Sei sulla pagina 1di 1

PRIMO VERE III.

Veris laeta facies Veris laeta facies mundo propinatur, hiemalis acies uicta iam fugatur. In uestitu uario Flora principatur, nemorum dulci sono quae cantu celebratur. Ah! Florae fusus gremio Phoebus nouo more risum dat, hoc uario iam stipate flore. Zephyrus nectareo spirans in odore, certatim pro brauio curramus in amore. Ah! Cytharizat cantico dulcis Philomena, flore rident uario prata iam serena, salit cetus auium siluae per amoena, chorus promit uirginum iam gaudia millena. Ah! IV. Omnia Sol temperat Omnia Sol temperat purus et subtilis, nouo mundo reserat faciem Aprilis; ad Amorem properat animus herilis et iocundis imperat deus puerilis. Rerum tanta nouitas in solemni uere et ueris auctoritas iubet nos gaudere; uias praebet solitas, et in tuo uere fides est et probitas tuum retinere. Ama me fideliter! fidem meam nota: de corde totaliter et ex mente tota sum praesentialiter absens in remota. Quisquis amat taliter uoluitur in rota. V. Ecce gratum Ecce gratum et optatum Ver reducit gaudia: purpuratum floret pratum, Sol serenat omnia. Iam iam cedant tristia! Aestas redit, nunc recedit Hyemis saeuitia. Ah! Iam liquescit et decrescit grando, nix et cetera; bruma fugit, et iam sugit Ver Aestatis ubera; illi mens est misera, qui nec uiuit nec lasciuit sub Aestatis dextera. Ah! Gloriantur et laetantur in melle dulcidinis qui conantur, ut utantur praemio Cupidinis; simus iussu Cypridis gloriantes et laetantes pares esse Paridis. Ah!