Sei sulla pagina 1di 2

PT 300: Polemiche sul monachesimo a Roma alla fine del IV secolo: Girolamo, Ambrosiaster e

Gioviniano

III.
La visione dell’Ambrosiaster sul tema matrimonio/verginità e la sua condivisione del
progetto pastorale di Papa Damaso

Bibliografia

DI SANTO E., L’apologetica dell’Ambrosiaster. Cristiani, pagani e giudei nella Roma tardoantica, [SEA
112], Roma 2008, 21-44; 63-107.
— Il matrimonio nell’opera dell’Ambrosiaster fra esegesi, diritto naturale e mos maiorum, in Il
matrimonio dei cristiani: esegesi biblica e diritto romano, [SEA 114], Roma 2009, 429-448.
— La critica dell’Ambrosiaster e di Girolamo all’arroganza dei diaconi romani, in Diakonía,
Diaconiae, diaconato. Semantica e storia nei Padri della Chiesa, [SEA 117], Roma 2010, 387-398.
HUNTER D. G., On the sin of Adam and Eve: a little-known defence of marriage and childbearing by
Ambrosiaster, in Harvard Theological Review 82 (1989), 283-299.
 The paradise of patriarchy: Ambrosiaster on woman as (not) God’s image, in Journal of
Theological Studies 43 (1992), 447-469.
— Clerical Celibacy and the Veiling of Virgins: New Boundaries in Late Ancient Christianity, in The
Limits of Ancient Christianity. Essays on Late Antique Thought and Culture in Honour of R. A.
Markus, edd. W.E. KLINGSHIRN – M. VESSEY, Ann Arbor 1999, 139-152.
— Marriage, Celibacy, and Heresy in Ancient Christianity: The Jovinianist Controversy, Oxford 2007,
159-170.
LUNN-ROCKLIFFE S., Ambrosiaster’s Political Theology, Oxford 2007, 89-99; 106-126.
PIETRI CH., IV-V secolo. Il matrimonio cristiano a Roma, in Storia vissuta del popolo cristiano, ed. J.
DELUMEAU, Torino 1985, 93-121.

Testi dall’Ambrosiaster:

1. Quaestio CXXVII de peccato Adae et Evae (CSEL 50, 399-416): v. Fotocopie in allegato

2. In I Tim. 4,1-5 (CSEL 81/3, 272-273):

Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide adtendentes spiritus
fallaces … (1 Tim 4,1ss.) […] cum huius adseverationis sermones audiuntur, a diabolo composita doctrina
haec esse sciretur, quam praedixerat sanctus spiritus, quae de incarnatione salvatoris adserit falsa, quae nunc
in Marcionitis, quamvis paene defecerunt, vel Patricianis aut maxime in Manichaeis denotatur? Hi enim et
{Christum natum negant et} nuptias prohibent et abstinendum a cibis tradunt. Quorum cautheriatam dicit
conscientiam, hoc est [secondo la recens. alt.:] simulatione corruptum. Quia, sicut cautherium corium
corrumpit et notam infligit, ita et fallacia conscientiam, quae dolo malivolentiae aliud scit et aliud profitetur,
denotat ad perditionem. Iam enim hos inmutari negat, ut salventur, quia sicut cautherium inmutari non potest,
ita nec horum animus emendari; nihil enim peius simulatione.

3. In I Cor. 7,26 (CSEL 81/2, 82):

[Paulus] Bonum dicit esse virginem permanere. {Et} ut hoc absolutius ostenderet, propter praesentem
necessitatem ait, quia optimum est, ut inter bonum et optimum nihil tam praeclarum atque utile esse
cognosceretur, quam est virginitas, quia non solum apud Deum virginitatem commendatiorem docet, sed
{et} apud vitam praesentem, dum necessitates temporis nescit, quas patitur coniugatio, et merores partus
simulque orbitates filiorum ignorat.
4. In I Cor. 7,39 (CSEL 81/2, 90):

Quam beata sit virgo, cum nulli nisi soli Deo subiecta sit. Vincere enim videtur naturalem subiectionem,
quando quod per naturam humiliatum est erigit (in I Cor. 7,39)

5. In I Cor. 7,40 (CSEL 81/2, 90-91):

…quamquam a Deo primae nuptiae sint, secundae vero permissae sunt. Denique primae nuptiae sub
benedictione Dei celebrantur sublimiter, secundae autem et in praesenti carent gloria. Concessae sunt autem
propter incontinentiam et quia solent viduarum iuniores incurrere. Ac per hoc concedit secundas. Sed quia
melius est, ut se contineat; ut dignior sit in futuro, consilium dat spiritali ratione praecipuum, ut se contineat.

