Sei sulla pagina 1di 15

ms. BN.

lat 7446 Capitolo primo della prima parte Della disposizione del cielo nellora in cui tu nascesti e di quelle cose che, da quella disposizione celeste, sono naturalmente impresse nella tua anima e nel tuo corpo siano esse buone o cattive Nellanno del Signore 1418, che era il secondo dopo lanno bisestile, il 12 di agosto, venerd, alle ore 7 e minuti 55, seconda ora della notte naturale,1 che al Sole attribuita, nato fu N. Ascendeva alla linea orientale in quel tempo gradi 27 di Pesci e 44 minuti, il Medio Cielo era a 28 gradi del Sagittario e 51 minuti e le restanti disposizioni erano come appare pi sotto dalla figura. E i diritti essenziali ed accidentali dei pianeti nel tempo in cui nascesti erano le seguenti. Saturno, a 18 Leone, era con la sorte di fortuna e possedeva il proprio confine ed era situato tra il quadrato di Giove ed il luogo del Sole ed era orientale rispetto al Sole e alla Luna. Giove, a 7 Toro, possedeva il confine di Venere ed era stazionario nella prima stazione ed era privo di testimonianze e si trovava fra il trigono 2 del Sole 3 e di Venere e recepiva dal Sole il triangolo e il volto, orientale rispetto al Sole, occidentale rispetto alla Luna. Marte, a 15 Capricorno, era nel confine di Venere e nella propria esaltazione e triangolo, fra il luogo della Luna e il trigono 4 di Mercurio, rispetto al Sole occidentale, alla Luna orientale. Il Sole a 28 Leone si muove nel confine di Marte ed nel proprio domicilio e triangolo, fra il luogo di Saturno, da cui si separato e il trigono di Giove verso cui si dirige. Venere, a 12 Vergine, procede nel proprio confine e triangolo, fra il trigono 5 di Giove da cui si separata e il corpo di Mercurio, ed occidentale rispetto al Sole, orientale rispetto alla Luna. Mercurio, a 14 Vergine, illumina la propria casa ed esaltazione e il confine di Venere, sito tra il corpo di Venere e il trigono 6 di Marte, occidentale rispetto al Sole, orientale rispetto alla Luna. La Luna a 12 del Capricorno e illustra il confine di Venere e il proprio triangolo, sita tra il luogo di Marte, da cui si separata, e il quadrato di Giove verso il quale procede ed occidentale rispetto al Sole. inoltre la sua latitudine settentrionale ascendente 452. Infine, la testa del drago cinge il
1Assumendo come valore dellobliquit delleclittica e = 2333, il Sole, per la longitudine data (28 Leone), ha unascensione retta di 15012. Nel ms. BN-Paris lat. 7432, copiato per conto dellHemgartner, vi , a c. 252v, a seguito delle Tavole alfonsine, una Tabula ascensionum signorum in circulo recto, numerata a partire dal Capricorno. Abbiamo per 28 Leone unascensione retta di 24012. Se a ci aggiungiamo lora di nativit (che deve essere intesa more astronomico, ovvero post meridiem) convertita in gradi, abbiamo: 24012 + 11845 = 35857, che lascensio obliqua del grado levante od oroscopo della nativit. Lascensione retta del Medio Cielo corrispondente, 26857, equivale a 2902 del Sagittario, valore che di poco si discosta da quello dellHemgartner. Hemgartner dice: hora noctis naturalis secunda ovvero considera il giorno e la notte civili o naturales a differenza del dies ac nox artificialis, che constano ciascuno di 12 ore disuguali o temporali. Causa la lieve differenza nel computo dellascensione retta del Medio Cielo non possibile determinare con esattezza la latitudine geografica del luogo di nativit, possiamo tuttavia delimitarlo tra 44 e 46 di latitudine, per i quali valori abbiamo una durata dellarco semidiurno, stante il Sole a 28 Leone, compreso tra 6 ho. 48 mi. e 6 ho. 52 mi. Pertanto il Sole tramontava quel giorno tra le 18 ho. 48 mi. e le 18 ho. 52 mi. Se quindi la nascita avvenne alle 19 ho. 55 mi., era da poco iniziata la seconda ora della notte naturale. 2ms.: terminum; si legga: trinum. 3Non del Sole, in realt, ma della Luna. 4ved. nota 2. 5ved. nota 2. 6ved. nota 2.

