Sei sulla pagina 1di 29

Informazioni su questo libro

Si tratta della copia digitale di un libro che per generazioni è stato conservata negli scaffali di una biblioteca prima di essere digitalizzato da Google
nell’ambito del progetto volto a rendere disponibili online i libri di tutto il mondo.
Ha sopravvissuto abbastanza per non essere più protetto dai diritti di copyright e diventare di pubblico dominio. Un libro di pubblico dominio è
un libro che non è mai stato protetto dal copyright o i cui termini legali di copyright sono scaduti. La classificazione di un libro come di pubblico
dominio può variare da paese a paese. I libri di pubblico dominio sono l’anello di congiunzione con il passato, rappresentano un patrimonio storico,
culturale e di conoscenza spesso difficile da scoprire.
Commenti, note e altre annotazioni a margine presenti nel volume originale compariranno in questo file, come testimonianza del lungo viaggio
percorso dal libro, dall’editore originale alla biblioteca, per giungere fino a te.

Linee guide per l’utilizzo

Google è orgoglioso di essere il partner delle biblioteche per digitalizzare i materiali di pubblico dominio e renderli universalmente disponibili.
I libri di pubblico dominio appartengono al pubblico e noi ne siamo solamente i custodi. Tuttavia questo lavoro è oneroso, pertanto, per poter
continuare ad offrire questo servizio abbiamo preso alcune iniziative per impedire l’utilizzo illecito da parte di soggetti commerciali, compresa
l’imposizione di restrizioni sull’invio di query automatizzate.
Inoltre ti chiediamo di:

+ Non fare un uso commerciale di questi file Abbiamo concepito Google Ricerca Libri per l’uso da parte dei singoli utenti privati e ti chiediamo
di utilizzare questi file per uso personale e non a fini commerciali.
+ Non inviare query automatizzate Non inviare a Google query automatizzate di alcun tipo. Se stai effettuando delle ricerche nel campo della
traduzione automatica, del riconoscimento ottico dei caratteri (OCR) o in altri campi dove necessiti di utilizzare grandi quantità di testo, ti
invitiamo a contattarci. Incoraggiamo l’uso dei materiali di pubblico dominio per questi scopi e potremmo esserti di aiuto.
+ Conserva la filigrana La "filigrana" (watermark) di Google che compare in ciascun file è essenziale per informare gli utenti su questo progetto
e aiutarli a trovare materiali aggiuntivi tramite Google Ricerca Libri. Non rimuoverla.
+ Fanne un uso legale Indipendentemente dall’utilizzo che ne farai, ricordati che è tua responsabilità accertati di farne un uso legale. Non
dare per scontato che, poiché un libro è di pubblico dominio per gli utenti degli Stati Uniti, sia di pubblico dominio anche per gli utenti di
altri paesi. I criteri che stabiliscono se un libro è protetto da copyright variano da Paese a Paese e non possiamo offrire indicazioni se un
determinato uso del libro è consentito. Non dare per scontato che poiché un libro compare in Google Ricerca Libri ciò significhi che può
essere utilizzato in qualsiasi modo e in qualsiasi Paese del mondo. Le sanzioni per le violazioni del copyright possono essere molto severe.

Informazioni su Google Ricerca Libri

La missione di Google è organizzare le informazioni a livello mondiale e renderle universalmente accessibili e fruibili. Google Ricerca Libri aiuta
i lettori a scoprire i libri di tutto il mondo e consente ad autori ed editori di raggiungere un pubblico più ampio. Puoi effettuare una ricerca sul Web
nell’intero testo di questo libro da http://books.google.com
Österreichische
Nationalbibliothek

198.549-B
Neu
4** ////Z.

erreichische Nationalbibliothek

iiiìiii
f
' - . - • •; - . ^ . - . '.


. - *
-
.
- -

-
-•
• •
-
'*,
() T (10 -

- - *
- . .

pro

ELECTIONE ABBATIS
monasterio Rumensi §.0rdinististertiensis,
•, « -
Dioecesis Seccoviensis,
»
• • w p. ' • ■

S. auucet«O»■•itate Or-dinar•ia, . -

- *. -• - -

.• ' • ,;

$y£r*^®® @5 c *3a5? . . .
^ &%£92C/ •-* . .'

; '' ' . ' •• ' ;


* e. … - (. . .* _'

- ! *. - * p* - ~ -/

'• - - , *

* . • . • , • • ' .

. - •
'. / p. }

.*

> , … t
-

.*

v - ` … • • • . - -

• - - - . · ·· … . - • ' - - . / •

•' * . , ,.. . ' • Typis haeredum A. , Leykam,


* » , ` .. - - , , • . ' .

* ,
Aptior et melior quisquis, 'licet ultimus esset,
Hunc sibi praeficiant unanimi ore Patrem.
I. Dispositiones praeviae.

