Sei sulla pagina 1di 2

EPISTOLA AD ERMENTRUDEM [EpCla5]

.
1

Ermentrudi sorori carissimae Clara Assisias humilis ancilla Jesu Christi, salutem et pacem.

Novi te, o carissima soror, mundi e coeno, opitulante gratia Dei, feliciter aufugisse; 3quamobrem gaudeo e
congratulor tibi, ac iterum gaudeo, te semitas virtutis cum tuis filiabus strenue calcare.
4

Esto, carissima, fidelis ei cui promisisti usque ad mortem, ab eodem enim coronaberis laurea vitae. 5Brev
labor hic noster, at merces aeterna; non te confundant strepitus mundi fugientis ut umbra; 6saeculi fallacis
dementent inania spectra; ad sibila inferni aures obtura, et eius conatus fortis infringe; 7adversa mala liben
sustine, et prospera bona non te extollant: haec enim fidem exposcunt, et illa exigunt; 8quae Deo vovisti fi
redde, et ipse retribuet.
9

O carissima, caelum suspice quod nos invitat, ac tolle crucem et sequere Christum (cfr. Lc 9,23), qui nos
praecedit; 10etenim post varias et multas tribulationes per ipsum intrabimus in gloriam suam (cfr. Act 14,21
24,26). 11Ama ex totis praecordiis Deum et Jesum, Filium eius, pro nobis peccatoribus crucifixum, nec de
mente unquam excidat eius memoria; 12fac mediteris iugiter mysteria crucis angoresque matris sub cruce s
(cfr. Joa 19,25). 13Ora et vigila semper (cfr. Mt 26,41). 14Et opus quod bene coepisti instanter consumma, e
ministerium quod assumpsisti in paupertate sancta et humilitate sincera adimple (cfr. 2 Tim 4,5.7).
15

Noli pavere, filia, fidelis Deus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (cfr. Ps 144,13
effundet super te et super filias tuas benedictionem suam; 16et erit auxiliator vester et consolator optimus;
redemptor noster est et merces aeterna.
17

Oremus Deum invicem pro nobis (cfr. Jac 5,16), sic enim altera alterius onus caritatis ferentes, leviter
adimplebimus legem Christi (cfr. Gal 6,2). Amen.
********
Ermentrudi sorori carissimae Clara Assisias humilis ancilla Jesu Christi, salutem et pacem.

Novi te, o carissima soror, mundi e coeno, opitulante gratia Dei, feliciter aufugisse; quamobrem gaudeo et
congratulor tibi, ac iterum gaudeo, te semitas virtutis cum tuis filiabus strenue calcare.

Esto, carissima, fidelis ei cui promisisti usque ad mortem, ab eodem enim coronaberis laurea vitae. Brevis
labor hic noster, at merces aeterna; non te confundant strepitus mundi fugientis ut umbra; saeculi fallacis n
dementent inania spectra; ad sibila inferni aures obtura, et eius conatus fortis infringe; adversa mala libent
sustine, et prospera bona non te extollant: haec enim fidem exposcunt, et illa exigunt; quae Deo vovisti fid
redde, et ipse retribuet.

O carissima, caelum suspice quod nos invitat, ac tolle crucem et sequere Christum, qui nos praecedit; eten
post varias et multas tribulationes per ipsum intrabimus in gloriam suam. Ama ex totis praecordiis Deum e
Jesum, Filium eius, pro nobis peccatoribus crucifixum, nec de tua mente unquam excidat eius memoria; fa
mediteris iugiter mysteria crucis angoresque matris sub cruce stantis. Ora et vigila semper. Et opus quod b

coepisti instanter consumma, et ministerium quod assumpsisti in paupertate sancta et humilitate sincera ad

Noli pavere, filia, fidelis Deus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis, effundet super
super filias tuas benedictionem suam; et erit auxiliator vester et consolator optimus; redemptor noster est e
merces aeterna.

Oremus Deum invicem pro nobis, sic enim altera alterius onus caritatis ferentes, leviter adimplebimus lege
Christi. Amen.

Potrebbero piacerti anche