Sei sulla pagina 1di 5

Lingua e traduzione latina - modulo 1 / 12 CFU A.A. 2011-2012 Prof.

Andrea Balbo 27 giugno 2013


Operazione preliminare: leggere ripetutamente lintero brano Consegnare anche la brutta copia Riportare in testa alla bella copia i seguenti dati: nome e cognome numero di matricola data

Regole della vita appartata

Cum secesseris, non est hoc agendum, ut de te homines loquantur, sed ut ipse tecum loquaris. Quid autem loqueris? quod homines de aliis libentissime faciunt, de te apud te male existima: adsuesces et dicere verum et audire. Id autem maxime tracta quod in te esse infirmissimum senties. Nota habet sui quisque corporis vitia. Itaque alius frequenti cibo fulcit, alius interposito ieiunio corpus exhaurit et purgat; ii quorum pedes dolor repetit aut vino aut balineo abstinent: in cetera neglegentes huic a quo saepe infestantur occurrunt. Sic in animo nostro sunt quaedam quasi causariae partes quibus adhibenda curatio est. Quid in otio facio? ulcus meum curo. Si ostenderem tibi pedem turgidum, lividam manum, aut contracti cruris aridos nervos, permitteres mihi uno loco iacere et fovere morbum meum: maius malum est hoc, quod non possum tibi ostendere: in pectore ipso collectio et vomica est.

Lingua e traduzione latina - modulo 2 Latino di base annuale e Latino di base biennale - parte conclusiva A.A. 2011-2012 Lingua e traduzione latina - modulo 1/12 CFU A.A. 2012-2013 Prof. Andrea Balbo 27 giugno 2013
Operazione preliminare: leggere ripetutamente lintero brano Consegnare anche la brutta copia Riportare in testa alla bella copia i seguenti dati: nome e cognome numero di matricola data

Incertezze nell'esercito di Curione sullo scontro con i Pompeiani


In castris Curionis magnus omnium incessit timor animis; is variis hominum sermonibus celeriter augetur. Unusquisque enim opiniones fingebat, et ad id, quod ab alio audierat, sui aliquid timoris addebat. Quibus de causis consilio convocato de summa rerum Curio deliberare incipit. Erant sententiae, quae conandum omnibus modis castraque Vari oppugnanda censerent, quod in huiusmodi militum consiliis otium maxime contrarium esse arbitrarentur. Postremo praestare dicebant per virtutem in pugna belli fortunam experiri, quam desertos et circumventos ab suis gravissimum supplicium perpeti. Erant qui censerent de tertia vigilia in Castra Cornelia recedendum, ut maiore spatio temporis interiecto militum mentes sanarentur, simul siquid gravius accidisset, magna multitudine navium et tutius et facilius in Siciliam receptus daretur. Curio utrumque improbans consilium, quantum alteri sententiae deesset animi, tantum alteri superesse dicebat; hos turpissimae fugae rationem habere, illos etiam iniquo loco dimicandum putare.

Lingua e traduzione latina - modulo 2 Latino di base annuale e Latino di base biennale - parte conclusiva A.A. 2012-2013 Prof. Andrea Balbo 27 giugno 2013
Operazione preliminare: leggere ripetutamente lintero brano Consegnare anche la brutta copia Riportare in testa alla bella copia i seguenti dati: nome e cognome numero di matricola data

Cicerone si prepara ad esporre ancora una volta i misfatti di Catilina


Rem publicam, Quirites, vitamque omnium vestrum, bona, fortunas, coniuges liberosque vestros atque hoc domicilium clarissimi imperi, fortunatissimam pulcherrimamque urbem, hodierno die deorum immortalium summo erga vos amore, laboribus, consiliis, periculis meis e flamma atque ferro ac paene ex faucibus fati ereptam et vobis conservatam ac restitutam videtis. Et si non minus nobis iucundi atque inlustres sunt ei dies quibus conservamur quam illi quibus nascimur, profecto, quoniam illum qui hanc urbem condidit ad deos immortalis benivolentia famaque sustulimus, esse apud vos posterosque vestros in honore debebit is qui eandem hanc urbem conditam amplificatamque servavit. Nam toti urbi, templis, delubris, tectis ac moenibus subiectos prope iam ignis circumdatosque restinximus. Quae quoniam in senatu inlustrata, patefacta, comperta sunt per me, vobis iam exponam breviter ut et quanta et quam manifesta et qua ratione investigata et comprehensa sint vos qui et ignoratis et exspectatis scire possitis.

Prova d'ingresso di latino per l'accesso alla laurea magistrale/specialistica A.A. 2012-2013 Prof. Andrea Balbo 27 giugno 2013
Operazione preliminare: leggere ripetutamente lintero brano Consegnare anche la brutta copia Riportare in testa alla bella copia i seguenti dati: nome e cognome numero di matricola data

Un elogio dell'eloquenza forense


Ad voluptatem oratoriae eloquentiae transeo, cuius iucunditas non uno aliquo momento, sed omnibus prope diebus ac prope omnibus horis contingit. Quid enim dulcius libero et ingenuo animo et ad voluptates honestas nato quam videre plenam semper et frequentem domum suam concursu splendidissimorum hominum? idque scire non pecuniae, non orbitati, non officii alicuius administrationi, sed sibi ipsi dari? ipsos quin immo orbos et locupletes et potentis venire plerumque ad iuvenem et pauperem, ut aut sua aut amicorum discrimina commendent. Ullane tanta ingentium opum ac magnae potentiae voluptas quam spectare homines veteres et senes et totius orbis gratia subnixos in summa rerum omnium abundantia confitentis, id quod optimum sit se non habere? iam vero qui togatorum comitatus et egressus! quae in publico species! quae in iudiciis veneratio! quod illud gaudium consurgendi adsistendique inter tacentis et in unum conversos! coire populum et circumfundi coram et accipere adfectum, quemcumque orator induerit! vulgata dicentium gaudia et imperitorum quoque oculis exposita percenseo: illa secretiora et tantum ipsis orantibus nota maiora sunt.

Debito per accesso Lingua e traduzione Prof. A. Balbo Prova scritta 27 giugno 2013
Operazione preliminare: leggere ripetutamente lintero brano Consegnare anche la brutta copia Riportare in testa alla bella copia i seguenti dati: nome e cognome numero di matricola data

Ragioni del filosofare


Cum otio langueremus et is esset rei publicae status ut eam unius consilio atque cura gubernari necesse esset, primum ipsius rei publicae causa philosophiam nostris hominibus explicandam putavi, magni existimans interesse ad decus et ad laudem civitatis res tam gravis tamque praeclaras Latinis etiam litteris contineri. Eoque me minus instituti mei paenitet, quod facile sentio quam multorum non modo discendi sed etiam scribendi studia commoverim. Complures enim Graecis institutionibus eruditi ea quae didicerant cum civibus suis communicare non poterant, quod illa quae a Graecis accepissent Latine dici posse diffiderent; quo in genere tantum profecisse videmur, ut a Graecis ne verborum quidem copia vinceremur. Hortata etiam est ut me ad haec conferrem animi aegritudo fortunae magna et gravi commota iniuria; cuius si maiorem aliquam levationem reperire potuissem, non ad hanc potissimum confugissem.

Interessi correlati