1. N o tificatio vae atio n is ad Ordinarium et suppli


catio, de nova electione disponendi eique praesidendi.
2. Adhortatio Fratru m a Priore in Capitulo ad
quotidianas preces. - - -

3. In quisitio de s t at u o e c o n o m ic o monasterii.
4. In dictio electionis ab Ordinario per consuetam
Cridam eum notifieatione, quod Episcopus velit ipse elec
tioni praesidere, ad Proscrutinium vero Commissarium
mittere. - -

5. Convocatio Vo caliu m a Priore — publicatio


Cridae praesentibus in monasterio capitulariter, absentibus
per litteras, et affixio Cridae ad valvas Ecclesiae monasterii.
.*

I I I. I Dies Proserutinii.
6. Pridie a d v e n t u s C o m m i s s a rii a latere eum
Notario, qui recepti a Priore cum Officialibus ad portam
monasterii, post adorationem Sanctissimi in Ecclesia ducun
tur in diversorium.
7. Rotulus Electo ru m exhibetur Commissario.
8. Constituitur hora Capituli pro die sequenti.
9. Capitulu m. Commissarius stans detecto capite
dicit: V. „Adjutorium nostrum in nomine Domini.* B. „Qui
fecit coelum et terram.“ Deinde omnes sedent.
Commissarius tecto eapite dicit: „Benedicite R R.
Patres* et aceepto responso „Dominus* ab eodem habetur
S e r m o. Sequitur
1*
10. L e ctio C o n s tit u t i onu m de electionibus a Can
tore ad Analogium.
Primarum Constitutionum Ordinis (Cartae Caritatis)
Cap. 4.:
„Si qua domus Ordinis nostri Abbate proprio fuerit
„destituta, Major Abbas, de cujus domo illa exivit, omnem
„curam habeat ordinationis illius, donec alius Abbas eligatur
„in ea. Et praefixa die Electionis, etiam ex Abbatibus, si
„quos illa domus genuerit, advocentur, et consilio et volun
„tate Patris Abbatis, Abbates et monachi domus illius Abba
„tem eligant. Liceat enim cuique Matri Ecclesiae Ordinis
„nostri, non solum de monachis Filiarum suarum Ecclesiarum,
„sed de ipsis quoque Abbatibus eorum libere sibi, si necesse
„fuerit, assumere Abbatem. Personam vero de alio Ordine,
„nulla de nostris Ecclesiis sibi eligat in Abbatem , sicut
„nee nostrarum aliquem licet monasteriis aliis, quae non
„sunt de Ordine nostro, dari.“
Constit. Clementis IV. Parvus fons. C. 3.:

„Et quia praefatus Ordo, in multa simplicitatis puri


„tate fundatus, profecit laudabiliter in eadem: nos circa
„Electiones in monasteriis ejusdem Ordinis faciendas sic
„personas ipsius Ordinis procedere toleramus, sicut hacte
„nus processerunt, necessitatem servandi solemnitates, seu
„formas contentas in generali Concilio, eis de gratia re
„ mittentes. Ordinamus autem, quod in majoribus Abba
„tiis generationem habentibus, cum vacaverint, quindecim
„dierum ad minus ad eligendum terminus assignetur. Et
„Prior, Supprior ac Cellerarius vacantis monasterii com
„veniant de Electoribus, quos idem Prior, postquam de
„ipsis convenerint, in Capitulo nominabit. Patres vero
„ Abbates, vel Visitatores nullum nominent Electorem, neque
„Electoribus praedicto modo creatis simul, vel sigillatim
„aliquod dent praeceptum, nisi quod in publico. eis injun
„gant arctius, ut secundum suas conscientias provideant
„vacanti monasterio bona fide. Nec alicujus vacantis mo
„nasterii Pater Abbas sibi nominari postulet Electores, an
„quam in Capitulo nominentur: nec aliquem ex congrega
„tis ad eligendum Electoribus ad se vocet, nec verbo, vel
5

„scripto, aut signo eis vel eorum alicui suam insinuet vo


„luntatem: nec Electioni clam, vel palam impedimentum
„aliquod inferat, per quod Electorum impediat libertatem.
„Electam quoque personam, si sufficiens et idonea vacanti
„monasterio fuerit, non refutet: et qui contra fecerit, gra
„viter puniatur. Nec aliquam personam amoveat ab officio,
„vel ejiciat de monasterio, ipsius vacatione durante.“
Constit. Innocentii III. Decretal. C. 42. de election.

„Quia propter diversas Electionum formas, quas qui


„dam invenire conantur, multa impedimenta proveniunt,
„et magna pericula imminent Ecclesiis viduatis, statuimus:
„ut cum Electio fuerit celebranda, praesentibus omnibus,
„qui debent, volunt et possunt commode interesse, assu
„mantur tres de Collegio fide digni, qui seerete, et sigillatim
„vota cunctorum diligenter exquirant, et in scriptis redacta
„mox publicent in communi, nullo prorsus appellationis
„obstaculo interjecto; ut is collatione habita eligatur, in
„quem omnes, vel major, et sanior pars Capituli consentit.
„Vel saltem eligendi potestas aliquibus viris idoneis com
„mittatur, qui vice omnium Ecclesiae viduatae provideant
„de pastore. Aliter electio faeta non valeat, nisi forte com
„muniter esset ab omnibus, quasi per inspirationem, absque
„vitio celebrata. Qui vero contra praescriptas formas
„eligere attentaverint, eligendi ea vice potestate priventur.“
In fine V. „Divinum auxilium maneat semper no
• biscum.* B. „Amen.* Deinde surgunt omnes atque disce
dunt, et hora designata incipit
11. P r os er utiniu m, in loco consueto Capituli. Ordo
juxta senium; Procuratores absentium veniunt loco suorum
Principalium. Difficultates, si quae oecurrant quoad jura
electionis, summarie deciduntur.
12. P r o c u r a e, si habeantur absentium, praevie in
Proscrutinio examinantur.