grado 29 dello Scorpione, la coda il 29 del Toro. Capitolo secondo Della durata della vita La lunghezza della vita di ciascuno si deve prendere dal prevalere del principio attivo della vita medesima su quello passivo. Occorre infatti che in ogni essere vivente il calore sia predominante e questo calore ha virt produttiva, attiva, formativa, determinante e completiva. E non vi dubbio che il calore naturale muove tutte queste virt. Da tre cose si deve esaminare la quantit della virt del calore naturale. Primo: dal soggetto in s, quindi dalla virt celeste e infine dalla virt vivificante ovvero dallanima. Ca. ii, de duratione vite Longitudo vite uniuscuiusque ex virtute activi principij super passivum eiusdem vite principium accipienda est. Oportet enim in omni vivo excellere calidum et ipsum esse operativum et activum et formativum etterminativum et completivum et proculdubio calor naturalis omnia predicta facit. Considerari igitur debet quantitas virtyutis caloris naturalis ex tribus. Primo ex subiecto in quo est et ex virtute celesti et ex virtute animali sive anime, et conisideretur proporio istarum virtutum inter se, quia si virtus anime apprehensiva teneat celestem sicut motor vincendi tenet suun iunstrumentum, quia non dimittit se ab operationibusn sue artis et iterum quia celestis apprehensiva teneat eam que est elementi, quia nisi ea influente operetur et subiectum eius non sit excedens quantitatem virtutis talis actionis, neque diminute quantitatis, neque sit in eo qualitas contraria repugnans. Et quanta est proporcio talis potentie ad sic agendum, talis est particularis longitudo vite secundum naturam, et est mensura vite per se. Quociencumque autem hec proportio impeditur ex quantitate ||3r|| ex quantitate subiecti vel paucitate humidi vel debilitate virtutis celestis, abreviabitur vita per se. Si autem ista armonia et proporcio debilitatur per cibum vel exercitium vel malum aerem vel aliquod aliud accidens, tunc vita abreviabitur per accidens. Et sunt multa accidentia variantia periodum et corrumpunt et non servant ipsam ordinabiliter finiti secundum quod celestis virtus tali generato concessit. Periodus enim mensura celestis est que completur in vita celestibus ea, iuvantibus per circuli virtutem et eorum que in circulo sunt siderum. Et ideo ille virtutes que continue influunt generato ex ortu et occasu siderum continue super vitam stillantium, modo ad iuvandum, modo ad infirmandum virgtutem primam celi que influxa est nato in casu primo seminis vel in exitu creature. Hec expletio prime virtutis celi periodus vocatur, quam in presenti nativitate reperio octuaginta quinque annorum cum sex mensibus fere. Quod sic probatur ex dictis Ptholomei. Nam Luna hileg transit xvj. gradus capricorni, cuius ascednsiones subtraxi ab ascensionibus corrispondentibus xv. gradus arietis ad quem cecidit quartus Martis et remanserunt mihi lxxxv. gradus cum xxix. minutis, quilibet ergo annum facit et minuta quinque faciunt mensem, erit ergo vite longitudo et periodus eius ut dixi. Sed vitam iuvantia atque eam infirmanda medio tempore dicam deo favnte parte secunda huius, ubi de ivisione temporis mentionem faciemus. Et scire firmiter debes quod bona augmentari et mala minui possunt per prescientiam in multis hominum negocijs, quamvis non in

omnibus nam aliqui sunt eventus qui subijciuntur constellationi tantum, in quibus liberum arbitrium nihil potest operari, nec contradicere nisi hoc faciet ratione prescientie. Sunt preterea alij eventus quos nec liberum arbitrium nec prescientia impediri potest. De primis quidem qui subijciuntur et constellationi etb libero arbitrio dicemus quod non obstante ||3v|| didspodsitione fatali, homo rationalis potest talibus eventibus contradicere, ut si ex alicuius nativitate significetur quod ipse erit latro, homicida, raptor, falsarius et similes mores habiturus, dicemus quod ille ex vi rationis intellective poterit viribus coinstellationis contradicere, non tamen quod non inclinetur, sed quantum ad effectus qui non erunt, licet cum pena et labore unus plus, alter minus, unus faciliter, alter difficulter secundum fortitudinem constellationum. Et sic fatum quantum ad effectum nihil erit. Et hoc modo intellexit beatus Agustinus cum dixit: absit a fidelium mentibus ut fatum aliquid esse dicunt. Sed illi eventus qui subijciuntur constellationi tantum, dicemus quod illa sunt accidentia ita impressa in homine ab influxu celi quod impediri non possunt a cuiuscumque libero arbitrio quantumcumque ratio in eo dominetur nisi sapientia prescientie. Verbi gratia, ex nativitate alicuius invenitur tali anno sue etatis sibi futurum aliquod accidens ut pleurisis, febris aut incidere in manus inimicorum vel latrorum vel deponi a dignitate et similia. Nam certum est quod hoc non consistit in liberto arbitrio cuiuscumque eciam quantumcumque sit sapiens et racionalis quod possit evitari similia accidentia nisi prescientia ***. Et de ista sapientia loquitur Ptholomeus in almagesti dicens: vir sapiens dominabitur astris.. Et de hac sapientia loquitur propositione quinta centilogik dicens: optimus astrologus multa mala potest prohibere que secundum stellas ventura sunt cum eorum natura presciverit. Sic enim premoneat eum cui malum futurum est unde cum venerit posset illud pati. Nam anima sapiens adiuvabit opus stellarum quemadmodum seminator prudens fortitudines naturales. Ex his manifeste patet quod moniti presciencia multa mala svitabunrt et bona augmentabunt, nisi ea quew fierent potestatew dei absoluta evitari non poterit ||4r|| que potestas in omnibus excipitur et clarum est quod operationes ac influenciuas celestes simpliciter non possumus impedire, tamen possumus passum dsisponere ut cum ipsa virtus celi venerit non reperies ipsum dispositum. Sunt preterea alij eventus in homine qui nec a libero arbitrio, nec a quacumque sapientia seu prescientia possunt impediri, nisi a sola dei potestate absoluta ut sunt accidentia inseparabilia, scilicet surditas a natura, cecitas, mutum contractum stulticia difformitas et similia accidentia inseparabilia que consistunt magis in actu quam in potencia. Dicemus ergo quod talia et similia non possunt impediri a cuiuscumque libero arbitrio nisi sola dei absoluta potestate, que de ceco potest facere videntem, de muto loquentem et sic de alijs. De alijs autem eventibus futuris qui sunt extra subiectum humanum, ut sunt mortalitates, caristie, pluvie, caliditates seu temporis frigiditates et sic de singulis que significvantur per revolutiones annorum mundi. Nam ostensor celi quem deus ordinavit significator eorum est. Et hec de longitudine atque impedimentis vite sufficiant. Ca. iii, de statu parentum Sed quia hec nativitas nocturna fuit, quare a saturno status patris apprehenditur, qui in termino suo, in succedente locatus fuit sub terra et mars elevatus super eum in celi medio, et hoc statum patris mediocrem

