Sei sulla pagina 1di 1

TEMPESTAS

PENSVM A
Nautae, quī Neptūnum verentur, tempestātem opperiuntur. Mēdus et Lydia ex Italiā
proficīscuntur. Lydia Mēdum in puppim ascendentem sequitur. Dum nauta loquitur, Mēdus
occidentem intuētur, unde nūbēs ātrae oriuntur. Simul tempestās oritur. Mercātor trīstis
mercēs suās in mare lābī videt; nēmō eum cōnsōlārī potest. Quī ab amīcīs proficīsc itur laetārī
nōn potest.

PENSVM B

Brundisium est oppidum maritimum (in ōrā maritimā situm) quod magnum portum habet.
Portus est locus quō nāvēs ad terram adīre possunt. Cum nūllus ventus flat, mare tranquillum
est. Tempestās est magnus ventus quī mare turbat et altōs flūctūs facit. Gubernātor est nauta
quī in puppī nāvis sedēns nāvem gubernat. Partēs caelī sunt oriēns et occidēns, septentriōnēs
et merīdiēs. Oriēns est ea caelī pars unde sōl oritur, occidēns est ea pars quō sōl occidit.
Mēdus et Lydia nāvem cōnscendunt atque ex Italiā proficīscuntur. Ventus secundus est, nāvis
plēnīs vēlīs ex portū ēgreditur [= exit]; sed in altō marī tempestās oritur: magnus ventus flāre
incipit, tōtum mare turbidum fit. Nautae aquam ē nāve hauriunt et mercēs in mare iaciunt.
Mēdus Neptūnum invocat: "Ō Neptūne! Servā mē!" Nāvis flūctibus iactātur nec vērō [= sed nōn]
mergitur.

PENSVM C

Quae nāvēs Rōmam adīre possunt? Parvae tantum nāvēs Rōmam adīre possunt.
Quid est 'ōstium' flūminis? Est locus quō flūmen in mare īnfluit.
Num Tiberis in mare Superum īnfluit? Tiberis nōn in mare Superum, sed in mare Īnferum
īnfluit.
Quandō naves ē portū ēgrediuntur? Ventō secundō nāvēs ē portū ēgrediuntur.
Ubi sedet gubenātor et quid agit? Gubernātor in puppī sedēns nāvem gubernat.
Quae sunt quattuor partēs caelī? Sunt oriēns et occidēns, merīdiēs et septentriōnēs.
Quās rēs Mēdus et Lӯdia sēcum ferunt? Omnēs rēs suās sēcum ferunt.
Quō Mēdus cum amīcā suā īre vult? In Graeciam.
Cūr trītis est Lӯdia? Quod amīcās suās relinquit.
Quem deum invocant nautae? Deum Neptūnum invocant.
Cūr mercēs in mare iaciuntur? Quod nāvis nimis gravis est.
Num nāvis eōrum mergitur? Nāvis servātur, nōn mergitur.

Potrebbero piacerti anche