Documenti di Didattica
Documenti di Professioni
Documenti di Cultura
2
doctrinae, quando ostensum est qualiter homo est
in virtute perfecta secundum se, et in domo et in
civitate. Et ex hoc patet ordo huius scientiae ad
scientiam ethicorum et etiam huius doctrinae
sufficientia.
7. Passiones autem quae probantur de hoc
subiecto, sunt ordines rccti et iusti, quibus
communicat homo iis qui sunt in domo, vel iis qui
sunt in civitate secundum omnem urbanitatem
monarchiae, aristocratiae, democratiae quae
summuntur secundum medietatem arithmeticam
vel geometricam, ut dicit Aristoteles in V
Ethicorum, in commutando vel distribuendo.
8. Et sic dicit Tullius quod principia omnia illa
quibus concluduntur passiones de subiecto,
proficiscuntur a tribus, scilicet a pari, a pacto et
indicato.
9. Ut scilicet fiat secundum par rei inter
communicantes, ne alter scilicet velit habere plus
in lucro et minus damno. Hoc enim, ut dicit
Aristoteles in V Ethicorum, principium iniquitatis
est.
10. Et ut teneantur pacta secundum scilicet quod
intervenit inter communicantes duos vel plures,
quia leges confirmant pacta. Dicit autem Tullius in
fine I Rhetoricae quod lex est ius scriptum
asciscens honestum, prohibensque contrarium.
11. Proficiscuntur etiam a iudicato, quia a talibus,
quod a principe ex consilio senatus et seniorum
scientium leges et iura maiorum decretum est,
legis habet vigorem. Sic igitur patet de subiecto
huius scientiae et passionibus et principiis.
3
faceret ea quae sunt naturae, similiter operaretur
sicut et natura: et e converso, si natura faceret ea
quae sunt artis, similiter faceret sicut et ars facit.
Sed natura quidem non perficit ea quae sunt artis,
sed solum quaedam principia praeparat, et
exemplar operandi quodam modo artificibus
praebet. Ars vero inspicere quidem potest ea quae
sunt naturae, et eis uti ad opus proprium
perficiendum; perficere vero ea non potest. Ex quo
patet quod ratio humana eorum quae sunt
secundum naturam est cognoscitiva tantum:
eorum vero quae sunt secundum artem, est et
cognoscitiva et factiva: unde oportet quod
scientiae humanae, quae sunt de rebus
naturalibus, sint speculativae; quae vero sunt de
rebus ab homine factis, sint practicae, sive
operativae secundum imitationem naturae.
4
philosophiae de civitate doctrinam tradere quae
politica nominatur, idest civilis scientia.
6. Secundo possumus accipere genus huius
scientiae. Cum enim scientiae practicae a
speculativis
distinguantur
in
hoc
quod
speculativae ordinantur solum ad scientiam
veritatis, practicae vero ad opus; necesse est hanc
scientiam sub practica philosophia contineri, cum
civitas sit quiddam totum, cujus humana ratio non
solum est cognoscitiva, sed etiam operativa.
Rursumque cum ratio quaedam operetur per
modum factionis operatione in exteriorem
materiam transeunte, quod proprie ad artes
pertinet, quae mechanicae vocantur, utpote fabrilis
et navifactiva et similes: quaedam vero operetur
per modum actionis operatione manente in eo qui
operatur, sicut est consiliari, eligere, velle et
hujusmodi quae ad moralem scientiam pertinent:
manifestum est politicam scientiam, quae de
hominum considerat ordinatione, non contineri
sub factivis scientiis, quae sunt artes mechanicae,
sed sub activis quae sunt scientiae morales.
7. Tertio possumus accipere dignitatem et ordinem
politicae ad omnes alias scientias practicas. Est
enim civitas principalissimum eorum quae
humana ratione constitui possunt. Nam ad ipsam
omnes communitates humanae referuntur.
Rursumque omnia tota quae per artes mechanicas
constituuntur ex rebus in usum hominum
venientibus, ad homines ordinantur, sicut ad
finem. Si igitur principalior scientia est quae est
de nobiliori et perfectiori, necesse est politicam
inter
omnes
scientias
practicas
esse
principaliorem et architectonicam omnium
aliarum, utpote considerans ultimum et perfectum
bonum in rebus humanis. Et propter hoc
philosophus dicit in fine decimi Ethicorum quod
ad politicam perficitur philosophia, quae est circa
res humanas.
8. Quarto ex praedictis accipere possumus modum
et ordinem huiusmodi scientiae. Sicut enim
scientiae speculativae quae de aliquo toto
considerant, ex consideratione partium et
principiorum notitiam de toto perficiunt passiones
et operationes totius manifestando; sic et haec
scientia principia et partes civitatis considerans
de ipsa notitiam tradit, partes et passiones et
operationes eius manifestans: et quia practica est,
manifestat insuper quomodo singula perfici
possunt: quod est necessarium in omni practica
scientia.
5
J. Dunbabin, "The reception and interpretation of Aristotle's Politics", N. Kretzmann, A. Kenny,
J. Pinborg (eds.), The Cambridge History of Later Medieval Philosophy, Cambridge,
Cambridge University Press, 1982, pp. 723-737.
Ch. Fleler, Rezeption und Interpretation der aristotelischen Politica im spten Mittelalter, 2
vols., B. R. Grner, Amsterdam/Philadelphia, 1992.
S. Rus Rufino, "Significado e importancia de la Poltica de Aristteles en la Europa medieval y
moderna", Patristica & Mediaevalia, XXVI (2005), pp. 3-30.
Sobre el comentario de Alberto Magno:
Alberti Magni Commentarii in octo libros Politicorum Aristotelis, Opera omnia, ed. A.
Borgnet, Pars, 1891, vol. VIII.
F. Bertelloni, "El testimonio de Alberto Magno sobre la recepcin de la Poltica de Aristteles",
Patristica & Medieaevalia, XXI (2000), pp. 37-58.
Sobre el comentario de Toms de Aquino:
Thomae Aquinatis Sententia libri Politicorum, Opera omnia, iussu Leonis XII P. M. edita,
tomus XLVIII, cura et studio Fratrum Praedicatorum, Roma, 1971.
(www.corpusthomisticum.org)
Toms de Aquino-Pedro de Alvernia, Comentario a la Poltica de Aristteles, trad. A. Mallea,
Eunsa, Pamplona, 2001.
S. Arcoleo, "S. Tommaso e la Politica di Aristotele", Atti. Congresso Tommaso d' Aquino,
Edizioni Domenicane, Napoli, 1975, pp. 149-155.
J. Quillet, "L' art de la politique selon saint Thomas", Miscellanea Mediaevalia, 19 (1987), pp.
278-285.
Ph. Veysset, Situation de la politique dans la pense de St. Thomas d' Aquin, Editions du Cedre,
Pars, 1981.