significat in honoribus et divicijs. Sed multa pericula et damna ex infortunis regum et principum propter martem existentem et infortunantem domum regiam. Vita sua mediocriter est longeva nec aliquo modo periodum filij attinget et maxima infirmitas accidet sibi circa quadragesimum annum quem vix evadet, quam si evaserit sexagesimum annum cum magna difficultate ttinget et tristicie erunt cause sue mortis. Vita autem matris brevis erit. Nam propter propinquam || 4v || separationem lune a marte ex vulnere matricis quod vulunus partum debilitabit ex qua debilitacione mors indubie sequetur, nisi ipsa prescientia munita que talem mortem impedire posset, ut prius dxi sapiens dominabitur astris. Eciam matri in vita sua accidenter frequenter febres, tenebre oculorum. Matri pluries apparebant divicie et honores, tamen impediti fuerunt propter guerras et rixas. Et sic guerre et rixe statum eius minuebunt, fidelis tamen et bone fidei erit. Damna et impedimenta multa accident in divicijs parentum et false excogitaciones et mendacia eis multa nocumenta adducent. Eciam ex pueris eorum mala multa pacientur. Hec PTHOLOMEUS , sed HALI dicit quod saturnus depressionem patris significat cum multis laboribus. Et quod anno quo tu natus fuisti accidebant ei damna et gravamina multa. Sed quia mercurius secundus dominus triplicitatis quarte domus significat patrem habiturus terras quas populabit et hereditabit et ex hac parte utilitatem et lucrum habebit. Semper tamen hoc erit cum quadam minucione et imperfectione. Et ex hoc eciam accidet sibi quod laborabit in materijs malis et fetentibus fodendo et sperando in hoc lucrari. Et hec de statu parentum in generali sufficiat. Ca. iiii, de statu fratrum Signum geminorum terciam domum que est fratrum et sororum occupavit. Et quia iupiter et luna fratres et sorores significant, cum autem iupiter debilis et infortunatus et stationarius et luna infortunata per martem, et hoc nec statum fratrum nec sororum significat notabilem, sed ipsos debilis status et depressi et vix supervivendos. HALI tamen ait quod primi filij patris statum minus quam mediocrem si vixerint habebunt, medij autem magis statum splendidum ducent si vixerunt. ||5r|| Et ultimisimiliter minus quam mediocrem. Et hec sufficient de statu fratrum. Ca. v, de statu corporis Nunc ad ea que ad tuum corpus tuamque complexionem tam ex bono quam ex malo pertineant accedamus. Piscium facies tercia oritur ut in figura precedenti patuit, cum toto ariete in ea facie, postremum ta* *** scorpionis *** inter manus suas residens, homo stans in rupe vociferans propter metum predonum et ignis; postremum solij et mulieris pars que non novit virum, finis ceti. Mars autem ipsum ascendentis qurto aspectu aspicit, saturnus autem trino, dispositor autem lune est mars cum participacione saturni, domini autem ascendentis sunt venus et iupiter, signum autem ascendens habet se sicut corpus et planete sicut anima. Ex quibus omnibus sequitur quod naturalis complexio huius nati simplex non est, sed composita et multarum manerierum. Nam fleuma multum in eo accrescet et dominabitur, quod pigriciam et somnulenciam in eo causabit, cum forti commixtione colere rubee et que magnam humiditatis fleumatis multum temperabit et specialiter in etate iuventutis, que colera eum faciliter ad iram commovebit.

Dicet sophista: fleuma et colera contrariantur, ergo non possunt esse in eodem subiecto. Ad quod dupliciter respondeo. Primo, quod hoc est verum quod non possunt esse in eodem subiecto in esse intenso, sed bene in esse remisso. Secundo dico quod colera in spiritualibus et vitalibus membris magis habundabit racione cuius faciliter ad iram commovebitur, tamen fleuma in membris nutritivis magis habundabit, racione cuius ad pigriciam et somnulenciam pronus est. Habuit preterea iupiter magnum dominium in ascendente et racione illius puriori sanguine compositus est ex hoc sanguineam complexionem participat, quare eciam gaudens est et humanus cum gaudentibus. Et propter dominum ve||5v||neris multum in societate ac communicacione mulierum delectabitur. Et quia principales dispositores ascendentis sunt venus et iupiter et mars, quare color eius erit remisse albedinis cum rubedine multa, cpillorum subtilium, erit calvus a duobus partibus frontis, magni corporis, bone voluntatis et corpus erit calidum et forte propter stationem iovis, similiter propter quartam anni estivalem augmentabitur in eo colera, membra autem corporis ad grossitudinem tendunt propter arietem in ascendente. Dixit PTHOLOMEUS : conveniencia lune cum planetis ponit natos moventes in hoc quod significant planete. Cum ergo mars, mercurius, vwenus et iupiter cum luna in aspectibus conveniant, quare natus in suis negocijs erit oportunus, tamen illa importunitas sapiencia et discretione mercurij et hilaritate veneris et iusticia iovis mitigabitur et temperabitur multum et propterea suam naturalem importunitatem multum refrenat propter ea bona que sibi dederunt mercurius, venus et iupiter. Sapiencia eius et discrecio magna est propter magnam fortitudinem mercurij. Eius autem hilaritas et iocunditas mediocris, iusticia autem debilis propter infortunium iovis. Dixit preterea PTHOLOMEUS : venus nato facit adipisci in membro quod ab eius signo significantur delectationes. Virgo autem in quo est venus habet ventrem, interiora, telam et intestina, viscera subtilia et grossa, quare ornamenta et dilectione veneris multum diliget. Sol faciet te diligere et multum amare nobilitatem corporis. Gustus eius delectabitur in dulcibus et suavibus et bonis et temperatis rebus non solum in illis delectabitur sed eciam in acutis et amaris rebus et vino turbido pluries delectabitur. Longitudo sui corporis mediocritatem obtinebit propter contrarios duos dominatores, quorum alter longitudinem, alter brevitatem reddit, scilicet || 6r || venus et mars, tamen adhuc longitudo eius magis apparebit propter venerem principalem significatorem et propter latitudinem significatorum erit longus et pinguis et tardi motus. Infirmitates autem tui corporis cognoscentur ex ascendente, ex septima et sexta domo. Cum ergo mars per quartum aspectum ascendens tuum infortunet in termino mercurij, quare loquele tue cogitationes, lingua, fel et fundamentum a parte inferiori, similiter tactus, pulmo, coste, pulsus, sp**, propter alterum quartum martis in termino iovis infirmittes pacientur. Et hec sunt membra que in tuo corpore magis sunt disposita pro infirmitatibus suscipiendisa a quibus per medicinam et bonum regimen precavere posses per prescienciam ut superius dixi. Mars cum luna rubedinem in facie dat. Erunt ergo tue infirmitates tales in membris que predixi, scilicet saguinem supere, vulnera pulmonis atque lesiones eius, scabies; dolebis propter combustionem aut propter malum exitum emorroydarum et ex vulneribus multum calidis aut ex plagis comedentibus carnem et dolebis propter pustulas et apostemata calida, incurtatones in spatulis et impetigines,

