Sei sulla pagina 1di 2

30/4/2014

REMVIT TEXT

THESAURUS MUSICARUM LATINARUM School of Music Indiana University Bloomington, IN 47405 (phone: [812] 855-5471; Internet: mathiese@indiana.edu) Data entry: John Csonka Checked by: Jan Herlinger and Bradley Jon Tucker Approved by: Thomas J. Mathiesen Fn and Ft: REMVIT TEXT Author: Anonymous Title: Vita Sancti Remigii Source: Adrien de la Fage, Essais de dipthrographie musicale (Paris: Legouix, 1864), 474-75. Graphics: REMVIT 01GF [-474-] Isti versus sunt scripti in scrinio corporis sancti Remigii in linea superiori, per circuitum, Qui prius est sanctus mundo quam matre creatus, Et magnus dictus coelitus ore Dei, Bis denos binosque gerens feliciter annos Sorte Dei sumpsit pontificale decus. Sexaginta simul bis septem manserat annis Istius urbis honor praesul et orbis amor, Vitam defunctis, reddens quoque lumina caecis Egerat et vivens plurima mira satis; Nam domuit fera corda animo pius, ore profusus, Sicambrae gentis regia sceptra sacrans. Nonaginta quidem sex cum compleverit annos Splendida lux nostras deseruit tenebras, Idus tum plenas cum janus mensis haberet, Emeritus miles praemia digna capit. Isti sequentes versus sunt descripti in scrinio corporis sancti Remigii in linea inferiori per circuitum: [-475-] Hic famulus Hincmar Domini sacra membra locavit Dulcis Remigii ductus amore pio.
http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/REMVIT_TEXT.html 1/2

30/4/2014

REMVIT TEXT

Iisdem Hincmarus primus hac sede sacerdos Post triginta loco considit et numero, Qui sextus decimus sub hac radiante lucerna, Remigio Remis munia cara dedit. Annis septenis quinis ac mensibus egit, Pastoris curam haec recolenda patrans. Octingenteno quinquagenoque secundo Quod Deus est anno virgine natus homo, Tertius et Karolus regni componeret actus, Octuber primam cum daret atque diem, Ac ter centenos octavus tandeget annus, Hic justus Domini quo petit astra poli. Trecentum fuerant tres et deni quater anni Quo vita Francos gurgite lavit ovans. Ipsius his precibus coelesti in sede locetur. Quem terris coluit verus amator. Amen. [De La Fage, 475; text: Hic famulus Hincmar Domini sacra membra locavit Dulcis Remigii ductus amore pio.] [REMVIT 01GF]

http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/REMVIT_TEXT.html

2/2

Potrebbero piacerti anche