Sei sulla pagina 1di 1

Adoro te devote

1.Adoro te devote, latens Deitas, 5.O memoriale mortis Domini!


Quae sub his figuris vere latitas: Panis vivus, vitam praestans homini!
Tibi se cor meum totum subiicit, Praesta meae menti de te vivere
Quia te contemplans totum deficit. Et te illi semper dulce sapere.

2.Visus, tactus, gustus in te fallitur, 6.Pie pellicane, Iesu Domine,


Sed auditu solo tuto creditur. Me immundum munda tuo sanguine.
Credo quidquid dixit Dei Filius: Cuius una stilla salvum facere
Nil hoc verbo Veritatis verius. Totum mundum quit ab omni scelere.

3.In cruce latebat sola Deitas, 7.Iesu, quem velatum nunc aspicio,
At hic latet simul et humanitas; Oro fiat illud quod tam sitio;
Ambo tamen credens atque confitens, Ut te revelata cernens facie,
Peto quod petivit latro paenitens. Visu sim beatus tuae gloriae. Amen

4.Plagas, sicut Thomas, non intueor;


Deum tamen meum te confiteor.
Fac me tibi semper magis credere,
In te spem habere, te diligere.

Pange, lingua,
1.Pange, lingua, gloriosi 4.Verbum caro, panem verum
Córporis mystérium Verbo carnem éfficit,
Sanguinísque pretiósi, Fitque Sanguis Christi merum,
Quem in mundi prétium Et, si sensus déficit,
Fructus ventris generósi Ad firmandum cor sincerum
Rex effúdit géntium. Sola fides súfficit.

2.Nobis datus, nobis natus 5.Tantum ergo Sacraméntum,


Ex intácta Vírgine, Venerémur cérnui:
Et in mundo conversátus, Et antíquum documentum
Sparso verbi sémine, Novo cedat rítui;
Sui moras incolátus Præstet fides suppleméntum
Miro clausit órdine. Sénsuum deféctui.

3.In supremæ nocte coenæ 6.Genitori Genitóque,


Recumbens cum frátribus, Laus et iubilátio;
Observata lege plene Salus, honor, virtus quoque,
Cibis in legálibus, Sit et benedíctio;
Cibum turbæ duodenæ Procedénti ab utróque
Se dat súis mánibus. Compar sit laudátio.Amen.

V/. Panem de cælo præstitísti eis.


R/. Omne delectaméntum in se habéntem.

Orémus.
Deus, qui nobis sub sacraménto mirábili, passiónis tuae memóriam reliquisti; tríbue, quaésumus, ita nos
córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári, ut redemptiónis tuae fructum in nobis iúgiter sentiámus:Qui
vivis et regnas in saécula saeculórum. R. Amen

Potrebbero piacerti anche