defectus cordis, dolor lumborum ex mala defedatione et infectione cutis. Et ut dicit Ptholomeus: quia tue egritudines ac turpitudines corporis propter medicinam probam quiescent et grandi alleviamento propter venerem divino miraculo vel propter propheciam vel bonum hominem curabuntur, et conveniencia mercurij cum luna et marte in angulo te ab epilentia custodient, ut dixit Ptholomeus propositione septuagesima centilogij . Summe te custodies illis annis quibus sol vel luna eclipsabuntur in piscibus vel virgine, Nam illos annos vix evades cum malas infirmitates incurres, nisi presciencia munitus. Et hec de statu corporis. ||6v|| Ca. vi, de statu anime Status autem anime a mercurio accipitur, rationalis scilicet, irrationalis autem a luna. Cum autem mercurius sit in signo communi, in domo et exaltacione sua cum trino lune, luna existente in decima in signo mobili. Hec omnia significant te rem civitatum et populi multum diligere et laudes et ea que rebus divinis connectuntur, animam subtilem, boni motus laudati et boni regiminis, magne inquisitionis in rebus, bonam alijs boni cogitatus dandi similitudine bona rebus, diligentem secreta scienciarum. Tamen hec omnia erunt cum quadam levitate faciliter movendo te a tuo proposito. Eciam hec dispositio celi dat tibi quandam gravitatem quia vix homines intelligent quid velis. Res autem multas et diversas concupisces in quibus tu piger et tardus reperierius et pluries penitens eius quod facis fessus ponderosus. Et propter magnas dignitates Mercurij significat fortem animam complentem id quod vult et ad quod tendit et accidet tibi regere ex te ipso mansuetus et bene *** alacer limpidus sine rusticitate, bone cogitationis, amator psallendi, malum et rixas odis, amator tuorum servitorum, deum et sua mandata diligens, bona et certa erunt somnia tua, ab hominibus multum amaberis, factor boni, , pietosus, luxuriam amabis amatorque scientiarum, sapiens et intelligens, musica diligens, tuos amabis amicos, associaberis bonis hominibus, diliges omnem rem pulchram, bone racionacionis, magni cordis, in toto bonus et discretionis bone, magis cum puellis quam mulieribus iacere desiderabis et de eis zelotipus. Deffectus autem seu infirmitates anime ex statu Mercurij cum Luna cognoscentur. Aspiciunt autem se trino aspectu et hoc nullum defectum anime significant, nec fatuitatem, nec maniam, nec epilentiam, nec demoniacum, sed animam non ||7r|| impeditam, sed fortem. Sed hoc malum solum in eius anima est quia luxuriam nimium appetit et diliget *** mulieribus et timidus cum mulieribus sit nec audax petendi, sed verecundus. Hec de statu animi. Ca, vii, de fortuna in divitijs Fortune in divitijs scientur a dominatoribus loci partis fortune que est in domo quinta in leone cum Saturno, quem locum gubernat Sol cum Iove. Sol autem fortis est quia in domo sua in triplicitate et in sua medietate maxima et hoc tibi divicias multas significabit. De tempore autem quando accident, hoc scietur ex secunda parte huius libelli. Cum autem Iupiter stationarius in domo substantie significat illas divicias quas et Sol cum tardatione, quamvis tunc Sol et Iupiter apud reges et principes divicias multas promittent, ipsi tamen impedientur et tardabuntur multum per Saturnum infortunantem partem fortune et hoc propter labores terre et propter aquas magnas et propter infidos detractores. Sed quia Sol gubernator loci partis applicat se ad