F o r m a P r o c u r a e: „Ego Frater N. hisce fidem


„facio, quod ad novi Abbatis electionem in monasterio nostro
„Runensi, die (8'' Augusti) anni currentis celebrandam per
„litteras edictales a Venerabili Capitulo emanatas, mihi de
6

„bite exhibitas vocatus ét citatus, sed ad personaliter com


„ parendum justis de causis impeditus ob . . . (exprimitur
„causa), ad praedictum eleetionis actum vices meas P. N. N.
„comprofesso nostro tanquam vero ac legitimo Procuratori
„ meo commiserim, ae vigore praesentium committam, meo
„nomine omnia in hoc electionis eique annexorum negotio
„ faciendi, tractandi, ac etiam quodcumque licitum ac ho
„nestum juramentum in animam meam deponendi, aliaque
„omnia faciendi, agendi et exercendi, quae ego constituens
„ipsemet facere, agere, et exercere possem ac deberem, si
„personaliter interessem; promittens et obligans me, omnia
„et singula, quae per praedictum Procuratorem meum occa
„sione et causa praemissorum gesta et procurata fuerint,
„rata, grata et firma perpetuo habiturum. In quorum fidem
„praesentes propria manu subscripsi.“
N. die . . . . . N. N.
- Professus Runensis.

13. De p u tatio Prioris in P r o c u ratorem Capituli


pro electionis actu, et
14. El e ctio S e r ut at o r u m capitulariter. Haec electio
fit per scrutinium patens, id est, palam requirendo suffra
gia singulorum; vel per Compromissum verbale, quo aliquis
vel aliqui designati nomine omnium, praefatos Scrutatores
fide dignos nominent; et si discordes sint, standum est parti
majori.
15. P aram da pro se quenti electione, quae cele
bratur in Refectorio:
In medio Capituli collocatur mensa oblonga eum tapete
decenti, super quam ordinetur Textus Evangeliorum, Vas
cum operculo ad immittendas schedulas suffragiorum; liber
Ritualis; Textus Lectionum; requisita ad scribendum, et
penes mensam canistrum ad recipiendum reliquias Rotulo
rum; circa mensam sedes pro Praeside, Commissario a la
tere, Scrutatoribus et Notario, nec non pro Electo, et suo
loco pro omnibus Vocalibus. A dextera autem parte Capi
tuli erigitur Altare cum imagine Crucifixi et duobus eereis,
accendendis, dum deponuntur juramenta, Praeparantur etiam
Rotuli Electorum in sufficienti copia, typis excusi.
7

LILI I. LIDies I Electionis.

16. Sacra Ordinis de Beata, et pro Defunctis, vel


aliis incidentibus juxta praescriptum Ordinis, summo mane.
17. Officium Ch ori hora congruente.
18. Adventus Episcopi ceu Praesidis electionis.
Quamprimum Episcopus ex turri conspiciatur, pulsantur
omnes campanae, et Conventus in cucullis cum Cruce
ipsum excipit ad portam monasterii, ut in Pontificali Ro
mano tit. Ordo ad recipiendum processionaliter Praelatum.
Ad portam Ecclesiae Prior illi offert aspersorium cum
aqua benedicta, quod Episcopus accipiens aspergit primo
seipsum, deinde alios. Tum Prior offert ei naviculam,
alio Sacerdote thuribulum porrigente, et imposito per Episco
pum incenso, Prior incensat ipsum more consueto. Ad
Altare majus Ecclesiae Episcopus super genuflexorio, tapete
et pulvinari instructo procumbit, et Sanetissimum in taber
naculo inclusum adorat. Mox Prior stans in cornu Epistolae
versus ad Episcopum dicit:
V. „Protector noster etc.* cum Oratione: „Omnipotens*
ut in Pontificali.

19. Absolutio defuncti Abbatis ad ejus tumulum.


Adoratione finita vadunt omnes processionaliter ad cryptam
seu locum sepulturae defuncti Abbatis, ubi Praeses tumu
lum in modum Crucis aspergit. Mox Cantor Psalmum
„De profundis* cum flexa intonat, quem Chorus alternatim
psallendo absolvit usque ad „Kyrie* inclusive. Deinde
Praeses cantat: „Pater noster,“ „Et ne nos inducas in
tentationem,* et versiculos ordinarios cum Oratione: „Deus
qui inter Apostolicos Sacerdotes,* ut in Rituali Ordinis.
20. His peractis Praes e s d u e i t u r in dive r s o
ri u m, comitatus a Priore et Officialibus; Conventus autem
ad clausuram reverenter valedicit.

21. Capit ulu m hora 8. Praeses comitatus a Priore


et Officialibus cum Commissario a latere et Notario pro
cedit in Capitulum, receptus ad ejus januam a Conventu,
8

profunde se inclinante. Praesidem ingredientem immediate


sequuntur Commissarius a latere et Notarius, deinde Prior
et Conventus. Ingressi omnes, post debitam reverentiam
versus Crucifixum, pergunt ad locum suum. Tum Praeses
stans detecto capite dicit: V. „Adjutorium ete. cui Con
ventus respondet: „Qui fecit. . . . ; postea caput cooperit
et omnes sedent.

