Sei sulla pagina 1di 9

ad vesperas

Hymnus

2. Cuius corpus sanctíssimum 3. Protécti paschæ véspero


in ara crucis tórridum, a devastánte ángelo,
sed et cruórem róseum de Pharaónis áspero
gustándo, Deo vívimus. sumus erépti império.

AD VESPERAS 13
4. Iam pascha nostrum Christus est, 5. O vera, digna hóstia,
agnus occísus ínnocens; per quam frangúntur tártara,
sinceritátis ázyma captíva plebs redímitur,
qui carnem suam óbtulit. reddúntur vitæ prǽmia!
6. Consúrgit Christus túmulo, 7. Esto perénne méntibus
victor redit de bárathro, paschále, Iesu, gáudium
tyránnum trudens vínculo et nos renátos grátiæ
et paradísum réserans. tuis triúmphis ággrega.
8. Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Psalmodia

psalmus 109, 1-5. 7


Messias rex et sacerdos
Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius
(1 Cor 15, 25).

Dixit Dóminus Dómino meo: *


«Sede a dextris meis,

14 AD VESPERAS
donec ponam inimícos tuos *
scabéllum pedum tuórum».
Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
domináre in médio inimicórum tuórum.
Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
in splendóribus sanctis, *
ex útero ante lucíferum génui te.
Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
«Tu es sacérdos in ætérnum
secúndum órdinem Melchísedech».
Dóminus a dextris tuis, *
conquassábit in die iræ suæ reges.
De torrénte in via bibet, *
proptérea exaltábit caput.

psalmus 113 a
Israel ex Ægypto liberatur
Cognoscite etiam vos exiisse ab Ægýpto, qui huic sæculo renuntiastis
(S. Augustinus).

In éxitu Israel de Ægýpto, *


domus Iacob de pópulo bárbaro,
factus est Iuda sanctuárium eius, *
Israel potéstas eius.

AD VESPERAS 15
Mare vidit et fugit, *
Iordánis convérsus est retrórsum;
montes saltavérunt ut aríetes, *
et colles sicut agni óvium.
Quid est tibi, mare, quod fugísti? *
Et tu, Iordánis, quia convérsus es retrórsum?
Montes, quod saltástis sicut aríetes, *
et colles, sicut agni óvium?
A fácie Dómini contremísce, terra, *
a fácie Dei Iacob,
qui convértit petram in stagna aquárum *
et sílicem in fontes aquárum.

canticum Cf. Ap 19, 1-2. 5-7


De nuptiis Agni

16 AD VESPERAS
Lectio brevis Heb 10, 12-14
Christus, una pro peccátis obláta hóstia, in sempitérnum consédit
in déxtera Dei, de cétero exspéctans, donec ponántur inimíci
eius scabéllum pedum eius; una enim oblatióne consummávit in
sempitérnum eos, qui sanctificántur.

Responsorium breve

AD VESPERAS 17
Magnificat

canticum evangelium Lc 1, 46-55


Exsultatio animæ in Domino

Magníficat *
ánima mea Dóminum,

18 AD VESPERAS
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.

Preces
Christum Dóminum, qui mórtuus est, resurréxit et semper inter-
péllat pro nobis, cum fidúcia deprecémur:
Victor Rex, exáudi nos.
Christe, lux et salus ómnium géntium,
— ignem Spíritus tui effúnde super nos, resurrectiónem tuam
proclamántes.
Israel in te Christum spei suæ agnóscat,
— et omnis terra cognitióne tuæ glóriæ repleátur.

AD VESPERAS 19
Serva nos in communióne sanctórum tuórum,
—et cum eis a labóribus nostris requiéscere concéde.
Victor Rex, exáudi nos.
Qui inimícam mortem superásti, cóntere in nobis inimícum
tuum,
—ut tibi immortáli victóri vivámus.
Christe salvátor, qui, factus obœdiens usque ad mortem, exaltá-
tus es ad déxteram Patris,
—fratres tuos in regnum glóriæ tuæ benígnus admítte.

20 AD VESPERAS
Oratio
Deus, qui hodiérna die, per Unigénitum tuum, æternitátis nobis
áditum, devícta morte, reserásti, da nobis, quæsumus, ut, qui
resurrectiónis domínicæ sollémnia cólimus, per innovatiónem tui
Spíritus in lúmine vitæ resurgámus. Per Dóminum.

AD VESPERAS 21