aspectum maioris fortune et hoc suas divicias indefficientes et durabiles usque in finem vite significat. Et propter hoc quod Sol est in quarta occidentali venient sue divicie in ultima etate. Hoc Ptholomeus. Dixit Hali: si inveneris primum dominum triplicitatis secunde domus directum et boni esse significat quod natus ille erit dives secundum statum suum et quanto magis procedit in vita sua tanto magis crescent sue divicie et semper meliorabitur status eius in divicijs in bono et in honore. Sed sic est de Venere, ergo ea que dixi verificabuntur. Est autem secunda domina triplicitatis, significat eciam bonam et habundantem vitam et quod de suis alijs bonum faciet et omnibus adherentibus sibi. Et tercius dominus significat quod natus erit fidelis et quod dicetur ||7v|| bonum de eo,m eritque legalis in dictis suis, emendo et vendendo, dandfo et accipiendo. Ca. viii, De honoribus atque nati dignitatibus Sol autem in signo masculino et Luna infeminino in angulo significat natum futurum gubernatorem populi, iusticiarum et habiturum magnam potenciam, et erit honoratus magno nomine et super villas et provincias posse magnum habebit, videbitque redditus regum et principum et propter quod Venus et Mercurius Solem circumdant erit ex hoc honor honor eius cum gaudijs, leticijs et donis nobilium. Dixit preterea Ptholomeus in centiloquio : vix fiet unquam quin ille idem cuius ascendens fuit virgo vel pisces fit maior sui regni sive honoris occasio. Ergo regimina et honores magni tibi futuri sunt. Item honorem et bonum habebis et ipsi a te id idem qui in eorum nativitatibus habuerunt sagittarium pro ascendente, ut habet Ptholomeus propositionexlviii in centiloquio , et quicumque in eorum nativitates habuerunt pisces in decima domo, illos naturaliter reges et tibi obedient. Dixit Hali quod propter Solem primum dominum triplicitatis decime domus significabitur nato dignitas et potestas regnandi et gubernandi et habebit dominium et altum gradum a rege et utilitatem de rebus suis et de adherendo ei, et erit bonorum factorum et proficiet in factis suis, et propter Martem tercium dominum significatur quod natus erit notabilis laudatus et nominatus. Ca. ix, De magisterio et opere Magisterium tuum cum quo stabit fortuna tua scitur a sagittario et a Marte, a Sole et a Saturno. Sol significat tuum magisterium nobile t apud reges et principes bonum. Tamen casus Solis in sexta tuum magisterium usque in terciam etatem tardabit antequam eluceat. Eris et manebis semper amatus, dilectus et supportatus ||8r|| a regibus et principibus, et hoc probant benigni aspectus ad decimam domum. Similiter presencia Lune in decima illud confirmat. Et nisi malicia Martis multum impedivisset mirabilia ex regimine tui magisterij tibi accidissent. Orientalitas autem Saturni et presencia Martis in decima significant te numquam ociosus atque carentem officio, sed sempefr multum occupatum tam in pace quam in guerra. Naturaliter diligis magisteria ornamentorum que fiunt per ignem. Similiter delectaberis in eis medicinis que ad ornatum corporis pertinent, tamen principale tuum officium erit mercurius regum seu principum et hoc probant aspectus significatorum ad domum decimam et erit magisterium in computationibus, redditibus receptis, et hoc propter Mercurium commiscentem se cum Marte et Luna. Amor tibi erit ad opera metallorum et mercantias et carpentaria et hoc

propter Martem in capricorno Saturnumque in leone. Tuum igitur insuper nagisterium erit in transfewrendo et interpretando et in labore terre et in rebus humidis et in rebus in quibus intrant herbe et in navigijs facundis. Eritrque tuum officium patens et manifestum in curijs regum et principum et alios sub te habebis eritque nobile et lucrosum et tibi non deficidetm et tamen aliquando periculum et fama mala accidentn et quando hoc videbis in secunda parte huius. Ca. x, de coniugio Orientalitas Lune in mundo eiusque occidentalitas in figura significat quod matrimonium contrahet non in adolescentia nec in senectute que incipit circa quadragesimum annum, sed in etate iuventutis que incipit citrca vicesimum annum, nec pluribus mulieribus, sed une copulabitur, propter quod Luna est in signo unius figure. Eritque uxor tua bone ||8v|| abstinentie, bone estimationis, profectuosa in domo, amatrix viri et suorum puerorum, tamen rixe plures ex impacientia uxoris procedent. Et trinus aspectus inter Venerem et Martem significat quod uxorabitur cum virgine puella. Item extra statum legitimum ipse iacebit cum duabuis sororibus vel ad minus cum duabus mulieribus sanguine coniunctis. Item suum coniugium legitimum erit profectuosum, et hoc coniuncio Veneris et Mercurij testatur. Item natus in coniugio et extra coniugium magnam delectationem habebit et ex omni parte trahet se ad vicia luxurie et cohartabit se ad faciendum vicia: nam ultra modum diliget iacere cum mulieribus, quamvis viles et ancille serve essent. Hec Ptholomeus. Dixit Hali quod natus habebit mulieres multas, unam in statu legitimo et alias extra, et in suo coniugio habebit utilitatem et bonum et eciam amabitur multum ab illis mulieribus de quibus se intromittet extra coniugium, et dixit quod natus uxorabitur in sua iuvenbtute et natus hominibus multum sociabilis et conveniens ewrit et homines volunt eum habere participem et in eo confident. Veridicus erit in dando et accipiendo, legalis suis socijs et amicis. Ca. xi, De pueris nati Ex domo decima, undecima, quarta quinta cognoscitur status puerorum, et quamvis Luna, Venus multos pueros promittunt, propter presentiam Lune et aspectus Veneris in decima, tamen Mars multum defendet et impedit taliter quod non tot pueros habebit sicut illi duo planete dederunt. Nihilominus non obstante Marte filios et filias habebit, tamen filij postea aufferri possent nisi diligentia magna cvustodiantur per prescientiam. Eruntque filij et filie felices et a ||9r|| patre dilecti, hereditabunt suas divicias et filij et filie se diligent inter se. Hec Ptholomeus. Hali autem dixit quod Venus significat multos filios natum habiturum, bonos et fortunatos, qui dominium, nomen et altitudinem habebunt et pater diliget eos et utilitatem ab ipsis habebit. Eruntque felices in lucrando et magnum posse habebunt et ex hoc ad dominium apud reges et principes pervenient. Et tu erit fortunatus in causis mulierum et viciosus cum eis. Ca. xii, De amicis et inimicis tuis Utilitas et profectus huius capituli est scire cui homini convenit associari et a quo removeri propter eius inimiciciam. Hoc autem scitur, ut Ptholomeus inquit, a loco SZolis, a loco Lune, ab ascendente et a parte fortune. Nam in

