Sei sulla pagina 1di 1

Aulo Gelio, Noctes Attticae, XIII, 29.

Sobre el ideal del ciudadano de Panecio.


Vita, inquit, hominum qui aetatem in medio rerum agunt ac sibi suisque esse usui volunt,
negotia periculaque ex inproviso adsidua et prope cotidiana fert. Ad ea cavenda atque
declinanda perinde esse oportet animo propmto semper atque intento, ut sunt athletarum,
qui pancratiastae vocantur. Nam sicut illi ad certandum vocati proiectis alte brachiis
consistunt caputque et os suum manibus oppositis quasi vallo praemuniunt, mebraque
eorum omnia, priusquam pugna mota est, aut ad vitandos ictus cauta sunt aut ad faciendos
parata; ita animus atque mens viri prudentis, adversus vim et petulantias iniuriarum omni in
loco atque in tempore prospiciens, esse debet erecta, ardua, saepta solide, expedita in
sollicitis, nunquam conivens, nusquam aciem suam flectens, consilia cogitationesque contra
fortunae verbera contraque insidias iniquorum, quasi brachia et manus protendens, ne qua
in re adversa et repentina incursio inparatis inprotectisque nobis oboriantur.


omni in loco atque in tempore prospiciens debet esse


La diferencia es que no hay coma.

Potrebbero piacerti anche