est planeta calidus et humidus, quia
per eum magis amor hereos denotatur quam dilectio sive caritas. Quare talis
conplesio sic parata invenit habilitatem ubi amor subintrat.
Per exencia: hic traditur quedam radix a qua procedit quasi omnis amor, scilicet
similitudo, que est causa amicicie exencialiter in hoc ut omnis amans ametur, quamvis
per accidens accidat contrarium et inordinate, quia vere loquendo omne simile in suo
simili conservatur: et influentia stellarum ad hoc operatur ex conveniencia aspectuum
et aliarum proprietatum, secundum quod tradit Talbita Bencorat.
Coagulato: debemus scire quod quandoque aliquid alicui adiungitur per positionem,
ut pictura parieti, quandoque per plumbaturam, ut corona statue, quandoque per
feruminationem, ut quando ex duobus fit unum tantum per saldaturam ipsorum, et
in hiis potest fieri separatio secundum minus vel plus comode vel incomode;
quandoque adiungitur per inmixtionem, ut aqua vino, nec separatur; quandoque per
inmixtionem et coagulationem, et hoc non discernitur nec separatur. Dicit ergo
quando amor non exencialiter set per accidens imprimitur, non sic coagulatur ut
substineat omnem veram examinationem, set quasi inordinatus leviter separatur.
E tremente: notatur hic anxietas videndi: amans enim tremescit et impaciens est, si
non potest quem diligit videre, unde phylosophus: presencia delectabilis, absencia
inducit tristiciam.
Unde menuta: dicit quod amans, specialiter quando abest ab amato, non bene
compatitur consorcium, in eo suspicans se minus amari: et propterea iste gradus
nondum est perfectus.
Ancor desidera: ponit desiderium loquendi: mos enim amancium est ut in principio
amorem eciam occulte conceptum silencio tegere nequeant, quia semper de dilecto
loqui conantur.
Per lo temere: sicuti primo dixi, pars sensitiva cum suis sensibus et pars intellectiva
cum suis potenciis habet propria obiecta. Nam obiectum visus est color, et sic de
ceteris; ita et obiectum amoris est amatum. Dicit enim quando amans delectatur in
visione amati, si amatum, quod est obiectum, abstrahatur, quod de illa delectatione,
quam per conspectum habuit, timens propter absenciam contristatur: quin imo eo
existente coram dissensum nimium expavescit.
Poi soprabolle: quando propter inanem timorem absencie mens turbatur, langore
detenta veri amoris, tum sanguis iam rectificatus superfervens omnia vilia cogitamina
deicit et destruit, subito ipsam mentem sive amorem retificando et ad verum primum
propositum reducendo. Nam inter ceteras proprietates ad amorem pertinentes, sunt
calidum, acutum et superfervens, ut dicit Dyonisius. Unde canticum illud: lampades
eius, lampades ignis atque flamarum aque multe non potuerunt extinguere
caritatem.
Sì che per transparente: qualiter amans videat rem amatam per transparenciam
dicit. Quia sicuti per corpus transparens non impeditur visus quin videat proprium
obiectum, ita nichil potest impedire amorem quin intentive videat rem amatam, non
in habitu sed intellectualiter, non obstante corpore in quo consistit, quod est opacum:
nam quedam corpora sunt naturaliter luminosa, ut sol, quedam resplendentia
artificialiter, ut speculum, quedam diafana sive trasparencia, ut vitrum, quedam
opaca sive obscura, ut corpus lunare, terra et caro humana.
E fa dimora: inuit autem quod amor habitet in duobus locis. Nam mens sive amor, sic
rectificata, moratur in ea parte corporis amantis ubi et anima: set anima totum
vecietat, ergo et amor. Verumtamen per hunc modum, quia in celebro sunt tres
celule: in prima parte anteriori viget fantasia et ymagynatio, que rem amandam
representat; in medio virtus rationalis, que discernit verum a falso et illud diiudicat; in
posteriori parte viget memoria que iam iudicata reponit: deinde sic repositum
descendit ad cor, tamquam ad conceptorem, et cor postea operatur circa diversa
officia membrorum quod conceptum est, ut in loquela plus circa pulmonem, in ira
circa fel, in amore circa iecur, et hoc comotive; in officio autem lingua loquitur, in ira
totum corpus commovetur, sic et amore; et ideo amor ut anima in omnibus exercet
officium. Moratur etiam amor penes amatum, unde Augustinus: anima verius est ubi
amat quam ubi animat.
Glorificata: traditur hic quod amor delectabilius quiescit in amato quam in amante,
et hoc naturaliter probatur: nam ubi quis indiget auxilio alterius, separatus minus
potest eo uti quam in presencia, sed amans indiget auxilio amati, ergo etc.
Radiando: ponit modum beatitudinis, quia, sicuti celum stellis corruscans, sole
aliquantulum rubescente, claritatis ipsarum apparenciam perdit, sic amans gaudiis
radians leviter adhuc contrarietate succumbit; et ideo adversa amato pro posse
repellit. Unde dicitur: çelus domus tue comedit me.