quorumcumque nativitatibus reperies hec quatuor concordantia, apud illos amorem inseparabilem reperies, et ubi omnia discordaverint erit inimicicia et odium inseparabile. Sed ubi aliqua cvoncordant et aliqua discordant erit mediocritas, ita quod nunc amor, nunc odium secundum quod planete vadunt singulis annis. Scire debes quod quicumque in eorum nativitatibus a malis hominibus tibi secreta mala venient, probat hoc Saturnus dominus vii. domus, a bonis autem hominibus honor et bonum tibi veniet, probat hoc Iupiter dominus decime. Et breviter in quorum nativitatibus ascendens fuerit aquarius tibi nocebunt naturaliter ex propria complexione. Et qui in nativitatibus habuerunt pisces vel sagittarius tibi proderunt et honorabunt te. Item in quorumque nativitatibus Saturnus vel Mars ceciderint in ascendente tuo vel in domo decima, aliquid horribile ab eis expectes si tunc te eis associaveris. Sed in quorumcumque nativitatibus ||9v|| reperies Iovem vel Venerem in piscibus, ariete vel sagittario expectes ab eis magnum bonum si tunc te eis applicaveris. Hec Ptholomeus. Ait autem Hali quod natus ille multos amicos habebit et lucrum et utilitatem et bonum et benevolus suis. Eritque dives per eos et honoratus et bone vite et hoc ipse probat per Venerem et Lunam, filios autem mansuros post eum habebit et hoc ips probat per Martem. Ulterius dicit quod tu vinces et destrues semper tuos occultos inimicos et detractores et accidet eis per te illud malum quod tibi credebant facere et hoc probat Hali per Saturnum. Et tu modicas tristicias et anxietates habebis et erit semper alacer et contentus de tuis rebus, et hoc probat per Mercurium in domo et exaltacione sua. Ca. xiii, De servis Fidelitas tuorum servorum apprehenditur ex domo duodecima et sexta. Tibi autem fideliter servent pro maiori parte teque diligent et quamvis malum servum conduceres nihilominus tibi fidelius servet quam alteri magistro qui cum tua nativitate non conveniret et sic ad servos satis ffortunatus es. Dixit Hali propter Venerem in sexta domo significatur quod servos et ancillas habebis et de ipsis utilitatem et gaudium. Ca. xiiij, De peregrinationibus Inspexi loca itinerum cum suis dominis qui itinera non dant longinqua ad extraneas partes, ratione tui proprij negocij ac voluntatis. Sed ea itinera que extra tuas partes facies erunt ex voluntate tui preceptoris ratione ambaziate vel alterius negocij tui superioris. Tamen ea parva itinera que tu ex te facies in tua patria erunt pro maiori parte versus orientem et meridiem a loco tue nativitatis vel tue residencie, similiter versus septentrionem et occidens et paucissima ||10r|| itinera versus oriens septentrionale, similiter versus occidens meridionale erunt. Et erunt tua itinera continua et semper, ita quod raro quiesces et in eis accident tibi gravitates ac infirmitates corporis, quare specialiter regimine bono quod competit peregrinantibus perquires, et lucra tuorum itinerum ertunt multa et completa et honores ex tuis itineribus habebis et dona; gtamen defectus in victualibus in eis habebis ex quibus quam graves infirmitates accipies,periculum de latronibus nullum, swed ex malis bestijs et eciam ex venenosis pacieris et propter terremotum vel fissuram terre turbaberis. Hec Ptholomeus. Hali autem ait quod in eius itineribus in propria patria felix et fortunatus eris et moveberis frequenter de loco ad locum, rarissime tamen vel numquam ad partes longinquas. Erisque