22. R e quisitio N otarii a Priore: Ego Frater N.


Ord. Cisterc. in monasterio Runensi Prior, ad hunc actum
electionis a toto Venerabili Capitulo specialiter deputatus
Procurator, vice et nomine ejusdem Capituli requiro R. D.
N. N. tamquam publicum et juratum Notarium, ut singula
acta agendave in praesenti electionis megotio fideliter con
scribat, desuper necessaria instrumenta conficiat, omniaque '
et singula coram se tractanda celet, et nemini umquam,
praeter mandatum Capituli nostri communicet.
23. Juram e n t u m N ot a rii (stantibus omnibus)
accensis cereis, sic etiam postea:
„Ego N. N. ad actum electionis futuri Abbatis requi
„situs Notarius, juro et promitto Deo omnipotenti, quod
„ex nunc et in posterum, quoad vixero, ea, quae in
„praesenti electione coram me tractata fuerint, extra re
„quisitionem Venerabilis Capituli atque eorum, quorum
„intererit, nemini communicabo seu pandam, atque omnes
„et singulos actus fideliter conscribam.“
„Sic me Deus adjuvet, et haec sancta Dei Evangelia!“
Omnes jurant ad sancta Dei Evangelia in manus Prae
sidis, librum Evangeliorum apertum ambabus manibus
super genua sua tenentis, genuflexi, primos tres digitos
dexterae manus elevantes, et ad ultima verba Textum
eadem dextera tangentes. -

24. In terrogatio Praesidis de c o n v o c a ti o ne


om niu m V o c alium : „Interrogatur Venerabile Capitu
„lum, an omnes, qui de jure vocandi sunt, ad electionem
fuerint convocati?* Respondet Prior, exhibendo testifica
tiones.

25. D e claratio Praesidis de legitim a con voca


tione: „Declaramus igitur, electionis indictionem legitime
9

„et canonice esse peractam, et ad omnes, ad quos pervenire.


„potuit et debuit, pervenisse.“
26. Lectio Rotuli Electorum ad mandatum Prae
sidis. („Legatur Rotulus Electorum*) a Cantore, qui se
inclinans dicit: „Isti sunt Electores:
R. P. N. Prior.
P. N. etc.

Quilibet surgens intelligibili voce respondet: „Adsum*


(pro absente: „Adsum Procurator)* et se inclinans rursum
sedet. Cantor ad nomen suum, seipsum Fratrem nominans,
similiter respondet „Adsum,“ et deinde se inclinat. Perlecto
Rotulo, rursum se inclinans, redit ad locum suum, tradens
Rotulum Notario, qui singulorum nomina describit juxta
ordinem suum.

27. In terrogatio Praesidis (si quis absit) ad Pro


c u r at o r e s de causa absentiae suorum Principalium, et
a d C a pit ulu m, an aliqua Procura esset rejicienda:
„Provocantur, qui habent Procuras eligendi, ut ex
„ponant causas absentiae suorum Principalium.“
„Interrogatur Venerabile Capitulum, num aliquis sit,
,,qui putet, unam aliamve (vel: „hanc,“ si esset unica) Pro
„curam esse rejiciendam ?“
Respondet Prior, qui etiam exponit causam forte ab
sentium sine Procuratore.
28. Petitio declarationis in contumaciam a
Priore:

„Ego Fr. N. Prior, vice et nomine totius Venerabilis


„Capituli hujus monasterii Runensis peto, absentes quoad
„hunc actum electionis reputari contumaces et decerni, in
„ipso actu ad ulteriora esse procedendum.“
29. Declaratio contum aciae a Praeside:
,,Absentes non comparentes quoad hunc actum repu
„tamus contumaces, et in eorum contumaciam decernimus,
„in ipso actu electionis ad ulteriora esse procedendum.“
30. Pro te statio de non admittendis inhabili
b u s, qui exire jubentur, a Priore:
10

„Ego Fr. N., Prior, vice et nomine totius Venerabilis


Capituli hujus monasterii Runensis, requiro omnes et sin
„gulos suspensos, excommunicatos et etiam interdictos, nec
„non alios quoscumque, si forsitan qui sint hinc, qui de
,jure et consuetudine huic electioni interesse non debent,
„quatenus recedant a Capitulo praesenti, caeteros libere
„eligere permittentes. Protestor namque nomine, quo supra,
„quod non sit mea et aliorum intentio, tales velle admit
„tere, tamquam jus in electione habentes, aut procedere
„cum illis; imo volumus omnes, quod voces talium, sive
„qui postea reperientur interfuisse, nulli praestent aliquod
„impedimentum seu nocumentum.“
31. Lectio Regulae de ordinando Abbate, unacum
Decreto Concilii Tridentini, ad mandatum Praesidis
(„Legatur . . *) a Cantore, stante ante Analogium:
Regulae C. 64: „In Abbatis ordinatione . . (ex S. Re
gula.)
Concilii Tridentini sess. 25. de Regularibus Cap. 6'':
„In electione quorumcunque Superiorum, Abbatum
„temporalium, et aliorum Officialium ac Generalium, et
„Abbatissarum, atque aliarum Praepositarum, quo omnia
„recte et sine ulla fraude fiant, inprimis sancta Synodus
„districte praecipit, omnes supradictos eligi debere per vota
„secreta, ita ut singulorum eligentium nomina nunquam
„publicentur. Nec imposterum liceat, Provinciales aut Ab
„bates, Priores aut alios quoscunque, Titulares ad effec
„tum Electionis faciendae constituere, aut voces et suffra
„gia absentium supplere. Si vero contra hujus decreti con
„stitutionem aliquis electus fuerit, electio irrita sit, et is,
„qui ad hunc effectum se in Provincialem, Abbatem aut
„Priorem creari permiserit, deinceps ad omnia officia in
„Religione obtinenda, inhabilis existat; facultatesque super
„his concessae eo ipso abrogatae censeantur, et si inposte
„rum aliae concedantur, tanquam subreptitiae habeantur.“
32. Processio in Ecclesiam, via breviori, pulsan
tibus campanis.
33. Praemisso hymno: „Veni Creator.“ Sacrum
(Missa pontificalis) pro invocatione Spiritus Sancti a Prae
11