6. In I Tim. 3,12-13 (CSEL 81/3, 269-270)

Nunc autem septem diaconos esse oportet, aliquantos presbyteros, ut bini sint per ecclesias et unus in civitate
episcopus. Ac per hoc omnes a convent feminae abstinere debere, quia necesse est eos quotidie praesto esse
in ecclesia nec habere dilationem, ut post conventum legitime purificentur sicut veteres. Omni enim
hebdomada offerrendum est, etiam si non quotidie, peregrinis in locis tamen vel bis in hebdomada; et {de
non sunt, qui prope quotidie baptizentur aegri. Nam} veteribus ideo concessum est, quia multo tempore in
templo non videbantur, sed erant privati. Si enim plebeis hominibus orationis causa ad tempus abstinere se
praecipit, ut vacent orationi, quanto magis levitis aut sacerdotibus, quos die noctuque pro plebe sibi conmissa
oportet orare! {mundiores ergo esse debent ceteris, quia actores Dei sunt.}

Testi di Girolamo

1. Ep. 27 ad Marcellam (CUF II, 17-19).

§ 1. Post priorem epistulam in qua de Hebraeis verbis pauca perstrinxeram, ad me repente perlatum est
quosdam homunculos mihi studiose detrahere cur adversus auctoritatem veterum et totius mundi opinionem
aliqua in evangeliis emendare temptaverim. Quos ego cum possim meo iure contemnere – asino quippe lyra
superflue canit –, tamen ne nos superbiae, ut facere solent, arguant, ita responsum habeant, non adeo hebetis
fuisse me cordis et tam crassae rusticitatis – quam illi solam pro sanctitate habeant piscatorum se discipulos
adserentes, quasi idcirco iusti sint si nihil scierint, – ut aliquid de dominicis verbis ad corrigendum
putaverim, aut non divinitus inspiratum, sed Latinorum codicum vitiositatem quae ex diversitate libro rum
omnium conprobatur, ad Graecam originem unde et ipsi translata non denegant voluisse revocare. Quibus si
displicet fontis unda purissimi, caenonos rivulos bibant, et diligentiam qua avium salivas et concarum
gurgites norunt, in scripturis legendis abiciant, sintque in hac tantum re simplices, et Christi verba aestiment
rusticana in quibus per tanta iam saecula tantorum ingenia sudaverunt, ut rationem verbi uniuscuiusque
magis opinati sint quam expresserint; apostolum arguant inperitiae qui ob multas litteras insanire dicatur.
§ 3. … revertimur ad nostros bipedes asellos, et in eorum aurem bucina magis quam cithara concrepamus.
Illi legant: “spe gaudentes tempori servientes”; nos legamus: “spe gaudentes Domino servientes” [Rom
12,12]; illi adversus presbyterum accusationem omnino non putent recipiendam; nos legamus: “adversus
presbyterum accusationem ne receperis nisi sub duo bus aut tribus testibus; peccantes autem coram omnibus
argue” [I Tim 5,19-20]; illis placet: “humanus sermo et omni acceptione dignus”; nos cum Graecis, id est
cum apostolo qui Graece est locutus, errremus: “fidelis sermo et omni acceptione dignus” [I Tim 1,15]. Ad
extremum illi gaudeant Gallicis canteriis, nos solutos vinculis et in salvatoris mysterium praeparatus
Zachariae asellus ille delectet qui postquam Domino terga praebuit coepit Esaiae consonare praeconio:
“beatus qui seminat secus omnem aquam, ubi bos et asinus calcant” [Is 32,20].