somniorum veridicorum et quicquid videris in somnijs erit bene et non mencietur et postea illas res in aperto videbit. Ca. xv et ultimum, De morte Erit autem abscissio tue vite cum hileg venerit per directionem ad quartumdecimum arietis gradum inter termino Mercurij ubi est quartus Martis. Erit ergo tua mors ex febribus continuis et acutis et per eas que dicte sunt emitries et est media terciana que accidet propter successionem veementem ad horam et propter dolorem renum et pro spuendo sanguinem et multam tussim et sputi superhabundantiam. Eritque tua mors in propria terra laudabilis et bona, famaque bona post mortem, animamque tuam recipies deus qui solus statum anime cognoscit post hanc vitam. Et hec de prima parte sufficiant. Ad secundam partem accedamus nunc feliciter. || 10v|| Secunda pars erit de divisione temporis ad sciendum quo tempore bonum vel malum tibi futurum sit et continet capitula septem. Quorum primum est de distinctione vite secundsum septem etates que planetis attribuuntur; secundum de directione hileg acceptum ab ascendente pro accidentibus in corpore c itinere tuo eventuris. Tercium de directione hileg acceptum a parte fortune pro rebus pertinentibus ad divicias tuas. Quartum de directione hileg acceptum a Luna pro statu anime ac coniugij tui. Quintum de directione hileg acceptum a Sole pro tuis honoribus ac dignitatibus. Sextum de directione gradus medij celi ad sciendum quando accidet fortunium et infortunium in tuo magisterio et officio ac filijs et amicis tuis. Septimum de signo profectionis et domino firdarie. Ca. primum huius secunde partis, de distinctione vite secundum septem etates que planetis attribuuntur Hec est pars secunda in qua agitur de divisione temporis a principio usque ad finem vite, ad sciendum quid boni, quid mali quolibet tempore huic nato erit futurum. Et utilitas huius est ut bonum augmentetur, malumque impedietur, iuxta illud Ptholomei: anima sapiens adiuvabit opus stellarum bonusque astrologus multum malum prohiberi poterit. Incipiemus itaque a primis annis nati et a prima spera celesti versus nos et est spera Lune donec perveniemus ad ultimum planetam qui erit conveniens annis nati, quoniam per hoc sciemus totum statum vite per tempora annorum generaliter. Hunc natum gubernabit Luna in primis quatuor annis et vocabuntur anni infancie et per illud tempus corpus eius humidum est nec bene completum et crescet leviter et suum guber||11r||namentum est aqueum et liquidum et ideo est corpus suum molle et debile et leviter alterantur membra sua nec completa, nec forcia, ita quod non potest removere accidentia que sibi venire possent. Infirmitates illis annis de natura Martis sibi accident a quibus salubriter evadet. Probat hoc commixtio Martis cum Luna et quia Luna a Marte se separat et ideo sue infirmitates salubres erunt. Post illos annos quatuor ibit gubernatio ad Mercurium, qui natum annis decem gubernabit et vocantur anni puericie et in hoc tempore nato multum fortificatur intellectus, loquela et ratio et hoc tempore accipiet radices in scientijs et sapientijs, moribus et magisterijs et in omni manerie ad addiscendum et fortunatus et potens in hoc erit et ex hoc prosperabitur per totam vitam eius. Hoc probat fortitudo

Mercurij in domo, exaltacione et alijs dignitatibus suis. Hunc autem sequitur Veneris octo annis et vocantur anni adolescentie, in hoc tempore multum movebuntur in eo vie spermatis et maxima delectatio iacere cum mulieribus, et hoc tempore habebit natus mores caninos et non abstinet in faciendo in hoc voluntatem suam et multum in hoc tempore erit malorum morum et appetit in rebus destruentibus fortitudinem et se multum in omnibus rebus decipiet ex qua deceptione mala per totam vitam senciet. Illis annis completis sequitur Solis gubernatio per annos xix. et vocantur anni iuventutis et in illis annis partem fatuitatum demittet et in factis suis potens audax erit et acutus in perquirendo lucrum et victum suum et faciet se rectum et multum se retrahet a fornicatione, ludis et laboribus, erroribus, diligens perqui ||11v||rensque honorem et famam et in hoc prosperabitur et honorem et famam habebit.Probat hoc Sol fortis in domo atque triplicitate et medietate sua, et ille honor propter fortitudinem Solis, per totam vitam sibi adherebit, nec deficiet, nec emuli tollere possent. Mars autem in regimine sicut in situ sperarum Solem sequitur per quindecim annos, qui anni virilitatris vocantur. O quantum divicie et victus a principibus tibi hoc tempore accident. Hoc probat optimum esse Martis in decima domo et exaltacione sua. Tamen occasiones in corpore, tristicie in sensu et deffectus corporis et incipies labores et incipere facta que te relinquere oportebit, et tu multum hoc tempore intromittes te de acuitatibus ad lucrandum et in hoc apud reges et principes prosperaberis. Hoc probat Mars in domo regia et in sua exaltacione. Post Martis regimen Iovis veniet annis xii., qui sunt anni senectutis. Hoc namque tempore separabis te a laboribus et penis et habebis te quietum et non vis te exponere periculis nec laboribus et trahes te ad legem bonam et utilitatem in omnibus rebus cogitabis te a turpibus factis et verbis te retrahes, amabis et studebis illo tempore in lucrando honorem et laudem et te facies castum, verecundum et ornatum. Demum autem veniet ille senex Saturnus, nec suum regimen in te negliget per annos xxx., qui vocantur anni senij et sunt finis vite, etas decrepita, corpus debilitatur, retrahitur vita perditus natus, alteratur motus, infirmatur spiritus, minuitur motus et sciencia, perditur appetitus et gaudium mulierum, omnia tua facta infrigidabuntur, vilipendens te, nihil de te cura||12r||bis, mortem non timebis. Hec erit ergo tua vita in generali, specialia autem scies ex revolutionibus annorum et directionibus hilegiorum. Caz. secundum, de directione hileg acceptum ab ascendente pro accidentibus in corpore ac itinere tuo eventuris Dixit Ptholomeus modum particularium ab ascendente statuum qui accident per tempora vite convenit ut sint secundum nativitatem et accepimus universaliter hoc a principibus hileg et hoc non ab uno solo hileg accipimus sicut in vita, sed ab omnibus. Per hileg enim acceptum ab ascendente scies accidentia in corporibus et itineribus eventuris et dominus termini gradus semper erit divisor et salutem vel infirmitatem corporis, prosperitatem vel infortunium in itineribus ostendet. Et quandocumque directio pervenerit ad terminum fortune qui cum terminus non infortunetur significat bonum et salutem, si autem ad malum terminum vel infortunatum, infirmitates et infortunia itinerum significabit. Similiter cum venerit ipsum hileg ad radios bonorum bonum significat secundum naturam planete, cum autem ad radios malos, malum significat. Et ut hoc scias semper per totam vitam tuam,