side (vel cui demandaverit.) Missa dicitur de die juxta


ordinem Officii, vel votiva privata de Spiritu S., si eo die
permittatur votiva. Communio omnium Electorum praeter
eos, qui celebraverint Sacra Ordinis. Episcopo Praeside
Sacrum celebrante quilibet, antequam accipiat S. Commu
nionem, annulum pontificalem Episcopi osculatur.
Finito Saero Ecclesia relinquitur aperta Fidelibus pro
Oratione, secluso spatio anteriori, uti ad Sacrum.
34. Reditus in Capitulum processionaliter, sicut
ante Sacrum, sed sine pulsu campanarum.
(Pro volentibus sumere refectionem permittitur breve
temporis spatium liberum, sed in silentio regulari.)
35. Clauduntur ostia claustri, exclusis exteris.
' 36. Continuatio Capituli. Sermo (V. „Benedicite“
. . Br. „Dominus.“)
37. Interrogatio Praesidis de praesentia omnium
V ocalium:

„Interrogatur Venerabile Capitulum, an omnes Voca


les in Capitulo sint praesentes?“ -

Resp. Prior. („Omnes, sive corporaliter, sive per Pro


curatorem.“) -

38. Interrogatio Praesidis de modo electionis:


„Cum jam ad ipsum electionis actum procedendum
sit, Reverendi in Christo PP. Capitulares interrogantur,
quam electionis formam servare velint?“
Resp. Prior. („Scrutinii.“)
39. Ab solutio Ele c t o r u m a censuris per Prae
sidem. Dicto a Cantore nomine omnium intelligibili voce,
omnibus Electoribus genuflexis, „Confiteor,* Praeses stans
detecto capite prosequitur: „Misereatur* etc. „Indulgen
tiam“ etc. Deinde sedens cooperto capite absolvit juxta
formam sequentem:
„Auctoritate Dei omnipotentis et ea, qua Nos N. loci
„Ordinarius fungimur in hac parte tamquam Sedis Apo
„stolicae Delegatus, vos omnes et quemlibet vestrum, huic
„actui electionis praesentes, et absentes legitime impeditos
12

„ac per Procuratores admissos, votum suum electivum ex


„plicantes, si et quantum opus est, ob omni vinculo ex
„communicationis, suspensionis, interdicti, inhabilitatis et
„irregularitatis, alteriusve impedimenti, de quo auctoritate,
„ut supra, absolvere possumus, ad effectum hujus electio
„nis, dumtaxat rite et canonice, tam active quam passive
„celebrandae plenarie absolvimus et rehabilitamus, ac in
„veros Electores et eligibiles declaramus et confirmamus.
„Deinde eadem auctoritate damus et concedimus vobis
„licentiam et facultatem, eligendi novum Abbatem. In no
„mine Patris, et Fiflii, et Spiritus Sancti. Amen.
40. Juramentum Electorum de eligendo digniori.
Singuli juxta ordinem jurant, ut supra n. 23.
„Ego Fr. N. juro et promitto omnipotenti Deo et Bea
„tae Mariae Dei Genitrici, hujus monasterii Patronae, eum
„me eligere velle in Abbatem, quem credam esse dignio
„rem, et futurum Ecclesiae nostrae in spiritualibus et tem
„poralibus utiliorem; nec illi vocem dare, quem verisimi
„liter scivero promissione aut datione alicujus rei tempo
„ralis, seu prece per se aut alium interposita, aut alias
„qualitercumque, directe vel indirecte pro se electionem
„procurare.“
„Sic me Deus adjuvet, et haec sancta Dei Evangelia!“
Procurator absentis dicit: Ego Fr. N. meo et procu
ratorio nomine juro . .
41. Jussio Praesidis, eligendi tres Scrutatores
ex gremio, vel nominandi jam electos.
Re quisitio Scrutatorum a Priore:
„Ego Fr. N. Prior, vice et nomine totius Venerabilis
„Capituli hujus monasterii Runensis, requiro Reverendos
„PP. N. N., N. N. et N. N, ut juxta Scrutinium, quo in
„hac electione utemur, singulorum nostrum vota scrutari,
„conferre, atque ea omnia, facere velint, quae de jure vel
„consuetudine fieri solent ac debent.“
Declaratio Scrutatorum a Praeside:
„Declaramus Reverendos PP. N. N., N. N. et N. N.
in Scrutatores hujus electionis.“
1:3

42. Juram e ntum Scrutatoru m, modo, ut supra:


„Ego Fr. N. potestatem, mihi a Venerabili Capitulo
„traditam ad requisitionem ejus acceptans juro, quod suf
, fragiorum, quae cuique tributa fuerint, numerum vere
„renuntiare, secretum servare, et in toto scrutandi officio
„ fideliter agere velim.*
„Sic me Deus adjuvet, et haec sancta Dei Evangelia!“
Deinde sedent suo loco ad mensam.