Solicito: inter cetera que reddunt amantem solictum, est timor displicendi, ut hic et
Ovidius: Res est soliciti plena timoris amor. Nam qui diligit timet et operatur in totum
ne propter sui defectum amicicia sauciatur.
Unito: nota hic delectationem amantis uniuscuiusque rei facte per amatum. Nam
adeo unitur amans cum amato, ut indisolubiliter et indivisse pro posse circa eius
vultum versetur: in eo sitit et in suis actibus inebriatur. Unde Ovidius: denique
quidquid agis, lumina nostra vivant.
Sol de desiri: traditur hic quedam constancia serviendi. Amans autem nunc constans
factus totum suum desiderium in amato recludit, non solum aborens eum offendere,
set etiam propter factum tercii suspicans se posse ledi, semper resistit cuicumque rei
nociture suo gaudio, quod meruisse contendit.
Et en parte: hic ostenditur leticia virtutis constantie: nam reiectis dissonis ipsius amati
virtute amantis experiencia paulisper gaudet amans quod fide speravit.
Cusì atinçe: quarti gradus, scilicet extasim, describitur perfeccio, per quem pervenitur
ad amorem perfetissime possidendum. Ad cuius intelligentiam est notandum quod
Gerarcia dicitur sacer principatus, et sunt tres: prima enim Gerarcia ascendendo
continet tres ordines, scilicet angelos, qui presunt uni persone, archangelos, qui asistunt
civitati, principatus, provincie dominantes; secunda Gerarcia etiam numero trium
ordinum decoratur: sunt enim potestates, quorum est inpediencia removere, et
virtutes, qui dificilia exequi et operari possunt; sunt et dominationes, quorum est
imperare. Tercie Gerarcie serviunt ordines excelentes, scilicet seraphin, quod
interpretatur amans sive ardens; cherubin, quod interpretatur sciens; troni, qui tronus
sedens Deus describitur. Dicit quando amans est in gradu estasyn, tunc ardet
seraphico ardore sive amore, et atingens summa Gerarciam vere possidet quod
laudato opere meruit.
En estasym: nunc est tractandum de isto gradu exstasym, quare scire oportet quod
extasys dicitur excessus mentis, et potest contingere quatuor modis. Primo modo et
comuniter, quamvis non multum proprie, dicitur extasys quando quis abstrahitur, non
quantum ad actum vel usum sensuum, set solum quantum ad intencionem, quam
totam confert in usum superiorum vel amatorum; et hoc est comune omnibus
contemplativis. Secundo modo dicitur proprie quando quis abstrahitur ab exterioribus
et introducitur in visionem ymaginariam, ut habetur in actibus apostolorum de Petro:
et factus est in extasim mentis etc. Tercio modo dicitur magis proprie quando quis
abstrahitur ab istis et ab illis et introducitur in visionem intellectualem, ubi videt res
intellectuales non per rerum prescentiam set per revelationem, sicut dicitur de Adam
quando Dominus misit soporem in eo. Quarto modo sumitur proprissime et sic hic per
comparationem dicimus, scilicet quando mens ah omnibus actibus virium inferiorum
et nulli nature inter se et Deum interposite intenta, set visione intellectuali divinam
exenciam intuetur, sicut fuit raptus Paulus: et hoc fit tam per intellectum quam per
volutatem, quorum principalis auctor est amor. Unde dicitur hic quod, quando
amans est in tali gradu raptus, non solum externorum, ut dicit Bernardus, set sui ipsius
obliviscitur. Est enim amor estasym faciens ut non sinat sui esse amatores, set
amatorum. Et ideo contemplando et intuendo amatum securus non tantum illum
tangit, set etiam palpat amorem et ipsum. Plus enim est palpare quam tangere: nam
omne corpus etiam tangenti non resistibile, ut aer, tangitur set non palpatur; solum
autem resistibile, ut lignum, tangitur et palpatur. Unde Christus: ipse ego sum:
palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere.
Perfecto sta: atende hic quietam possessionem rei amate. Cum autem amans realiter
illam palpet, perfecti boni appicibus gloriatur, tam quiete amorem inspitiens, quod
ullius sentille molestiam nusquam sentit.
Nì teme dardo: notatur hic status securus amantis. Describitur enim in alegoria Ovidii
amorem ereos, idest amorem venereum, ab heresi, quod est divisio, quasi divisus a
vero amore, habere duas sagittas: auream, a cuius vulnere nullus evadit, et
plunbeam, que non profunde ferit; modo amans in nostro gradu existens aliquam
illarum non timet, utpote clara diademate perfectionis securus.
Soave gusto: suavis degustatio ex hoc gradu elicitur. Nam qui in tanta perfectione
consistit, cum nichil suavius amore suaviter ex eo nutritur, amodo enim spes decidit, et
in vero animus exaltatur.
Po' ch'à pasato: postremo hic ostenditur victoria contrariorum. Anima enim sive
intellectus, postquam intravit et excessit cardinem istius gradus, secura nichil timens,
victoriosa lucet et plena deliciis exultat in numero beatorum.