ordinavi tibi duas tabulas, unam pro terminis, aliam pro radijs. Secuuntur tabule. ||12v|| Directio gradus ascendentisad terminos bonorum et malorum pro corpore signa Pisces Aries Aries Aries Aries Aries Taurus Taurus Taurus Taurus Taurus Gemini Gemini Gemini Gemini Gemini Cancer Cancer Cancer Cancer Cancer planeta Saturnus Iupiter Venus Mercurius Mars Saturnus Venus Mercurius Iupiter Saturnus Mars Mercurius Iupiter Venus Mars Saturnus Mars Venus Mercurius Iupiter Saturnus anni o 2 2 3 2 2 4 3 5 3 2 4 5 4 5 6 8 7 7 9 5 mens es 11 10 9 10 6 6 5 6 1 5 2 7 0 6 9 3 0 2 5 1 4 die s 18 0 18 6 6 24 24 0 6 6 0 24 24 18 18 12 18 0 24 24 6

Directio gradus ascendentis ad radfios bonorum et malorum pro corpore aspectus quadratus quadratus trinus trinus trinus trinus trinus trinus quadratus quadratus quadratus quadratus quadratus* quadratus* quadratus* planeta Martis Lune Saturni Solis Veneris Mercurij Martis Lune Saturni Solis Veneris Mercurij Saturni Solis Iovis anni 7 0 0 5 7 1 0 1 0 6 11 1 3 9 10 mens es 6 11 5 6 9 1 8 2 7 8 3 5 8 10 0 die s 0 24 24 0 0 6 0 18 24 0 18 6 0 24 24

quadratus* quadratus* oppositio oppositio

Veneris Mercurij Martis Lune

5 2 0 3

11 5 2 5

6 6 18 24

ad quadratum Iovis non perveniet ||13r|| Ca. tercium, de directione hileg acceptum a parte fortune pro rebus pertinentibus ad divicias tuas Ut autem scias tibi fortunata et cionveniencia in tuis divicijs necesse est ut dirigamus partem fortune ad radios bonorum et malorum ut patet in tabula. Directio partis aspectus quadratus oppositio oppositio quadratus quadratus quadratus quadratus quadratus quadratus quadratus quadratus quadratus trinus trinus trinus trinus planeta Iovis Lune Martis Mercurij Veneris Iovis Solis Saturni Mercurij Veneris Solis Saturni Lune Martis Mercurij Veneris anni 9 22 1 0 1 4 9 10 4 2 14 10 1 2 1 2 mens es 0 8 10 11 10 11 8 10 3 1 8 2 0 0 0 0 die s 6 24 0 18 12 0 12 6 24 18 24 6 0 0 6 18

Ca. quartum, de directione hileg acceptum a Luna Hic agitur de directione Lune ad radios bonorum et malorum ad sciendum ea que in statibus anime et coniugij accident ut patet in tabula. aspectus quadratus oppositio oppositio quadratus oppositio oppositio quadratus quadratus planeta Iovis Saturni Solis Iovis Veneris Mercurij Martis Lune anni 21 11 9 8 4 1 0 1 mens es 0 1 9 6 8 10 11 10 die s 6 0 0 24 6 12 6 6

quadratus quadratus trinus trinus ||13v||

Martis Lune Saturni Solis

25 1 0 9

8 10 11 4

24 6 6 18

Ca. quintum, de directione hileg acceptum a Sole pro tuis honoribus et dignitatibus aspectus trinus trinus trinus quadratus quadratus quadratus* quadratus* oppositio quadratus* planeta Iovis Martis Lune Martis Lune Saturni Solis Iovis Veneris anni 12 10 1 38 2 1 13 13 6 mens es 9 11 8 10 9 4 8 5 10 die s 24 24 18 6 0 18 18 6 0

Ca. sextum, de directione gradus medij celi ad sciendum quando accidet fortunium et infortunium in tuo magisterio et officio ac filijs et amicis tuis aspectus trinus trinus trinus quadratus oppositio oppositio quadratus* oppositio oppositio quadratus* quadratus* quadratus ||14r|| Ca. septimum, de signo perfectionis et domino firdarie signa pisces 1 aries 2 13 26 anni 25 38 37 50 49 62 61 74 73 86 firdarie 85 Luna 9 Saturnus 11 planeta Iovis Veneris Mercurij Iovis Saturni Solis Iovis Veneris Mercurij Martis Lune Martis anni 7 5 2 24 11 9 8 4 1 0 1 25 mens es 7 5 2 3 1 9 6 8 10 11 10 8 die s 24 0 0 0 0 0 24 6 12 6 6 24

14

taurus 3 12 gemini 4 cancer 5 leo 6 18 virgo 7 19 libra 8 20 scorpio 9 2 sagittarius 10 22 capricornus 11 Saturnus 11 aquarius 12 24

15 16 17 30 31 32 21 34 23 36

27 28 29 42 43 44 33 46 35 48

39 40 41 54 55 56 45 58 47 60

41 52 53 66 67 68 57 70 59 72

63 64 65 78 79 80 69 82 71 84

75 76 77 90 91 92 81 94 83 96

87

Iupiter

88 Mars 7 89 Sol 10 Venus 8 Mercurius 13 Caput 3 93 Cauda Luna 9 95 Iupiter 12

Hec sunt generalia et radices vere que tibi ex fontibus sapientum antiquorum hausi amice preceptorque peroptime. Specialia autem tibi patbunt ex annorum revolucionibus singulis annis quas tibi parabo deo favente. Suscipe ergo bono animo et vale et omnes qui te vale desiderant. Per tuum Conradum Hemgarter ex Parisijs anno 1469 currente, xv. februarij.