Sei sulla pagina 1di 1

T263 La politica estera di Augusto

DIFFICOLTÀ  
OPERA  Svetonio, De vita Caesarum
ARGOMENTO  Augusto, che non fece mai nessuna guerra senza un motivo legittimo, per la sua virtù e la sua
moderazione venne ammirato da molti popoli, che inviavano messaggeri per richiedere la sua
amicizia e quella del popolo romano.
COSTRUTTI  gerundio, gerundivo, proposizione causale, consecutiva, infinitiva, relativa.
NOTEVOLI
ATTENZIONE  optulerunt= obtulerunt, perfetto di offero.

Nec ulli genti sine iustis et necessariis causis bellum intulit, tantumque afuit a cupiditate quoquo modo
imperium vel bellicam gloriam augendi, ut quorundam barbarorum principes in aede Martis Ultoris iurare
coegerit mansuros se in fide ac pace quam peterent, a quibusdam vero novum genus obsidum, feminas,
exigere temptaverit, quod neglegere marum pignora sentiebat; et tamen potestatem semper omnibus
fecit, quotiens vellent, obsides recipiendi. Neque aut crebrius aut perfidiosius rebellantis graviore umquam
ultus est poena, quam ut captivos sub lege venundaret, ne in vicina regione servirent neve intra
tricensimum annum liberarentur. Qua virtutis moderationisque fama Indos etiam ac Scythas, auditu modo
cognitos, pellexit ad amicitiam suam populique Romani ultro per legatos petendam. Parthi quoque et
Armeniam vindicanti facile cesserunt et signa militaria, quae M. Crasso et M. Antonio ademerant,
reposcenti reddiderunt obsidesque insuper optulerunt, denique, pluribus quondam de regno
concertantibus, non nisi ab ipso electum probaverunt.

G. Turazza, M. Reali, Competenze per tradurre © Loescher Editore – Torino 1

Potrebbero piacerti anche