43. Serutinium. Senior Serutatorum invertit vas pro


suffragiis ad videndum, illud esse vacuum; deinde tegit.
44. Distributio Rotuli pro singulis a Praeside, qui
pro unoquoque aufert nomen Electoris (vel Procuratoris),
eui Rotulum porrigit.
45. Votatio. Scrutatores primi omnium ferunt suffra
gium; (deinde infirmi, ut infra). Electores unus post alte
rum juxta senium, accepto Rotulo se conferunt in angu
lum Capituli, auferunt occulte ab omnium oculis schedu
lam voti sui, apte complicant, reliquum Rotuli manu sua
in globulum comprimunt, ne appareat praesentibus, ubi
schedula fuerit ablata, et tunc accedunt, votumque suum
coram oculis assidentium duobus digitis manus suae dex
terae immittunt in vas, a primo Scrutatore detectum et
statim denuo contectum ; reliquum vero Rotuli in praepa
rato canistro deponunt.
Dato voto singuli Electores statim dis e e d u nt e
Capitulo, praeter Scrutatores.
46. A d in fir m o s, si qui sint in monasterio, statim
post vota Serutatorum deposita se conferunt Commissarius
a latere, tres Scrutatores et Notarius, cum Textu Evangelii,
vase et Rotulo, atque forma juramenti. Infirmus deposito
juramento in manus Commissarii fert suffragium similiter,
sicut caeteri; praesentes autem avertunt faciem, ne videant,
ubi schedulam auferat.

47. Numeratio votorum: primus Scrutator, detecto


vase, numerat schedulas.
14

(Si numerus non conveniat, voeato Capitulo et monito


de fraude, jubetur Serutinium iterari, sehedulis eombustis.
Si vero conveniat, fit)
48. Descriptio votorum ab unoquoque assidentium
in pagella, primum a Scrutatoribus, deinde a Praeside,
Commissario et Notario. •
Collatio eventus Scrutinii.
49. Combustio schedularum cum reliquiis Rotulo
rum a Notario extra Capitulum, in vase cum prunis.
50. Revocatio Electorum. Si vota non sint majora,
monito Conventu, nondum adesse electionem canonicam,
fit novum Serutinium, ut supra, cum distributione Rotulo
rum. Si vero vota majora,
51. Interrogatio Praesidis de publicatione:
„Intimamus Venerabili Capitulo, electionem novi Ab
„batis pro hoc monasterio juxta ordinationem canonicam
„factam fuisse. Quaeritur jam, utrum electionem publicari
„velit?“
Resp. Prior: („Humiliter petimus.*)
52. Publicatio in Capitulo, forma, ut in Rituali
Ordinis, primum a Seniore Scrutatorum, deinde a Praeside.
Primus Scrutator: „Ego Fr. N. nomine meo et totius
„hujusce Venerabilis Conventus eligo in Abbatem hujus
„monasterii Beatae Mariae de Ruma Reverendum Patrem
„N. et eodem nomine obsecro vos, RR*. Pater, ut prae
„dictum Patr. N. dignemini declarare in verum ae legiti
„mum Abbatem nostrum.“ Et hoc dicto se inclinams sedet.
Quodsi ipse primus Scrutator electus esset, alter Scruta
torum omnia supradicta dicat et faciat.
Exinde Praeses publicat electionem:
„Notificamus omnibus et singulis, ac solemniter pub
„licamus, quatenus opitulante Spiritus Sancti gratia in Ab
„batem hujus monasterii Runensis canonice electus sit mul
„tum Reverendus ac Religiosus in Christo Pater N. N., in
„hoc monasterio professus, cui nos ab omnipotenti Deo
„omnem felicitatem ex toto corde apprecamur.“
Et immediate
-

15

53. Interrogatio Praesidis ad Neo-Electu m de


consensu: '
„Postquam juxta praescriptum SS. Canonum in Ab
,,batem hujus monasterii electus fuisti, quaerimus, an in
„hanc electionem libere consentias?“ Consensu praestito et
responso a Praeside: „Deo gratias,“
54. Fit p ublicatio ex cathedra Ecclesiae a
Cantore, comitante Notario.
Electus vero indutus stola et birreto, et dato ei Ba
culo pastorali in manu sinistra a Praeside, statuitur ad
ejus dexteram in sede praeparata.
„®a bie $abl eimeô meuem $errm Ql6te& madj $oridjrift
„ber firdjlidjem éaßumgem bereitè $u étambe gefommem iít, ío
„mirù jiermit fumbgemad)t, ba§ bet mob[ebrmiirùige P. %. ).,
„biêber . . (®Imt), 3um Ql6te, $aupte umb $oriteber ber ©tifté.
„firdje 3ur δΙ. 9)aria in $eim ermäblt morbem iit, meld)em ($ott
„ύer ®Illmüdjtige feimem €egem umb glüdlidje \\\o6lfabrt perlei.
„jem molle. ®ie ammefembe , djriit[idje ($emeimbe mirò ùaber im
„$ertm ermabmt, ibr ®amfgebet mit òem ûeâ gam3em (Sombente8
„3u bereimigem, umb bom bem Qlllmädjtigem bem ®egem 3u erile.
„6em, bamit ber meuermäblte $err ®lbt ieim geiitlidjeé %lmt $ur
„€6re ($otte8, 3u ieimem ©eelenbeile umb $ur $o}(fabrt be8
„étifteá umb feimer llmtergebemem befleibem möge.“
Reverso Cantore
55. Intonatur „Te Deum* a Praeside in Capituló,
prosequente Choro, et fit pro cessio in Ecclesiam via
breviori, pulsantibus campanis. Electus procedit ad dexte
ram Praesidis, cum stola sine Baculo.
- 56. In stallatio. Electus, osculato Altari, a Praeside
ducitur ad Abbatiale Stallum, et finito hymno Praeses
cantat in plano ante Altare:
V. Manda Deus etc. cum orationibus: „Actiones nos
tras,“ et „Omnipotens sempiterne Deus,“ ut in Rituali
Ordinis.
57. Reditus in Capitulum. Afferuntur claves Eccle
siae et sigillum Abbatis.
Sermo finalis.
16

