Documenti di Didattica
Documenti di Professioni
Documenti di Cultura
Jorge Trrega
Subsidia scholarum
Jorge Trrega
Subsidia scholarum
Summa
Ad summam, dixit Horatius. In summa. Vt summatim dicam. Denique, demum. Postremo.
Breuiter, Vt semel dicam, ut semel finiam. Dicam in genere. Rem omnem uerbo complectar. Quid
quaeris? pro denique Ciceronianum est. Quid multa? Quid multis moror? Dicam uniuersim? In
uniuersum habeo quod respondeam. Dicam uerbo. Ad ultimum, pro denique dixit Quint. Curt. Et
eodem sensu Sueton. dixit ultimo: ad extremum, Cicer. (Erasmi De copia uerborum I 131)
Facile, difficile
Dictu quam factu facilius. Nihil facilius, facile est, perfacile est, procliue est, in procliui est. Nihil
est negotii. Nullo negotio rem conficies. Sallust.: Denique omnes Romani usque ad nostram
memoriam sic habuere, alia omnia uirtuti suae prona esse. Idem: et profecto diis iuuantibus omnia
matura sunt. Id cuiuis promptum est. Hoc mihi in promptu non est. Sallust.: Si hoc itinere uti
decreueritis, cetera in promtu erunt. In procinctu habere. Ad manum esse. Difficile est. Perdifficile
est. Rem arduam moliris (Erasmi De copia uerborum I 200).
Epistolas tuas diu multumque perquisitas atque ubi minime rebar inuentas, auidissime
perlegi. audiui multa te dicentem, multa deplorantem, multa uariantem, Marce Tulli, et
qui iam pridem qualis preceptor aliis fuisses noueram, nunc tandem quis tu tibi esses
agnoui. Unum hoc uicissim a uera caritate profectum non iam consilium sed lamentum
audi, ubicumque es, quod unus posterorum, tui nominis amantissimus, non sine lacrimis
fundit. o inquiete semper atque anxie, uel ut uerba tua recognoscas (Ps.-Cic. ad Oct., 6), o
praeceps et calamitose senex, quid tibi tot contentionibus et prorsum nihil profuturis
simultatibus uoluisti? ubi et aetati et professioni et fortunae tuae conueniens otium
reliquisti? quis te falsus gloriae splendor senem adolescentium bellis implicuit et per
Jorge Trrega
Subsidia scholarum
omnes iactatum casus ad indignam philosopho mortem rapuit? heu et fraterni consilii
immemor et tuorum tot salubrium praeceptorum, ceu nocturnus uiator lumen in tenebris
gestans, ostendisti secuturis callem, in quo ipse satis miserabiliter lapsus es. omitto
Dionysium, omitto fratrem tuum ac nepotem, omitto, si placet, ipsum etiam Dolabellam,
quos nunc laudibus ad caelum effers, nunc repentinis malidictis laceras: fuerint haec
tolerabilia fortassis. Iulium quoque Caesarem praeteruehor, cuius spectata clementia ipsa
lacessentibus portus erat; magnum praeterea Pompeium sileo, cum quo iure quodam
familiaritatis quidlibet posse uidebare. sed quis te furor in Antonium impegit? Amor credo
reipublicae, quam funditus iam corruisse fatebaris. quodsi pura fides, si libertas te
trahebat, quid tibi tam familiare cum Augusto? quid enim Bruto tuo responsurus es (ad
Brut. I, 16, 7)? siquidem inquit, Octauius tibi placet, non dominum fugisse sed
amiciorem dominum quaesisse uideberis. hoc restabat, infelix, et hoc erat extremum,
Cicero, ut huic ipsi tam laudato malidiceres, qui tibi non dicam malifaceret, sed
malifacientibus non obstaret. doleo uicem tuam, amice, et errorum pudet ac miseret,
iamque cum eodem Bruto (ad Brut. I, 17, 5) his artibus nihil tribuo, quibus te
instructissimum fuisse scio. nimirum quid enim iuuat alios docere, quid ornatissimis
uerbis semper de uirtutibus loqui prodest, si te interim ipse non audias? ah, quanto satius
fuerat philosopho praesertim in tranquillo rure senuisse, de perpetua illa, ut ipse
quodam scribis loco (ad Att. X, 8, 8), non de hac iam exigua uita cogitantem, nullos
habuisse fasces, nullis triumphis inhiasse, nullos inflasse tibi animum Catilinas. Sed haec
quidem frustra.
aeternum uale, mi Cicero.
apud superos, ad dexteram Athesis ripam, in ciuitate Verona Transpadanae Italiae, XVI
Kalendas Quintiles, anno ab ortu Dei illius quem tu non noueras, MCCCXLV.
Jorge Trrega
Subsidia scholarum
Praet.
Quando coepisti eo itare?
Cir.
Nudius tertius, ut puto, aut quartus.
Praet.
Quid igitur, an non id satis est ad noscendam uiam?
Cir.
Non, etiam si eam centies.
Praet.
Ego uero, uel si semel, nunquam deinceps aberrarem. Sed tu uadis inuitus, et ambulas lusitans, nec
uiam aspicis, nec domos, nec ulla signa, quae te postea admoneant, qua sit flectendum, quae uia
tenenda. Ego haec omnia obseruo diligenter, quia libens eo.