58. Confirmatio in spiritualibus et temporalibus,


quae fit, emissa per Electum genuflexum ante Praesidem
professione fidei, et deposito juramento de non alienando,
per traditionem clavium Ecclesiae et sigilli Abbatialis, reli
quis in suo loco stantibus.
59. Professio fidei: „Ego Fr. N., electus Abbas mo
nasterii Runensis, firma fide etc.“ ut in Rituali Dioecesano.
60. Juramentum Electi:

„Ego Fr. N., canonice electus in Abbatem hujus mo


„nasterii Beatae Mariae de Runa, Ordinis Cisterciensis, juro
„et bona fide promitto, quod possessiones ad monasterium
,,meum pertinentes non vendam, nec donabo, nec impigno
„rabo, nec de novo infeudabo, vel aliquo modo alienabo,
„nisi prout continetur in Bulla Benedicti Papae duodecimi,
„et in novissima Constitutione Pii Papae Noni.“
„Sic me Deus adjuvet, et haec sancta Dei Evangelia!“
61. Postmodum confirmat Praeses:

„Nos N., auctoritate, qua tamquam loci Ordinarius


„fungimur in hac parte ceu Sedis Apostolicae Delegatus
„vigore Decretorum Sacri Concilii Tridentini, confirmamus
„te in verum Abbatem hujus monasterii Beatae Mariae de
„Ruma, et ipsi te praeficimus, committentes tibi per harum
„clavium et sigilli traditionem, plenarium in spiritualibus
„et temporalibus regimen. In nomine Patris, et Fiflii, et
„Spiritus Sancti.“ Conventus respondet: „Amen.“
62. Provocatio Conventus a Praeside ad prae
standam Electo ob edientiam (homagium), quae fit juxta
ordinem, incipiendo a senioribus. Electus sedens ut antea
in proprio loco Abbatis, recipit singulos Fratres Monachos
ad professionem regularem. Quilibet genuflectit ante
Electum, et manus suas junctas ponens in manus illius, dicit:
„RR"*. Pater, ego promitto tibi obedientiam secundum
„Regulam Sancti Benedicti usque ad mortem.“
Et Electus, erigens genuflexum, amplexatur eum, ae
osculatur respondens:
„Det tibi Deus vitám aeternam.“ B. Amen.
17

63. Postrem o Praeses paucis verbis commendat Electo


Conventum, et Conventui Electum, injungit Notario, ut
conficiat Instrumentum, et finit benedicendo:
„Benedictio etc.“ ac tandem addit:
„Divinum auxilium . . B. Amen.
Deinde surgunt omnes, versus Altare se inclinant, et
ad sua discedunt, comitantes Praesidem in diversorium,
sicut mane post adventum. .
64. Inventarium, juxta Constitutiones Ordinis.
65. Instrumentum Notarii super toto electionis actu.

LIV. LIBenedictio Abbatis.

66. Litterae supplices ad Episcopum Ordinarium.


67. Decretum Ordinarii quoad functionem.
68. Benedictio in Ecclesia monasterii, praesente toto
Conventu. Episeopus in adventu recipitur, sicut ad electionem.
Ritus ut in Pontificali Romano tit. de Benedictione
Abbatis, auctoritate Ordinaria. -

69. Instrumentum Benedictionis ab Ordinario.

Synopsis
Mraeripuarum legum tamitarum le flerime Allalis
in S. 0rdine Cisterciensi.
(Ex Ferraris Biblioth. tit. Abbas, Electio et ex Constitut. Ordinis.)

Electionis forma triplex est: Scrutinii, Compromissi


et Inspirationis. Ad faciendum Compromissum requiritur
consensus omnium Vocalium. Sed ex Concil. Trid. electio
Superiorum Regularium debet omnino fieri viâ Serutinii;
alia forma sine approbatione S. Sedis non valet.
-
2
18

Impedimento canonico (dispensabili) laborans non pot


est eligi, sed postulari deberet.
Jus eligendi Abbatem spectat ad Capitulum seu
totam Congregationem, cujus Praelatus est eligendus. Pro
Ord. *Cist. Const. Clementis IV. Parvus fons.
Pro electione vocandi sunt omnes, qui de Jure
aut legitima consuetudine habent jus ad suffragandum, sive
sint praesentes, sive absentes, dummodo commode vocari
possiht. Unus solus non vocatus potest agere de cóntemptu,
et tunc electio est irritanda. . -

Ab sentes legitime impediti possunt eligere per Pro


curatorem, i. e. alicui ad electionem actualiter praesenti
vices suas committere, quod fieri debet per formalem fa
cultatem sine designatione personae eligendae, et Procu
rator tenetur Procurantis vice eumdem eligere, ac pro sua
parte. An causa absentiae sit, legitima, vel Procura reji
cienda, exquiritur judicium Capituli. • • • • .
Infirmis, qui morantur in Conventu electionis, e
ob infirmitatem nequeunt electioni interesse, danda est co
pia suffragandi, deputando , Scrutatores, aliosque juxta
consuetudinem. '. . . . - -

Si Capitulum Ecclesiae viduatae, cessante legitimo im


pedimento, neglexit, infra praescriptum terminum, qui de
jure communi est trium mensium a die vacationis, facere
electionem, jus eligendi pro hac vice devolvitur ad
proxime Superiorem. Regulares, si habeant speciales de
super Constitutiones a S. Sede approbatas, tenentur se •illis
conformare. - - * -

Jure eligendi — voce activa — carent: Excommu


nicati excommunicatione majori; Suspensi ab Officio et
Beneficio, vel ab Officio solum; personaliter Interdicti; Ir
regulares, sed nominatim denuntiati; Infames infamia juris,
sed sententiati; qui scienter elegerunt indignum, pro éa
vice; qui elegerunt per abusum Potestatis saecularis; Re
gulares nondum professi in eadem Religione; itidem non
dum promoti ad Ordinem Subdiaconatus, nisi in approba- ,
tis Constitutionibus Ordinis expresse aliter caveatur; Re
gulares proprietarii, in Ord. Cist. excommunicati -
19

Eligendi debent habere qualitates a Jure requi


sitas, et praecipue litterarum scientiam, aetatis maturitatem,
et morum honestatem. Eligendus in Abbatem debet esse
expresse. professus in eadem Religione. De qualitatibus
Abbatis in Ord. Cisterc. vid. Regula S. Benedicti C. 2. 64.
Eligi non possunt — voce passiva earent: Infames,
tam infamia Juris, quam facti, sed sententiati; Excommu
nicati excommunicatione majori; etiam minori, ita tamen,
ut electio tali excommunicatione ligati, non sit ipso jure
irrita, tamen per sententiam Judicis irritanda; Suspensi,
sive a Jure, sive ab homine; personaliter Interdicti; Irre
gulares; semel rejecti ob vitium personae, et non specia
liter restituti; Regulares proprietarii; illegitime nati, nisi
obtinuerint a S. Sede dispensationem. ' '. . . .

Ab solutio a cen suris in electione quoad jus eli


gendi fit ad cautelam. ,* * - -

Electores tenentur sub gravi juxta cujusque conscien


tiam, eligere digniorem, et quem judicaverint Ecclesiae
in spiritualibus et temporalibus magis utilem, et de hoc
ante electionem debent praestare juramentum. Hinc tenen
tur sub eadem obligatione, investigare de idoneitate per
sonae eligendae i. e. de qualitate eorum, qui possent ve
nire in electionem. De hac investigatione loquuntur sacri
Canones, in quibus sermo est de tractatibus consultoriis
ante electionem etiam quoad Regulares; ubi vero cavendum
est, ne quis verbo aliove modo prodat personam, cui velit
votum dare, ad servandum secretum electionis.
Electioni praemittenda est Missa pro invocatione
Spiritu s Sancti. - * - -

Electio ut sit canonica, debet esse omnino libera. ,


Hinc nulla est electio limitata et restricta sine Auctoritate
• Apostolica. Libertas tollitur subornatione, importunis pre
cibus, eomminationibus, donis, aliisque illicitis mediis, sive
laesio libertatis intercedat ex parte ecclesiasticorum, sive
laicorum. -

Electio sim o nia ea est nulla, etiam ante Judicis


-sententiam, etiamsi bona fide obtinuerit, et etiamsi simonia
sit occulta, atque Electus penitus ignoret simoniam com
2*
20 -
missam, nisi in ejus praejudicium fraudulenter fiat. ' Hue. '
pertinent etiam iniquae pactiones. . .
Electio, cui interveniunt etiam Laici, est ipso Jure `
: nulla. - • *. .. - *• -

Sententiae privationis vocis activae et passivae


debent a Superioribus Regularibus pronuntiari per men
sem ante Capitulum (ut appellationi locus sit). Si tamen
citato Capitulo, et Voealibus jam congregatis emergeret
casus, propter quem Vocalis aliquis sit voce activa vel
passiva privandus, tunc ipso summarie audito, an aliquam
excusationem pro se adducere possit aut velit, Sententia ,
posset pronuntiari. . ^ ' * ;
Electio debet celebrari capitulariter, omnibus Elee
toribus in unum, congregatis, et dirigi per Prae sidem. .
, Eleetio Superiörum Regularium âebet omnino fieri
per vota se éréta, ita ut nullo modo publieetur, eui quis
votum suum dederit, et Electoribus nunquam liceat, meque
ante, neque post Scrutinium, hoc euicumque alteri pübli- . •
eare. Táli publicatione invalidatur eleetio. Quapropter
stricte servaiidi sunt modi, hac de eausa in electione Ab- I.
batum sapienter praescripti. .* * * . . . . . .. . .
Ad Äbbatis électioném, ut sit eanonica, requiritur, ut
in Electum e9ncurrat major pars (absoluta majoritas), *. --
- Capituli... Major praesumitur sanior.
- '-, '.' ' ' ' *
- - -
- `

Electio canonice celebrata est eonfir manda, ab im- .. .

mediate proximo Superiore. Si Eleétus ante eonfirmationem , .


se immiseeat administrationi, seu exercitio Praelaturae, est ' .
ipsos facto privatus Jure per eleetionem acquisit6, ' Confir-, . .
matio autem non convalidat, si electio per se est invalida. 3 : ...
. . . . Electus in Abbatem tenetur intra duos menses ab
adepta possessione professionem fidei emittere, et in :
' . , Ord. Cistere., antiquam suscipiat administrationem, deponere ,'
juramentu m de non alienando. .. . .
Abbas eleetus infra annum a die electionis debet * . .
suscipere solemnem Benedictionem ab Episcopo. Dioe- * * *
cesano, quae impertienda est juxta Ritum in Pontifieali ,
' . Romano contentum. Alia S. Sedis provisio, si affirmetur,
documentis authenticis probanda, est, … , , — * * * , '
* *
* - …
– …